DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT VII.

Qualiter cor sit recolligendum intra se?

Praeterea, sicut dicitur in libro de Spiritu et anima I, ascendere ad Deum, hoc est intrare in seipsum. Qui enim interius intrans, et intrinsecus penetrans seipsum transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus, et ad interiora gaudia revocemus, ut aliquando in divinas contemplationis lumine hoc figere valeamus. Nam haec est vita et requies cordis nostri, cum in Dei amore per desiderium figitur,

et ejus consolatione suaviter reficitur. Sed quod in hujus rei experimentali degustatione multipliciter impedimur, et nequaquam ad ipsum pertingere sufficiamus, ratio in promptu est, quia mens humana sollicitudinibus distracta, non intrat se per memoriam, phantasmatibus obumbrata, non redit ad se per intellectum, concupiscentiis illecta, ad seipsam nequaquam revertitur per desiderium suavitatis internae et laetitiae spiritualis : ita totaliter in his sensibilibus et praesentibus jacens, non potest ad se tamquam ad imaginem Dei intrare.

Oportet ergo et necesse est, ut cum humilitatis reverentia ac fiducia nimia mens elevet se supra se et omne creatum per abnegationem omnium, et ut dicat intra se : Quem ex omnibus, et prae omnibus, et super omnia quaero, diligo, appeto, et desidero, non est sensibilis neque imaginabilis, sed super omne sensibile et intelligibile : nullo umquam sensu est perceptibilis, sed pleno desiderio totus desiderabilis : non insuper est figurabilis, sed intimo affectu perfectissime appetibilis : non est aestimabilis, sed mundo corde totus affectibilis, quia super omnia amabilis et delectabilis, infinitaeque bonitatis et perfectionis. Et tunc fertur in mentis caliginem, et altius intra se elevatur, et profundius ingreditur.

Et hic modus ascendendi usque ad aenigmaticum contuitum sanctissimae Trinitatis in unitate, unitatis in Trinitate, in Jesu Christo, tanto est ardentior, quanto vis ascendens illi est intimior: et tanto fructuosior, quanto affectu proximior. Quippe in spiritualibus illa sunt superiora quae intimiora, quoad experientias spirituales.

Quapropter numquam desistas, numquam quiescas, donec futura) illius plenitudinis aliquas (ut ita dicam) arrhas seu experientias degustes, et donec divinae suavitatis dulcedinem per quantulascumque primitias obtineas, et in odorem ipsius post eam currere non desinas,

donec videas Deum deorum in Sion. In spirituali enim profectu, et cum Dei intra te unione et adhaesionae, non quiescas, nec retrocedas, donec assecutus fueris quod intendis.

Exemplum hujus accipe in simili ab ascendentibus montem naturalem. Si enim spiritus noster, in his quae deorsum transeunt, se per cupidinem immerserit, statim per infinitas distractiones et itinera obliqua rapitur, et a se quodammodo divisus dissipatur, et quasi, in tot spargitur, quot ea sunt quae per desideria concupiscit. Hinc motus sine stabilitate, cursus sine perventione, labor sine requie. Si vero cor et spiritus noster ab hac infimorum infinita distractione qmr deorsum est, pcr desiderium et amorem se traxcrit, et haec infima deferens ferens se in linum immutabile suffiiens bouum colligens, secum esse didicerit, et ei inseparabiliter quodam affectu inhaeserit, tanto amplius in unum colligitur et fortificatur, quanto magis agnitione et desiderio sursum elevatur, et in ipso vero summo bono intra se habituatur, donec tandem omnino immutabilis fiat, et ad illam veram vitam, quae ipse Dominas Deus est, immutabiliter perveniat : ut perpetuo, sine omni mutabilitatis et temporis vicissitudine, requiescat jam in illo intrinseco, et quieto, ac secreto divinitatis manerio, perfecte collocatus intra se in Christo Jesu, qui est via ad se venientibus, veritas, et vita .''