DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT I.

De ultima et summa perfectione hominis, quantum in h ac vita

possibile est.

Cogitavi mihi aliquid ultimate (in quantum possibile est in hujus exsilii et peregrinationis immoratione) depingere, scriptitando de et super ab omnibus plena et possibili abstractione., et cum solo Domino Deo expedita, secura, et nuda firmaque adhaesione : praesertim cum ipsius Christianae perfectionis finis sit charitas, qua Domino Deo adhaeretur.

Ad quam quidem adhaesionem charitativam omnis homo de necessitate salutis tenetur, quod fit praeceptorum observantia, et divinae voluntatis conformitate : quorum observantia excludit omne quod repugnat charitatis essentiae et habitui, cujusmodi sunt peccata mortalia, Reli-

giosi vero adstrinxerunt se etiam ad Evangelicam perfectionem, atque ad ea quae supererogationis et consilii sunt, per quae expeditius ad ultimum finem, qui Deus est, pervenitur : per quorum observantiam excluduntur ea etiam quae impediunt actum seu fervorem charitatis, quo minus possit quis in Dominum Deum ferri, cujusmodi sunt abrenuntiatio omnium rerum, corporis insuper et animae, professionis dumtaxat voto excepto. Quoniam quidem Spiritus cum sit Dominus Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare , id est, cognitione et amore, intellectu et affectu, ab omnibus phantasma- tibiis nudis, Hinc est et illud Matthaei, VI, 6 : Cum oraveris, intra in cubiculum tuum, id est, cordis tui intima : et clauso ostio, scilicet sensuum tuorum, et inibi corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, ora Patrem, tuum, in spiritu et veritate, in abscondito. Quod tunc congrue fit, cum homo ab omnibus aliis fuerit exoccupatus et exutus, et totus in-

tra se receptus : ubi universis et singulis exclusis et oblitis, coram Jesu Christo, tacito ore, sola mens desideria sua secure Domino Deo suo fiducialiter pandit, ac per hoc toto cordis et amoris affectu se in eurn infirmissimis medullis omnium virium suarum sincerissime ac plenissime diffundit, et immergit, dilatat et inflammat, et resolvit in se.