Job 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : 2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. 5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. 6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. 7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. 8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ? 9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ? 10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ? 11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam. 12 Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ? 13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane : 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta : 17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. 18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas. 21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. 22 Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet. 23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]