Job 1
1
Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
2
Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ.
3
Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia
multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
4
Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut
comederent et biberent cum eis.
5
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos : consurgensque diluculo, offerebat
holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat
Job cunctis diebus.
6
Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
7
Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
8
Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus,
ac timens Deum, et recedens a malo ?
9
Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ?
10
nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio
ejus crevit in terra ?
11
sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
12
Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque
est Satan a facie Domini.
13
Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
14
nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos :
15
et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio : et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
16
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit : et effugi
ego solus, ut nuntiarem tibi.
17
Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos,
necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
18
Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo
fratris sui primogeniti,
19
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : quæ corruens oppressit liberos tuos,
et mortui sunt : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
20
Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit,
21
et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino
placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
22
In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.