Translation absent
0291 Sanctis fratribus et coepiscopis EUTROPIO et PAULO, AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM.
Charitas vestra, quae in vobis 0292 tanta est, et tam sancta, ut etiam jubenti servire delectet, petivit ut definitionibus quae dicuntur Coelestii esse, respondeam. Sic enim praenotata est eadem 0293 chartula quam dedistis, Definitiones, ut dicitur, Coelestii: quae praenotatio credo, quod non illius, sed eorum sit qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Coelestius non esse perhibetur, sed multi talia garrientes, et, sicut ait Apostolus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 13). Ex illius tamen haec esse doctrina, vel etiam quorumdam sociorum ejus , et nos possumus arbitrari. Nam neque istae breves definitiones, vel potius ratiocinationes, ab illius abhorrent ingenio; quod in opere alio ejus inspexi, cujus eum esse constat auctorem: et non frustra istos fratres qui haec attulerunt, in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista vel scripserit. Vellem autem, si possem, ita obtemperare vestrae fraternae benevolentiae, ut etiam ego tam breviter responderem. Sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit quemadmodum responderim judicare? Conabor tamen, quantum valuero, adjuvantibus me apud Domini misericordiam etiam orationibus vestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo procurrat.