Job 38
1
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
2
Quis est iste involvens sententias
sermonibus imperitis ?
3
Accinge sicut vir lumbos tuos :
interrogabo te, et responde mihi.
4
Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?
indica mihi, si habes intelligentiam.
5
Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?
vel quis tetendit super eam lineam ?
6
Super quo bases illius solidatæ sunt ?
aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7
cum me laudarent simul astra matutina,
et jubilarent omnes filii Dei ?
8
Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
9
cum ponerem nubem vestimentum ejus,
et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
10
Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia,
11
et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12
Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,
et ostendisti auroræ locum suum ?
13
Et tenuisti concutiens extrema terræ,
et excussisti impios ex ea ?
14
Restituetur ut lutum signaculum,
et stabit sicut vestimentum :
15
auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.
16
Numquid ingressus es profunda maris,
et in novissimis abyssi deambulasti ?
17
Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,
et ostia tenebrosa vidisti ?
18
Numquid considerasti latitudinem terræ ?
indica mihi, si nosti, omnia :
19
in qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit :
20
ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus ejus.
21
Sciebas tunc quod nasciturus esses,
et numerum dierum tuorum noveras ?
22
Numquid ingressus es thesauros nivis,
aut thesauros grandinis aspexisti,
23
quæ præparavi in tempus hostis,
in diem pugnæ et belli ?
24
Per quam viam spargitur lux,
dividitur æstus super terram ?
25
Quis dedit vehementissimo imbri cursum,
et viam sonantis tonitrui,
26
ut plueret super terram absque homine in deserto,
ubi nullus mortalium commoratur ;
27
ut impleret inviam et desolatam,
et produceret herbas virentes ?
28
Quis est pluviæ pater ?
vel quis genuit stillas roris ?
29
De cujus utero egressa est glacies ?
et gelu de cælo quis genuit ?
30
In similitudinem lapidis aquæ durantur,
et superficies abyssi constringitur.
31
Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,
aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
32
Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios terræ consurgere facis ?
33
Numquid nosti ordinem cæli,
et pones rationem ejus in terra ?
34
Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te ?
35
Numquid mittes fulgura, et ibunt,
et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
36
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?
vel quis dedit gallo intelligentiam ?
37
Quis enarrabit cælorum rationem ?
et concentum cæli quis dormire faciet ?
38
Quando fundebatur pulvis in terra,
et glebæ compingebantur ?
39
Numquid capies leænæ prædam,
et animam catulorum ejus implebis,
40
quando cubant in antris,
et in specubus insidiantur ?
41
Quis præparat corvo escam suam,
quando pulli ejus clamant ad Deum,
vagantes, eo quod non habeant cibos ?]