II. Psalterium beatae Mariae V.
III. Psalterium beatae Mariae V.
IV. Psalterium beatae Mariae V.
V. Psalterium beatae Mariae V.
VI. Psalterium beatae Mariae V.
VII. Psalterium Acrostichon B. M. V.
VIII. Psalterium beatae Mariae V.
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Pars. I]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
1. Rosarium de Passione Domini.
2. Planctus de Passione Domini.
4. Rosarium D. N. Iesu Christi Auctore Iacobo Merlone Horstio.
1. Ave, lignum,
 quod suo tempore
Fructum dedit
 sine dedecore,
Cum ex tuo
 processit pectore,
Qui corruptum
 prima sub arbore
Suscitaret
 tollens de stercore
Peccatorem.
2. Ave, monti
 Sion praeposita,
In quo regnans
 digne per merita
Gentes regis
 et laxas debita,
Ne in die
 irae reposita
Confringantur
 in vase perdita
Per ardorem.
3. Ave, virgo,
 susceptrix pauperum,
Quos exaltans
 de fundo scelerum
Salvos facis,
 ne ruant iterum,
Ergo tuum
 admitte puerum
In medio
 tuorum uberum,
Ne formidet.
4. Ave, caeli
 splendor et gloria,
Per quam mundo
 redit laetitia,
Lumen vultus
 patris et gratia
Signata sunt
 in te per omnia,
In te pater
 certa vestigia
Sui videt.
5. Ave, templum
 veri pacifici,
Domus placens
 summo artifici,
Sic ornata
cultu multiplici,
Ne qua labe
posses iam infici,
Ex quo doni
 virtute mystici
Es afflata.
6. Ave, virgo,
 quae nobis prospicis,
Tu furorem
 et iram iudicis,
Quam meremur,
 sedare sufficis,
Ne arguti
 cum apostaticis
Puniamur
 poena maleficis
Praeparata.
7. Ave, virgo,
 caelorum gaudium,
Synagoga
 cincta caelestium,
Dum in alta
 ducta per filium
Conscendisti
 paternum solium,
In quo tandem
 fiet iudicium
Populorum.
8. Ave, virgo,
 regina siderum,
Luna, mortis
 depellens Hesperum
Matutinum
 ad mundi vesperum
Produxisti,
stella, luciferum,
Cum per tuum
 nos visit uterum
Rex caelorum.
9. Ave, virgo,
 praevisa caelitus,
Ab aeterno
 thronus dispositus,
Quem ornavit
 intus paraclitus,
Non invenit
 praeter te penitus,
In qua patris
 se unigenitus
Collocaret.
10. Ave, templum
 caelestis curiae,
Sedes apta
 regi iustitiae
Per te venit
 de throno gloriae
Inclinato
 monte potentiae,
Ut ad nostrae
 vallem miseriae
Transmigraret.
11. Ave, in qua
 regi complacuit.
Cum te terra
 virtus evanuit,
Nam rex David
 postquam refriguit
Sola senem
 fovere meruit,
Quae prae cunctis
 decens apparuit,
Sunamitis.
12. Ave, terra,
 cui sputum miscuit
Pater, unde
 lumen restituit
His, quos umbra
 mortis detinuit,
Per te lassis
 salutem tribuit
Is, qui moestis
 olim condoluit
Ninivitis.
13. Ave, per quam
 lux novi sideris
Lapsum nostri
 respexit generis,
Visitando
 clausos in inferis
Et eductos
 de domo carceris
Secum victor
 ad cives aetheris
Revocavit.
14. Ave, virgo,
 Christi cenaculum,
In quo stratum
 pudoris lectulum
Vir invenit
intrans ad parvulum
Sicque suum
 in tabernaculum
Suscitatum
 ad vitam populum
Reportavit.
15. Ave, per quam
 redit haereditas,
Quae coronas
 restaurat perditas,
Per te via,
vita et veritas
Vitae nobis
 monstravit semitas,
In qua quies,
 pax et securitas
Sunt paratae.
16. Ave, per quam
 iudex clementiam
Mirificat
 tenens iustitiam,
Dum offensus
 reis dat veniam,
Iustis confert
 et auget gratiam
Et conversos
 transfert ad gloriam
Indilate.
17. Ave, per quam
 terrena superis
Iunxit auctor
 antiqui foederis
Inclinavit
 caelos, ut veteris
Adae culpam
 tollat a posteris,
Et descendit
 per te, quae diceris
Iacob scala.
18. Ave, virgo,
 lucerna Domini,
Suo pridem
 dicata nomini,
Lampas apta
 nostrae caligini,
Per quam dragmam
 datam discrimini
Renovavit
 remittens homini
Gesta mala.
10. Ave, mater,
 in cuius gremio
Gabrielis
 epithalamio
Caro nupsit
 excelsi filio,
In quo novo
facto solstitio
Fulsit mundus
 ex plenilunio
Ventris tui.
20. Ave, per quam
 misit auxilium
Rex virtutum,
 dux salutarium,
Hic sacerdos,
 hic sacrificium
Patris in so
 complens consilium,
Semetipsum
 dedit in pretium
Gregis sui.
21. Ave, cunctis
 praelata feminis,
Nomen tenens
matris et virginis,
Quam praeventam
 dono dulcedinis
Coronavit
 rex magni nominis
Super caelos,
 unde non desinis
Nos tueri.
22. Ave, virgo
 proles Davidica,
Laus Israel,
 patrum spes unica,
Iam habitans
 in aula caelica
Laudum audis
de caelis cantica,
In quam phalanx
 cupit angelica
Intueri.
23. Ave, virga,
 de caelo germinans,
Virga iugum
 Aegypti terminans,
Sola mortis
 virus eliminans,
Sola, quam rex
in altis dominans
Solus novit,
 te solam nominans
Dignam flore.
24. Ave, terra
 culturae nescia,
Sola caeli
 compluta pluvia,
Iam pro spinis
 producit lilia
Terra quondam
 serpenti pervia,
Ex quo tua
 perfudit labia
Man cum rore.
25. Ave, per quam
 pactum cum homine
Firmat Deus
 in suo sanguine,
Ut iam currat
 sub tuo nomine
Exsul pacis
 aperto limine,
Cum timenti
 sis in discrimine
Turris fortis.
26. Ave, domus
 decore praedita,
Dei sedes
 ad austrum posita
In qua caeli
 dragma recondita
Apud patrem
 est interposita,
Ut evadat
 gens dudum perdita
Poenas mortis.
27. Ave, salus
 totius saeculi,
Dicant ergo,
 dicant nunc singuli:
Ave, per quam
 in ortu parvuli
De squalore
 progressa stabuli
Nostri fines
 intrat oraculi
Lux caelorum.
28. Ave, per quam
 refloret spiritus,
Carni patet
 ad regnum reditus,
Oleaster
olivae insitus
Per te fructum
fecit ut primitus,
Cum surrexit
 flos primogenitus
Mortuorum.
29. Ave, dignum
 Deo sacrarium,
In qua sedit
 rex post diluvium,
Quo te lavit
 ad refrigerium,
Tu desertum
 siccum et invium,
Per quam suum
 reduxit devium
Rex virtutum.
30. Ave, mater,
 quae nostrum vespere
Tuo mane
 mutasti prospere,
Nox praecessit
 et, ecce, libere
Novae luci
 se valet credere,
Qui se fructu
 gaudet puerperae
Restitutum.
31. Ave, cuius
 sol horologium
Intrans novum
 facit solstitium,
Ut per carnis
 electuarium,
Morbum curet
 in nobis regium,
Quem induxit
 in caput hostium
Ultor legis.
32. Ave. virgo,
 quae tuos eripis,
Dum in throno
 locata principis,
Quem de caelo
 transmissum concipis,
Regem oras
 et nato praecipis
Et gravatam
 super nos excipis
Manum regis.
33. Ave, caelum,
 factum divinitus,
Quod depingit
 excelsi digitus,
Firmat pater,
 ornat paraclitus,
Ex tunc pluit
 collatum caelitus
Man cum rore,
 dies est redditus
Orto sole.
34. Ave, legis
 clausa sub modio,
Lux refulgens
 de rubi medio,
Rege servum
 sub tuo radio,
Ne me mortis
 turbet confusio,
Ad te curro,
 qui solam sitio
Te cum prole.
35. Ave, virgo,
 dux nostri cunei,
Turris, in qua
 dependent clipei,
Quibus hostis
cedunt aculei,
Sume scutum
 et arma fidei,
Ut possimus
 ad castra revehi
Cum tropaeo.
36. Ave, domus
 praeclara titulis,
De qua prodit
 promissus saeculis,
Fons diversis
apertus rivulis,
Qui sedabit
sitim iu singulis,
Cum iustorum
 in tabernaculis
Psallent Deo.
37. Ave, lumen
 post aequinoctium
Matris ortum
 intra praesepium,
Novae lucis
 educens radium,
Quam a primo
 dierum omnium
Lux signavit
 ad lucem gentium
Nascituram.
38. Ave, vestis
 regalis fimbria,
Cuius tactu
 stat immunditia
Sicut dudum
 in sanguinaria,
Incurvatus
 miser per vitia
Nescit viam
 nisi te praevia
Post iacturam.
39. Ave, cuius
 ventris in loculo
Nomen patris
 inscriptum calculo
Formam reddit
 antiquam saeculo,
Nec iam homo
 sub mortis titulo
Transit, ex quo
 novus de stabulo
Sol illuxit.
40. Ave, per quam
 sub veste pauperis
Regis proles
 admixta miseris
Lacum subit
 et faecem carceris,
In quo nostri
 livorem vulneris
Sui tersit
 unguento lateris
Et obduxit.
41. Ave, cuius
 intra cubiculum
Parvo redit
 vitae spiraculum,
Dum accedens
 Iesus ad loculum
Nostri tulit
 doloris lectulum,
In te sibi
 iungens corpusculum
Nostrae mortis.
42. Ave, vitae
 fons indeficiens,
Fons de domo
 Dei progrediens,
Ad te curro
 te solam gestiens,
Fons in porta
Bethlem scaturiens,
Quem in bello
 petebat sitiens
Manu fortis.
43. Ave, stella,
 quae lumen pauperum
De secreto
 producis viscerum,
Lux emittens
 vitae luciferum,
Cuius splendor
 ortus ad vesperum
Suo mane
 fugavit Hesperum
Primae matris.
44. Ave, virgo,
 per quam rex siderum
Patrum complet
 promissa veterum,
Rerum signa
 solvens et operum
Dum recurrit
 vita per puerum,
Quem in tuum
 transfudit uterum
Sinus patris.
45. Ave, caeli
 digna palatio,
Nostri regis
 apta coniugio,
Ut iu Vasthi
 locata solio
Tuam salves
gentem a gladio,
Sola vultus
 ex privilegio
Regi grata.
46. Ave, sancto
 fecunda spiritu,
Urbs beata,
 quam in circuitu
Vallat torrens,
 ne carnis strepitu
Frangi possis,
 in regis transitu
Regi clauso
 pudoris aditu
Reserata.
47. Ave, per quam
 snb carnis trabea
Clausos solvit
iudex de fovea,
Ut sit heres
 lucis ut antea,
Quem delusum
 fraude viperea
Sub fornace
 tenebat ferrea
Dux peccati.
48. Ave, porta
 per quam sol radium
Nostrum fudit
in sanctuarium,
Dum rex suum
 per ventris ostium
Templum intrans
 pacis fert nuntium,
Ne iam ultra
 formident gladium
Desperati.
49. Ave, de qua
 procedit victima,
Qua redempta
 consurgit anima
Per te dragma
 recurrit decima,
Per te redit
 ovis centesima,
Ubi tuta
 depascit azyma
Veritatis.
50. Ave, Sion,
 de cuius solio
Surgit infans
 decore regio,
Tu vas novum
 plenum mysterio,
Quod cum sale
mersum in fluvio
Gustum primae
 tulit de medio
Vetustatis.