Job 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ? 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ? 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus : 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?]