Job 35
1
Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
2
Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,
ut diceres : Justior sum Deo ?
3
Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :
vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
4
Itaque ego respondebo sermonibus tuis,
et amicis tuis tecum.
5
Suspice cælum, et intuere :
et contemplare æthera quod altior te sit.
6
Si peccaveris, quid ei nocebis ?
et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
7
Porro si juste egeris, quid donabis ei ?
aut quid de manu tua accipiet ?
8
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :
et filium hominis adjuvabit justitia tua.
9
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10
Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte ;
11
qui docet nos super jumenta terræ,
et super volucres cæli erudit nos ?
12
Ibi clamabunt, et non exaudiet,
propter superbiam malorum.
13
Non ergo frustra audiet Deus,
et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14
Etiam cum dixeris : Non considerat :
judicare coram illo, et expecta eum.
15
Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.
16
Ergo Job frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.]