Job 23

1 Respondens autem Job, ait : 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,
et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,
et veniam usque ad solium ejus ?
4 Ponam coram eo judicium,
et os meum replebo increpationibus :
5 ut sciam verba quæ mihi respondeat,
et intelligam quid loquatur mihi.
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis suæ mole me premat.
7 Proponat æquitatem contra me,
et perveniat ad victoriam judicium meum.
8 Si ad orientem iero, non apparet ;
si ad occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam,
et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus :
viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :
et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia præsto sunt ei.
15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum,
et considerans eum, timore sollicitor.
16 Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.]