IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

Aquila grandis magnarum alarum.,longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri .

In ista auctoritate commendatur Joannes Evangelista in scribendo Evangelium, a sex in quibus praecellit in scribendo : quorum primum est a figura quam habet inter Evangelistas, per hoc quod dicitur : " Aquila grandis. " Secundum est altitudo contemplationis, per hoc quod dicitur: " Magnarum alarum. " Tertium est ordo dispositionis in partibus materiae quam scribit, in hoc quod dicitur : " Longo membrorum ductu. " Quartum est multitudo mysteriorum et sacramentorum, per hoc quod dicitur : " Plena plumis et varietate. " Quintum est consecutio intentionis in scribendo Evange ium, per hoc quod dicitur metaphorice : " Venit ad Libanum. " Sextum et ultimum est consummatio incorruptionis quam intendit per sacramenta descri-

pta : et hoc typicae denotatur per hoc quod dicitur: " Tulit medullam cedri. " Figura autem quam adipiscitur in scribendo, notatur per hoc quod dicitur : Aquila grandia .: in quo notantur duo, scilicet, figurae proprietas, et ejusdem virtualis quantitas, Figurae proprietas propter sex aquilae proprietates Joanni attribuitur. Aquila enim acute videt, ita ut etiam solem in rota, irreverberataacie oculi, adspicere dicatur: propter quod visus acumen aquila (ab acumine nomen accipiens) vocatur, et ad hoc pullos an sui sint probare dicitur. Cum enim de ovis egressi, jam pep naturam coadunatos habent oculos, quemlibet pullorum ad rotam solis videndam disponit : et cujuscumque oculos lacrymari conspexerit, illum abjicit : et quem illorum pati solem irreverberata pupilla deprehenderit, hunc tamquam, suum fovet et nutrit, Ita Joannes irreverberato stylo ad lumen Verbi (quod, Sapient, vii, 26, candor fucis aeternae dicitur) se convertit, et haereticos hoc lumen adspicere non valentes, de nido Ecclesiae abjicit : Catholicos autem hoc lumen intuentes sincera fide, in Ecclesiae nido sua doctrina fovet et nutrit: unde, Ezechiel, I, 10 : Facies aquilae desuper ipsorum quatuor. Alii enim Evangelistae humanitatem hominis Jesu Christi describunt, parum se ad divinitatem ejus elevantes : hic autem ad aeterna divinitatis se attollit, et partim de nativitate humana se intrqmittit. Ezechiel. I, 11 : Fcies eoruum et pennae eorum extentae desuper, supple, erant. Unde in tantum extentae desuper erant, ut dicit Augustinus, quod si paulo altius intonassent, totus mundus non intellexisset. Propter quod in prosa dicitur de ipso :

Tam implenda quam impleta, Numquam vidit tot secreta Purus homo purius.

Haee aquila dicitur grandis virtuali granditie : quia cum sint tres magnitudines visionis intellectualis (scilicet, videre intellectualia divina, visione corporali sive sensibili : videre intellectualia divina, visione imaginaria : et videre intellectualia divina, visique intellectuali simplici : propter quas visiones Paulus, II ad Corinth. xii, 2, cum divina conspiceret, se in tertium caelum raptum fuisse gloriatur), Joannes omnes istas visiones est adeptus. De corporali enim ipse dicit, I Canonica, I, 1 et 5 : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae,... hoc annuntiamus vobis. De imaginaria autem dicit, Apocal. I, 11 : Quod vides, scribe in fabro, et mitte septem Ecclesiis quae sunt in Asia. De intellectuali vero dicit, Joan. XIX, 3.5.: Qui vidit, testimonium perhibuit:... et ille scit quia vera dicit. Et ideo intellectuali visione contemplatus aeterna Verbi, visione imaginaria dispensationem et gubernationem Ecclesiae usque in finem, et visione corporali humana Verbi vidit : ex quihus in Epistolis Ecclesiam ad fidem erudivit, quae et a tribus intellectum ejus illuminantibus didicit. Primum quidem sancti Spiritus inspiratione, secundum angelica illuminatione, tertium autem Jesu Christi corporali instructione. De primo dicit, Job, xxxii, 8 : Ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. I ad Corinth. ii, 12 :

Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus : sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. De secundo, Daniel. fiII, 16 : Gabriel, fac intelligere istum visionem. De tertio, Joan. xiii, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Isa. l, 4 et 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ut audiam, supple, eum, quasi Magistrum. Per primum est Joannes Evangelista sublimissimus, per secundum Propheta eximius, per tertium Doctor egregius. Isa. lii, 13 : Ecce intelliget servus meus : exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Exaltabitur quippe in corporali, elevabitur in imaginaria, et sublimis erit valde in pura simplici intellectuali visione. Sic ergo est grandis aquila : quia grandis, grandior, et grandissima, secundum tres gradus acutae et divinae visionis.

Secunda proprietas est quod alte volat, quod (ut dicit in libro de Caelesti hierarchia divinus Dionysius) altivolum signat divinae contemplationis. Non enim Joannes describit divina per creata viibilia, in quibus Dei invenitur vestigium : nec describit divina per creata invisibilia, in quibus divina resultant quasi per speculum : nec describit divina per aenigmatis occulta, in quibus divina latent per allegoriae secretum : sed describit divina per ipsum lumen divinum : et ideo altissime evolavit. Deuter. xxxii, 11 : Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans. Sic enim docuit nos a vestigio elevatos, speculum et aenigma transcendere, et in ipso incircumscripto lumine per contemplationem volare. Apocal. viii, 13 : Audivi vocem unius aquilae volantis per medium caeli. Unica enim haec aquila auditur per medium caeli volare, vestigium in intimis non tangens, et in mediis creaturis spiritualibus speculum et aenigma transcendens, et usque ad caelum Trinitatis se attollens, quando mediae in trinitate personae (hoc est, Verbi) describit proprietatem et divinitatem. Job, xxxix, 27 : Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? Hanc enim elevationem intellectus perficere non potuit nisi solus Deus, et quod in arduissimis sic nidum poneret intellectus : unde in prosa dicitur de ipso :

Volat avis sine meta, Quo nec vales, nec Propheta Evolavit altius.

Tertia proprietas est, quod quamvis sit avis rapax, tamen sicut et leo est suae praedae communicativa : et in hoc laudatur Joannes, quod licet divina solus viderit, tamen non soli sibi retinuit, sed ad utilitatem Ecclesiae Episcopis et Doctoribus communicavit, tali modo scribens et tali sermone quod intelligi possit. Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ut humanus intellectus apprehendere possit grandia quae in libro aeternitatis conspexisti. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. I ad Corinth. ii, 1 : Et ego, cum venissem ad vos, non veni in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. I ad Corinth, XIV, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Osee, viii, 1 : In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. In gutture quidem tuba est, quando ser-

mo ad cordis refertur intellectum : sed super domum Domini est, quando ad intellectum totius familiae domus sonans pronuntiatur : sicut et aquila volat aperte, a nullo suos volatus occultans. Unde cum tres sint modi scribendi omne quod scribitur, videlicet demonstrativus, qui doctrinalis vocatur : persuasivus, quo rationabilia et probabilia scribuntur : et narrativus, quo scribuntur historiae quae nec demonstrari, nec persuaderi possunt: elegit Joannes simplicissimum enarrationis modum, ut dicit Chrysostomus : " Ut pluribus per hunc prodesset, ut sciretur quod humano ingenio haec nec persuaderi, nec probari possunt: sed revelatione divina sunt edocta. " Et ideo, ut dicit Augustinus : " Major est hujus scripturae auctoritas, quam omnis ingenii humani perspicacitas. " Et sicut alibi dicit : " Quod credimus debemus auctoritati : quod intelligimus, debemus veritati : quod opinamur, debemus errori. "

Quarta aquilae proprietas est, quod haec est avis solitarie volans, et sedens, et non cum grege, sicut est consuetudinis multarum avium : et in hoc notatur contemplationis secretum, quod etiam ab intimis vult esse sequestratum. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. Quia qui se super seipsum vult elevare, solus sedebit, ab aliis mundanis segregatus, et tacebit a tumultu concupiscentiarum et tentationum. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Job, xxxix, 7 : Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.

Quinta proprietas est, quod in praeruptis et in locis inaccessis nidificat: quod soli Joanni competit. Praerupta signant alta divinitatis et personalis proprietatis : quae praerupta sunt non in se, sed quia accessus ad ea per viam rationis praeruptus est: quia ratio non potest ad illa, et ideo inaccessa dicuntur. Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. Job, xxxix, 28 et 29 : In praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. I n altissimis enim theoriis videt intellectus, ad quae ratio non potest : et solida divinitatis (quae sunt quasi refectiones delectabiles) conspicit: et de longe super tempus ad aeternitatem oculi mentis ejus prospiciunt. Et hoc figuratur per hoc, Joan, xxi, 20, quod recubuit in caena supra pectus Domini solidae veritatis, super quod fundata est Ecclesia. Hoc enim solidum petrae et silicis est, de quo dicitur, Numer. xxiii, 9 : De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Prima enim veritas silex dicitur propter soliditatem, collis propter altitudinem, et ab hac in scribendo ad planiora descendit beatus Joannes. Exod. xxxiii, 21 : Est locus apud me, et stabis supra petram. Ibi ergo nidum posuit Joannes : quia in solido aeternae veritatis mente quievit, et sic ad planiora humanitatis quasi volatum remittens, descendit : et rursum ad alta revolans per resurrectionis gloriam ad caelum volatum reduxit.

Sexta proprietas est, quod (ut dicunt) frequenter amethystum inter ova ponit : quo lapide serpentem a nido coerceat, ne ova corrumpat vel inficiat. Ita Joannes hoc Evangelium in nido Ecclesiae posuit, ultimus scribens inter Evangelistas : ne virus haereticae pravitatis serpens antiquus immitens, aliorum Evangelistarum scripturam corrumperet. Et hoc est dictum Chrysostomi Et hoc significatum est, Apocal. XXI, 20, ubi ultimum fundamentum caelestis civi-

tatis dicitur esse amethystus. In cujus figura Joannes ultimo suum conscripsit Evangelium ad fugandum virus haereticorum, ut diximus. Hic est lapis praecisus de monte eminentiae divinae, sine manibus humanae operationis : et contrivit statuam figmenti mundanae vanitatis, et haereticae pravitatis . Sic ergo Joannes est dictus aquila grandis.a Magnarum alarum. " Per quod notatur altitudo contemplationis, quae contemplatio duabus utitur alis : quarum una est puritas cordis, et altera revelatio veritatis.

De prima dicitur, Matth, v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. De talibus enim dicitur, Sapient, vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Anima enim sancta, ut ibidem dicitur, sedes est sapientiae : et haec est anima cordis puri et mundi : quia sanctitas, ut dicit Dionysius, est idem quod pura et ab omni inquinamento libera munditia. Quis autem purior et mundior quam virgo, licitum nuptiarum contemnens ? Et sicut dicitur, I ad Corinth, VII, 34 : Virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.

Secunda ala est, de qua dicitur, II ad Corinth, iii, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Hae sunt duae alae, de quibus dicitur, Apocal, XII, 14 : Datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum. Mulier enim ista est Ecclesia : alae autem, puritas cordis, et revelatio veritatis descripta in Evangelio Joannis, quibus Ecclesia volat volatu contemplationis in desertum (secrete e mundo) caelestis habitationis, in locum beatitudinis aeternae deitatis, in quo, (sicut dicitur, 1 ad Timoth, VI, 16), Deus inhabitat lucem inaccessibilem spiritualis illuminationis. Sic ergo Joannes aquila grandis alarum magnarum est, quibus in coena recubuit supra pectus Domini, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi, sicut dicitur, ad Coloss. ii, 3.

" Longo membrorum ductu. " Hac est tertium per quod significatur in partibus materiae quam describit, ordo dispositionis. Describit enim ordinate Verbi tam essentialem quam personalem proprietatem, operativam virtutem, Verbi tam in se quam in assumpta carne manifestationem, Verbi potestatem, Verbi eruditionem, Verbi sanctificationem, et tandem per Verbum factam immortalitatis gloriosam consummationem, sicut infra in libri patebit divisione. Sic enim Verbum longum habet ductum membrorum: quia in se primum acceptum, deinde ad creaturam essentiali operatione deducitur, et tam in mente quam in gratia manifestatur plenum gratiae et veritatis , ''potestativum et eruditivum in doctrina et miraculis cognoscitur, sanctificativum veritate Passionis ostenditur, et consummativum esse probatur per gloriam Resurrectionis. Et sic Verbum, ut dicit Hieronymus, multa signat. Nam est ratio, est et supputatio,

et causa uniuscujusque rei per quam sunt singula et subsistunt, Et hic membrorum ductus longus est ab aeternitate Verbi (quae ante mundum incipiens), deducta per mundi creationem (quae per Verbum facta est), per omnes differentias gratiae et veritatis per Jesum Christum est facta : usque in gloriam Resurrectionis, quae postmodum per Verbi resuscitationem erit futura. Et ideo aptatur isti aquilae quod dicitur, Eccli. XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum, illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Antelucanum enim mistum tenebris doctrina est aeternae generationis, quae ad plenum cognosci non potest : enarratio autem in longinquum est ordo doctrinae per esse naturae, et gratiae, et gloriae factae per Verbum : quem ordinem in scribendo Joannes perficit. Eccli. XXIV, 38 : Qui perficit primus scire sapientiam, et infirmior non investigabit eam. Hoc enim primus fecit Joannes et solus, quod ab aeternitate incipiens, Dei sapientiam per omnem effectum sapientiae in esse naturae, gratiae, et gloriae stylum scribendi reduxit.

" Plena plumis et varietate. " Quartum est in quo commendatur a plenitudine numerosa mysteriorum, et Sacramentorum varietate, quam describit. In mysticis enim virtutibus Verbi ostendit in communi et speciali Verbum plenum esse gratiae et veritatis . Quia, Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Gratia in affectus informatione, veritas in intellectus illuminatione : quod postea particulariter in singulis ostendit virtutibus et doctrinis. Sacramentorum etiam varietas, quia et Baptismus, et Paenitentia in absolutione peccatorum, in Lazari suscitatione : et Eucharistia, et Ordo in potestatis collatione ad consecrandum corpus Dominicum : et Confirmatio in sancti Spiritus insufflatione : et Unctio extrema in commendatione unctionis Mariae, quae praevenit eum ungere in sepulturam : et sanctificatio Matrimonii in hoc quod interfuit nuptiis, describuntur. Et ideo inducitur regina Ecclesia per Scripturam Joannis amicta varietate. Psal. xliv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Quia ista varietate undique radiat aurum divinae operationis. Ezechiel. XXI, 10: Vestivi te discoloribus. Haec est tunica polymita, quam, Genes. xxxvii, 3, magnus Patriarcha fecit filio suo dilectissimo. Has plumas desideravit qui dixit, Psal. cii, 5 : Renovabitur ut aquilae juventus tua. Isa xl, 31 : Assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

" Venit ad Libanum. " Quintum est per quod notatur consecutio intentionis in scribendo Evangelium. Libanus enim candidatio interpretatur : et sacramenta evangelica per Joannem usque ad candidalionem gratiae (quae per sanguinem Christi consummata est) et usque ad candorem gloriae (quae in Resurrectione appnruit) perducuntur : et in hoc tolam intentionem suam habet Evangelium. De candidatione sanguinis dicitur, Apocal. vii, 14 : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. De candore gloriae, Sapient, vii, 26 : Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis. Sic per

Joannem producitur Verbum ex utero Patris genitum in omni splendore Sanctorum. Psal. CIX, 3 : Ex utero ante luciferum genui te. Sic ex consortio sermonis Domini tota resplenduit facies Moysi : quia vir ecclesiasticus per doctrinam Joannis splendores Verbi in consummatione gratiae per sanguinis ablutionem, et Resurrectionis gloriam efficaciter participabit: et sic Evangelium ad suam pervenit intentionem et finem : et ideo, Cantic. IV, 6 et seq., Christus exponit sponsae sacramentum suae Passionis, et oblationis suae devotionem et fragrantiam, dicens : Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris. Et postea vocat sponsam ad candorem, dicens : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano.

Sequitur : " Tulit inde medullam cedri. " Quod sextum est et ultimum, in quo commendatur a consummatione incorruptionis quam intendit per Sacramenta descripta. Cedrus quippe imputribilis esse dicitur. Et prima incorruptio est in ipsa Verbi divinitate, ut dicit Augustinus, quia vera incorruptio et immortalitas, vera est immutabilitas : quia in his quae mutantur, ipsa mutatio nonnulla mors est. I ad Timoth. VI, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Et ab hac incorruptione inchoat Joannes : et ponit eam radicem omnis incorruptionis, qua caetera incorruptionis per gratiam et gloriam tam in mente quam in corpore efficiuntur participia : et deducit in incorruptionem gloriae per Resurrectionem, in qua incorruptibilis Deus, omnia efficitur in omnibus. Sapient. VI, 20 : Incorruptio facit esse proximum Deo. Unde gloriatur sponsa, Cantic. I, 16 : Tigna domorum nostrarum cedrina : quia omnis habitatio Ecclesiae his fulcitur incorruptionibus, quae a fidelibus participantur : et in his est tota consummatio naturae rationalis, et Scripturae, et Sacramentorum Christi perfectio. Et hoc est quod dicitur, Ezechiel. XVII, 22 et 23 : Haec dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis..., et plantabo super montem excelsum et eminentem, in monte sublimi Israel. Medulla incorruptionis deitatis virtus est, cujus potestate in se latentis, Christus etiam ad incorruptionem resurrexit. Joan. x, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Haec plantata est super montem, scilicet Christum, excelsum in potissimis gratiae muneribus, et eminentem in altitudine divinae majestatis : in monte sublimi dignitatis humanae naturae, quam immunem a peccato assumpsit: qui mons est domus sive familiae Israel, sive omnium fidelium per participationem, ut omnes incorruptionis participes fiant, sicut dicitur, ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Ex jam dictis patent ea quae in principiis librorum solent inquiri, scilicet, Quae sit hujus libri causa efficiens? Quae materia sive subjectum? Quae forma? Quis ordo? Quis finis sive utilitas? Quis titulus? Cui parti sapientiae supponatur?

Efficiens enim causa prima, sapientia divina est se in Verbo increato Joanni

manifestans, et in Verbo incarnato Joannem erudiens et movens ad scribendum. Matth, x, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris veslri qui coquitur in vobis. Spiritus autem Patris, Spiritus est sapientiae loquentis : propter quod indubitata scripturae hujus est auctoritas. Et cum omnis scientia principiis per se notis fulciatur, per quae regitur addiscens scientiam, ut deveniat ad propositum suae intentionis : patet quod omnia illius scientiae principia sunt veritates divinae per Spiritum sapientiae revelatae, et ideo certissima. Ad Titum, I, 1 et 2 : Secundum agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est,... quam promisit qui non mentitur Deus. Causa vero efficiens proxima exterius est Joannes, qui arcana Verbi ab ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit. Joan, XXI, 20 : Qui et recubuit in caena super pectus Domini. Psal. xliv, 2 : Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Et iterum, Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et ideo est fidelis. Joan, XIX, 35: Qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit. Sic ergo haec scriptura ex interno Auctore est authentica, et ex exteriori est fidelis.

Materia autem sive subjectum, Verbum est tam in se quam in suis proprietatibus personalibus et in essentialibus consideratum, quam etiam in his quae perficit in carne assumpta in esse gratiae et gloriae : et ideo perfecta est ista doctrina quae nihil de Verbi proprietatibus et effectibus omittit. Eccli. I, 5 : Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Ingressus enim Verbi sunt impletio mandatorum aeternorum Patris praedestinantis per Sacramenta Verbi, hominem reducere ad lumen Verbi et vitam.

Et a tali unitate Verbi haec scientia est una, et ut ita dicatur, unica : et non discursa, vel dissuta, sicut scientiae saeculares aliena mendicantes suffragia ad sui propositi declarationem.

Est etiam libera istius subjecti libertate. Quaecumque alia est scientia de ente creato, ancillans et ancilla est : sed ista ad quam omnes aliae referuntur, libera vel sola est, vel maxime : unde etiam haec scientia liberat. Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei erilis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

Est etiam nobilissima per subjectum, quod est Verbum incarnatum, quod nobilissimum est. Proverb. XXXI, 23 : Nobilis in portis vir ejus. Quamvis enim alii Evangelistae divina scribunt, divina tamen Verbi incarnati non scribunt : et ideo Joannes nobilior est inter Evangelistas, sicut ejus Evangelium est nobilius inter alias Scripturas divinas.

Ex dictis autem elicitur, quod cum scientia una sit nobilior quam alia (ut dicit Aristoteles in principio libri de Anima) ex eo quod certior est in demonstrando, vel ex eo quod de mirabilioribus et nobilioribus in subjecto partibus et passionibus : quod ista scientia omnium est nobilissima, propter necessariam causam nobilitatis. Verbum enim Dei prima lux est, et ratio manifestationis, et intelligendi omnia quae manifestantur et intelliguntur: et sic certissimum est probationis et demonstrationis principium, a quo omnia alia habent quod et sunt, et principia sunt. Verbum etiam Dei nobilissimum est et mira-

bilissimum inter omnia, de quibus ut de subjecto tractari potest. Psal. cxxxviii, 6 : SJirabilis facta est scientia tua ex me, etc.

Forma autem, ad quam reducitur modus agendi et ordo, jam in praemissis habita est, quia modus agendi nuntiativus est eorum quae intus Spiritus sapientiae per Verbum revelat: et ideo omni acceptatione dignus. I ad Timoth. I, 15 : Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus ? II Petri, I, 21 : Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Et ideo, vt dicit Chrysostomus, excogitationibus et argutiis humanis non indiget. Psal. xciii, 11 : Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Ad Roman. I, 22 : Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Et supra, v. 21 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis. Isa. XIX, 9 : Confundantur qui operabantur linum, plectentes et texentes subtilia. Linum enim (quod de terra est in filis subtilibus) est ingenii humani subtilis excogitatio complexa in ordinationem syllogisticam, quae confusa est et incerta respectu revelationis divinae.

Ordo autem jam patuit ex praedictis qualiter de Verbi increati proprietate procedit ad Verbi manifestationem, quod non nisi suis proprietatibus manifestatur : et Verbi manifestati ostendit in miraculis potestatem et eruditionem, et sic potentis et sapientis Verbi ostendit sanctificationem et consummationem in gloria. Qui ordo est convenientissimus, se esse per seipsum cuilibet demonstratum. Job, XXIX, 22 : Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Sicut enim stilla ordinate una post aliam cadit, ita ordinate Sacramenta Verbi Dei Joannes pertractat usque in finem.

Finis autem et utilitas duplex est: in se scilicet, quem semper consequitur, hoc est sacramentorum Verbi sufficiens declaratio. Act. xx, 26 et 27 : Mundus sum a sanguine omnium, scilicet, vestrum. Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

Finis autem in altero (qui aliquando consequitur in auditore et aliquando non) est fidei aedificatio. Joan. xx, 31 : Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Eccle. xii, 13 : Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et manda ejus observa : hoc est enim omnis homo. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus ad justitiam omni credenti. Est etiam finis confutatio haereticorum male sententium de Christi Verbi Dei deitate, sicut dicit Hieronymus. Nihil enim prohibet, ut dicit Aristoteles in Topicis , quod una scientia sit duorum velut amborum finium : unius tamquam finis, et alterius tamquam ejus quod est ad finem. Et sic est hic : quia confutatio erroris elicitur ex declaratione veritatis.

quod ad contentum in libro illuminat) est: Initium Evangelii Joannis : nec dicitur initium tantum pro libri parte prima, sed quia de Verbo inchoans, dat initium omnis esse et doctrinae : sicut et Moyses in principio verborum suorum Verbum initium esse et doctrinae posuit a principio : et in hoc finis scripturae redit ad principium : quia Joannes hoc Evangelium senex ultimo scripsit, ut in sequentibus patebit: et sic verificatur illud Apocalypsis, xxii, 13 : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Imperfectum enim esset sacrum eloquium, nisi a Deo Verbo incipiens, etiam in Deum Verbum terminaretur.

Quod autem quaeritur: Cui parti philosophiae supponatur? Dicendum quod si Philosophia humana attenditur, sapientiae nulli supponitur. I ad Corinth. ii, 8 : Quam nemo principum hujus saeculi cognovit, hoc est, Philosophorum, ut ibidem dicit Augustinus. Si autem Philosophia est sapientia divina, tunc Theologiae supponitur, quantum ad illam partem quae est de Verbo Dei cum suis sacramentis. Ex superius tamen dictis magis proprie dicitur superponi quam supponi, propter eminentiam suae dignitatis.

Sic ergo patet de his quae in principio libri videntur esse inquirenda.