DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT IV.

Qualiter operatio humana debeat esse in solo intellectu, et non in

sensibus ?

Felix ergo qui. per abstersionem continuam phantasmatum et imaginum, ac per introversionem et inibi per sursum ductionem ment s in Deum, tandem aliquando obliviscitur phantasmatum quodammodo, ac per hoc consequentes ope-

ratur Interius nudo ac simplici ac puro intellectu et affectu circa objectum simplicissimum Deum. Omnia igitur phantasmata, species, imagines, ac formas rerum omnium citra Deum a mente rejicias, ut in solo nudo intellectu et affectu ac voluntate tuum pendeat exercitium circa Deum intra te.

Nempe finis omnium exercitiorum hic est, scilicet intendere et quiescere in Domino Deo intra te per purissimum intellectum, et devotissimum affectum sine phantasmatibus et implicationibus. Hujusmodi autem exercitium non fit in organis carneis, et sensibus exterioribus, sed per quod quis homo est : homo vero quis est intellectu et affectu. Et idcirco quamdiu homo cum phantasmatibus et sensibus ludit, et eis insistit, videtur nondum exisse motus et limites bestialitatis suae, hoc est, illius quod cum bestiis habet commune. Quia illae per phantasmata et per tales sensitivas seu sensibiles species cognoscunt et afficiuntur, et non aliter, eo quod altiorem vim animae non habeant. Secus est de homine, secundum intellectum et affectum et liberum arbitrium, ad Dei imaginem et similitudinem creato, quibus debet Deo immediate, pure et nude imprimi, et uniri, flrmiterqne inhaerere.

Quamobrem diabolus diligentissime et maxime conatur impedire illud exercitium, quantum potest, ex quo est quodammodo praeambulum et initium vitae aeternae, invidens super hoc homini. Idcirco nititur semper mentem hominis alienare a Domino Deo, nunc per istas, nunc per illas tentationes seu passiones, nunc sollicitudine superflua et cura indiscreta, nunc turbatione, et conversatione dissoluta, curiositateque irrationabili : nunc per studia librorum subtilium, colloquia aliena, rumores et novitatem : nunc per aspera, nunc per contraria, etc. Quae tamen etsi nonnumquam levia et tamquam nulla videantur peccata, tamen

magna sunt impedimenta hujus sancti exercitii et operis. Et ideo, etiamsi utilia et necessaria visa fuerint, sive magna sive parva, ut noxia et perniciosa illico sunt rejicienda penitus, et a sensibus propellenda.

Summopere igitur necessarium est, ut audita, visa, facta, et dicta, et caetera similia sine phantasmatibus, imaginibus et occupationibus recipiantur, nec etiam ex consequenti vel antea vel tunc super hoc phantasmata et implicationes formentur et nutriantur. Et ita quando phantasma non venit ad memoriam et mentem, tunc non impedit hominem, sive in oratione, meditatione, et psalmodia, sive in alia quacumque operatione et exercitatione spirituali, nec rursum iterato occurret ei.

Et sic expedite secureque te totum, etiam plene omnia et singula committe infallibili et certissimae divinae providentiae cum silentio et quiete, et ipse pugnabit pro te : et melius, honestius ac dulcius liberabit te et consolabitur, quam si tu semper die noctuque de hoc continue phantasiareris, et vana vagaque ac captiva mente fatue sic et sic, hinc et inde discurreres errabundus, necnon mente et corpore deficiens tempus perderes, et vires stulte ac irrationabiliter consumeres.

Cuncta ergo et singula, undecumque et qualitercumque occurrentia ortum habeant, sic accipe cum taciturnitate et, tranquillitate aequanimiter, quemadmodum de manu paternae divinaeque providentiae tibi venirent. Nuda igitur te a phantasmatibus omnibus rerum corporearum, juxta tui status et professionis exigentiam, ut nuda mente et sincere inhaereas ei cui te multipliciter et totaliter devovisti, ut nihil quodammodo possibile sit medii inter animam tuam et ipsum, ut pure fixeque fluere possis a vulneribus humanitatis in lumen suae divinitatis.