DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT XIV.

Conscientiae attestatio in omni judicio requirenda est.

Demum ad spiritualem mentis perfectionem, puritatem, et tranquillitatem in

Deo consequendam, non mediocriter ad hoc proficere videtur, ut in omni quod de nobis dicitur, sentitur, et agitur, semper tacite ad interiora mentis arcana recurramus, et inibi ab omnibus alio abstracti, et intra nos totaliter recollecti, statuamus nos in cognitionem veritatis ante nos, et utique inveniemus atque videbimus penitus nihil proficere nobis, sed plurimum obesse, si laudati vel honorati ab extra fuerimus, et ab intra in veritatis cogitatione de nobis culpabiles .et rei existimus.Et sicut tunc nihil prodest, si quempiam ab extra homines laudant, et conscientia ab intra accusat: ita e regione nihil obest si ab extra quis contemptus, vituperatus, et persecutus fuerit, ab intra tantum innocens, irreprehensibilis, et innoxius existat: imo quam plurimum super haec cum patientia, et silentio, et quiete, non immerito in Domino gratulari habet : siquidem nulla nocebit adversitas, ubi non dominatur iniquitas. Et sicut nullum malum impunitum, ita nullum bonum irremuneratum. Neque cum hypocritris velimus mercedem et praemium exspectare, vel recipere ab hominibus : sed solum a Domino Deo, non in praesenti, sed in futuro, non transitorio in tempore, sed in aeternitate.

Liquet ergo, quod nec majus aliquid, nec melius, quam semper in omni tribulatione et eventu ire ad interiora mentis secreta, et ibi invocare ipsum Dominum

Jesum Christum, adjutorem in tentationibus et tribulationibus, ac inibi humiliari in confessione peccati, laudare ipsum Deum et Patrem, corripientem et consolantem : insuper et omnia et singula, in se vel in alis, prospera sive adversa, aequanimiter accipere, expedite et secure, de manu suae infallibilis providentiae aut dispositionis ordinatae.

Ex quibus sequitur etiam peccatorum remissio, amaritudinis expressio, collatio dulcedinis et securitatis, infusio sig. ratiae et misericordiae, attractio et corroboratio familiaritatis, atque abundans in ipso consolatio, firmaque adhaesio et unio. Sed nec velimus imitari eos, qui per hypocrisim, et more Pliarisaico, seipsos carius et aliter videri, haberi et apparere ab extra coram hominibus satagunt, quam ab intra in veritate de se didicerunt : quod quidem extremae dementiae est, sic videlicet quaerere, appetere aut expetere laudem humanam vel gloriam a se vel ab aliis, cum nihilominus interius repletus sit illecebris et peccatis gravissimis. Et certe qui post hujusmodi vanissima currit, fugient ab eo praedicta bona, et dedecus incurret.

Semper ergo prae oculis tuis habeas mala tua, et in idoneitatem tuam, et cognosce te, ut humilieris, et tamquam peripsema indignissimum, vilissimum, abjectissimumque ab omnibus haberi non refugias propter gravissima peccata et maxima mala tua. Qua de re reputa te inter alios, ut scoriam inter aurum., zizaniam inter triticum, paleam inter grana, lupum inter oves, satan inter ii filios Dei, Sed nec velis revereri ab aliis, aliisque praeferri : imo potius toto corde et spiritu fuge virus hujus pestilentiae, venenum laudis, reputationem jactantiae et ostentationis, ne videlicet, juxta Pro-

phetam, laudetur peccator in desideriis animae suae . Et, Isaiae, III, 12 : Qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, ei viam gressuum tuorum dissipant. Et Dominus, Lucae, VI, 26 : Vae cum benedixerint vobis homines.''