IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

" Hic est Joannes Evangelista, unus ex discipulis Domini, qui virgo a Deo electus est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. "

Huic libro Hieronymus praemittit Prologum ad istius Evangelistae commendationem, qui dividitur in duas paries : in quarum prima ostendit ex virtutibus Auctoris, quam ad scribendum hoc Evangelium habuit congruentiam : in secunda vero parte scripturae suae ostendit ordinem et auctoritatem et necessitatem.

Prima harum partium dividitur in duas partes: in quarum prima commendat virtutes, per quas ad scribendum habuit congruentiam : in secunda autem ponit ipsius congruentiae rationem ex illis virtutibus assumptam.

Primo igitur commendatur Auctor ex virtutibus : et circa hoc duo facit. Primo enim sex Auctoris ponit commendatioues: secundo autem, principalem virtutem a qua commendatur, cui duplex datur testimonium.

Inter sex autem, a quibus commendatur, primo commendatur a nomine, eum dicitur :

" Hic est Joannes. " Quia Joannes est Domini gratia,vel in quo est gratia, vel Cui donatum est, sive cui a Domino donatio facta est, interpretatur: quod nomen in praesagium futurorum Joannes accepit: quia gratiam illuminationis et munditiae corporis prae caeteris accepit a Domino. Et quantum ad illuminationem dicere potuit illud Apostoli, II ad Corinthi IV, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminalionemscientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. De munditia autem corporis intelligatur quod est unus de illis de quibus dicitur, Apocal. iii, 4 : Qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ideo ambulabunt mecum, scilicet cum Christo, in albis. Hic est ergo cui datum est a Christo Domino munus gratiarum. Ad Ephes. IV, 8 : Dedit dona hominibus. Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Sic ergo commendatur a nomine.

Commendatur secundo ab officii dignitate :

" Evangelista, " hoc est, Doctor, et Praedicator, et Scriptor Evangelii. II ad Corinth. VIII, 18 : Cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Isa. xli, 27 : Et Jerusalem evangelistam dabo. Sic enim est, ut dicitur, Matth. xiii, 52, scriba doctus in regno caelorum, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Sic est eximium inter animalia quibus incumbit thronus Dei . Apocal. IV, 7 : Quartum animal simile aquilae volanti. Sic est plenus oculis ante, ad Verbi aeternitatem : et retro, ad Resurrectionis gloriam (quae post tempora omnia perficietur) respiciens. Sic est rota altior in quadriga Dei, post regalem dignitatem, post sacerdotii oblationem, post victoriam Resurrectionis (quae Matthaeus, Lucas et Marcus describunt) altitudinem describens deitatis. Ezechiel i, 15 : Apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies. Sic ergo docendo, praedicando, scribendo est Evangelista.

Tertia commendatio est a discipulatu Christi, cum dicitur :

" Unus, " hoc est, unicus antonomastice : quia singulariter se prae caeteris discipulum exhibuit.

" Ex discipulis Domini : " tam retinendo Magistri disciplinam in sermone, quam adipiscendo Magistri affectum in charitatis dilectione, quam etiam imitando Magistri sui humilitatem et mansuetudinem,ut dicit Chrysostomus. De primo, Joan, viii, 31 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. De secundo, Joan. XIII, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. De tertio et quarto, Matth. XI, 29: Discite a me, quia mitis sum, etc.

Quarto, commendatur ab incorruptione carnis, cum dicitur :

" Qui virgo. " Est enim, ut dicit Augustinus, virginitas in carne corruptibili in- corruptionis perpetua meditatio. II ad Corinth VII, 34 : Virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Et sic fuit sapientiae dignum receptaculum. Sapient. I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sed in virgineam mentem Joannis sapientia ingressa est, cujus theca mundissima fuit virgineum ejus corpus.II ad Corinth.IV,7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Hic est thesaurus castitatis, qui in agro terreni corporis absconditus est : quem considerans Joannes abscondit : et vendens universa quae habuit, emit agrum illum . Et sicut prae caeteris virgines in caelo sequuntur agnum quocumque ierit : ita prae caeteris virgo Joannes secutus Dominum, plenius investigavit deitatis Christi mysteria.

Quinto, commendatur a divina electione, cum dicitur :

" Est a Deo electus. " Quae electio intelligitur in Discipulum, et Apostolum, et Evangelistam. Joan, xv, 16 : Ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, etc. Ante hoc tamen erat electus per gratiae, appositionem et aeternam praedestinationem. Ad Roman. VIII, 29 : Quos praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui,... hos et vocavit. Ad Ephes. I, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Luc. VI, 13 : ''Elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit

Sexto, commendatur a vocatione. Non enim vocatur, ut Matthaeus, ab illicito lucro : nec a causa lucri liciti, sicut a piscatione vocantur Petrus, et Andreas : sed ab occupatione matrimonii sancti et a Deo instituti: eo quod praestat impedimentum vitae contemplativae ad statum, in quo sine impedimento quis Deum potest contemplari. Unde, I ad Corinth. VII, 35, Apostolus provocans ad statum virginitatis dicit : Porro hoc

ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, scilicet, provocem : et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi, vel Domino se observandi.

Et hoc est quod dicit:

" Quem de nuptiis, " hoc est, de solemnitate nuptiarum : volentem per consensum matrimonii nubere per commistionem carnalis copulae, " vocavit Deus. " Quod tamen expresse non legitur : sed opinio est quorumdam quod factum sit in nuptiis in Cana Galilaeae factis . Nec in hoc voluit aliquod peccatum Joannes. I ad Corinth. VII, 36 et 40 : Non peccat, scilicet virgo, si nubat... Beatior autem erit si sic permanserit. Nec est praesumendum quod libidine ductus nubere voluerit Joannes : sed quia tunc fuit propagatio religionis cum transfusione seminis : ideo ignarus jam inchoandae gratiae, in nuptias consensit. Simile quid habens in mente cum Sara, filia Raguelis, quae dicit : Numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia... Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere . Et ideo statim postquam intellexit in Christo nobilius procreari fideles per verbi incorruptionem, quam per carnem : statim cum Christo ad frugem melioris vitae convolavit. Et ex hinc accepit Ecclesia, quod hi qui contraxerunt per verba de praesenti, ante carnalem copulam ad frugem melioris vitae possunt convolare, etiam altero conjuge contradicente.

" Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in Evangelio datur : quod et prae caeteris dilectus a Deo dicitur: et huic matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret. "

Hic incipit dare duplex testimonium virginitatis, quae praecipua virtus est inter eas a quibus commendatur.

Primum testimonium est a praerogativa dilectionis : secundum est a commissa in cruce custodia matris.

De primo dicitur : " Cui, " scilicet Joanni, " duplex testimonium, " quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum , " datur, " per scripturam, " in Evangelio . "quod ipse Joannes describit.

Unum scilicet, " quod prae caeteris a Deo dilectus dicitur. " Et hoc expresse non legitur, sed per antonomasiam intelligitur, Joan. XXI, 20, ubi dicitur : Vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, qui et recubuit in caena super pectus ejus. Et quamvis de hoc sint quaestiones difficiles in sequentibus hujus libri explicandae, tamen hoc dici potest, quod prae caeteris dilexit Joannem : non secundum quantitatem dilectionis, sed secundum signum : et cum dilectio Dei ponat effectum in re dilecta (secundum cujus quantitatem major dilectio vel minor dilectio dicitur) effectum quidem dilectionis secundum vitam activam, majorem invenimus in Petro, cui claves commisit et Ecclesiae gregem, et super quem Ecclesiam aedificandam praedixit '': propter quod et ipse Petrus vertex et caput et princeps dicitur Apostolorum. Effectum autem gratiae in ordine ad vitani contemplativam, majorem invenimus in Joanne : qui supra pectus Domini recubuit, quem a dolore mortis praeservandum praedixit, cui sacramenta suae deitatis revelavit : et quoad hoc " prae caeteris dilectus a Deo dicitur. "

Et hujus quidem dilectionis causam

hic dicit Hieronymus esse castitatem virginitatis. Sapient. III, 13 : Haec est quae nesciuit thorum in delicto : haec igitur habebit fluctum in respectione animarum sanctarum. Chrysostomus autem causam dilectionis hujus dicit esse ingenitam huic Apostolo mansuetudinem, in qua prae caeteris Christo similior erat : quia hanc etiam in Moyse dilexit. Numer xii, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Hanc etiam in David, qui erat vir secundum cor Dei, dilexit. II Regum, xxiii, 8 : Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus : qui tantae est lenitatis, ut non sentiatur dum tangitur vel attrectatur Augustinus autem dicit, quod causa hujus praecipuae dilectionis erat, quod Joannes vice versa etiam Christum prae caeteris dilexit. Sed hoc oportuit intelligi secundum modum praedictum in eflectu contemplationis : quia pro certo in effectu actionis Petrus prae caeteris ferventius dilexit. Proverb VIII, 17 : Ego diligentes me diligo.

Secundum autem testimonium est, " quod huic " Joanni " matrem suam, " Mariam beatissimam Virginem, " pendens in cruce, " et curam matris amplius visibiliter non agens, " commendavit, " dicens, Joan. XIX, 26 et 27 : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et eas illa hora accepit eam discipulus in sua. Et ex illo tunc intelligitur mortuus fuisse Joseph, Domini nutritius, qui si vixisset, non alium custodem superordinasset. Tantum ergo depositum committere Joanni, signum fuit praerogativae dilectionis. Et congruebat " ut virginem " matrem " virgo " Joannes " servaret, " curam gerens ipsius.

" Denique manifestans in Evangelio quod erat ipse incorruptibilis, Verbi opus inchoans, solus Verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur : primum signum ponens, quod in nuptiis fecit Dominus, ostendens quod ipse erat: vel legentibus demonstraret, quod ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum debeat: ut et veteribus immutatis, nova omnia quae a Christo instituuntur appareant."

Hic ponit congruentiam scribendi Evangelium a commendatis virtutibus sumptam, et praecipue ab ea quae principalis est inter eas. Et haec est mentis et corporis virginitas : quia ex hoc quod in delectationem coitus ratio numquam descendit, sinceriorem et clariorem possidet intellectum : et ex hoc patet quod perpetuae incorruplionis meditatio (ut dicit Augustinus) limpidius divina cognoscit : quia ut dicit Mercurius Trimegistus: " Deus deorum non nisi abstracto a carne intellectu videri valet et cognosci. " Ab hac ergo virtute Joannes sumit duas congruentias scribendi: unam quidem ad Verbi increati proprietates : alteram autem ad initium signorum, quod praetermissum ab aliis Evangelistis solus ponit Joannes : et secundum haec duo pars ista dividitur in duas partes.

In prima autem harum partium tria facit Joannes : quorum primum est, quod se virginem Joannes in principio Evangelii demonstravit. Secundum est, per quid se virginem ostendit. Tertium autem est, usquequo Verbi notitiam in scribendo deduxit.

Dicit ergo :

" Denique, " quia scilicet virgo erat et aquila, qui non ad carnem, sed ad lumen incircumscriptum oculos duxerat: " opus inchoans " suae scripturae " incorruptibilis Verbi, " quia materia suae scripturae est incorruptibile Verbum, quod incorruptibile de incorruptibili Patre incorruptibiliter ab aeterno generatum est: " solus, " inter Evangelistas vel inter omnes Scriptores qui de Verbo paterni intellectus scripserunt, ut Socrates, et Plato, et ante hos Mercurius Trimegistus, " testatur, " per scriptu-

ram, " Verbum " aeternum " carnem factum esse " in ultimis temporibus. Et hoc quidem scribendo facit, " manifestans " ipso facto "in Evangelio," sic a se descripto, " quod erat ipse " vel " quid erat ipse, " qui virgineo intellectu et incorrupto, aquilina visus virtute, sic aeternum lumen conspexerat. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod in libris Philosophorum legerat in principio esse Verbum in palerno intellectu, et quod omnia per Verbum facta sunt : sed non leg t ibi Verbum carnem factum esse. Hoc autem plane patet in libro Socralis de Natura deorum, et in fine primae patris Timaei Platonis, et in libro Trimegisti,quem de Distinctione deorum et causarum composuit.

Testatur autem hoc Joannes non solum per ea quae dicta sunt : sed etiam " primum signum ponens, " inter omnia quae Christus fecisse legitur, " quod in nuptiis fecit Dominus, " ubi mutavit aquam in vinum : et insipidas delectationes et generationes carnis, ad saporem caelestium et intellectualium gaudiorum commutavit, ut dicit Chrysostomus. In hoc " ostendens quod " vel " quid erat ipse, " sicut prius, qui ad saporem vini de insipiditate aquae transierat : unde dicit: Seruasti bonum vinum usque adhuc. Hoc autem fecit, " ut legentibus, " ad intellectum spiritualem Evangelium suum, " demonstraret, " ipsa lectione, " quod ubi Dominus " ad nuptias mentales in unione spiritus creati ad increatum " invitatus est, " per fidei et cognitionis devotionem, " debeat deficere " et abjici " vinum " carnalis gaudii " nuptiarum " carnalium : et virginitatis munditia in integritate cordis generari. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Lot enim temulentus filias corrupit : Noe inebriatus, in genitalibus nudatus, turpiter apparuit : Ho- loternes potatus et crapulatus a vino, capite truncatus fuit : Baltassar vinum bibens, regnum perdidit . Et sic semper patet quod vinum delectatione carnali mentem devirginans corrumpit et in perditionem adducit. Econtra sicut dicitur, Daniel, 1, 8 : Daniel proposuit in corde. suo ne pollueretur de mensa regis, scilicet terreni, neque de vino potus ejus : et accepit gratiam intelligendi secreta divina. Eccle. II, 3 : Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam.

" Vel " ut " legentibus demonstraret, quod ubi Dominus invitatus est, omnia, " quae in homine sunt, " debeant apparere nova. " Apocal. XXI, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia : " voteribus immutatis, " ubi sub veteri lege per aquam insip dae carnalis commissionis fiebat propagatio. Mutatio ergo veterum est transitus carnalis jucunditatis insipidae (quae magis est in nuptiis) ad jucunditatem sapidae delectationis, quae est in unione spirituum creati et increati in incorruptione intellectus. I ad Corinth VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Levit. XXVI, 10 : Vetera novis supervenientibus projicietis. II ad Corinth, v, 17 : Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.

" Hoc autem Evangelium scripsit in Asia, postea quam in Pathmos insula Apocalypsim scripserat : ut cui in principio canonis incorruptibile principium praenotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo : Ego sum Alpha et Omega . "

Secunda pars est in qua locum et ordinem scripturae Joannis determinat.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima tangit scripturae hujus locum, ordinem, et auctoritatem : in secunda autem ostendit causam quare ipse Hieronymus omnium horum non exponit rationem.

Prima autem harum partium tria continet, scilicet ordinem, locum, et scriptorum Joannis auctoritatem : et diligentiam scriptoris : et ordinem temporis hujus Evangelii ad Evangelia aliorum Evangelistarum.

In primo horum duo facit : tangit enim scribendi ordinem, et descripti ordinis inducit rationem.

Dicit ergo de loco Scripturae :

" Hoc autem Evangelium " Joannes " scripsit, " ut posteris proficeret, " in Asia. " Quod ad commendationem facit Evangelii: quia in Asia minore (quae est Graecia) multitudo fuit sapientium et litteratorum. I ad Corinth. I, 22 : Graeci sapientiam quaerunt.

Et tangit ordinem temporis, dicens : Posteaquam in Pathmos insula, " ad quam per Domitianum relegatus fuerat, sicut dicitur, Apocal, I, 9, " Apocalypsim, " quod revelatio interpretatur, " scripserat. " Quia, sicut dicit Augustinus in Glossa: " A tempore Dominicae Ascensionis per annos quadraginta quinque absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani tempora praedicavit, Sed a senatu Romano occiso Domitiano, praeceptoque quod omnia revocarentur, quae Domitianus fecerat, et quod infaustum Domitiani nomen et imago de lignis et lapidibus eraderetur ubicumque scriptum vel sculptum inveniretur: tunc enim permittente curia, cum de exsilio redisset Joannes Ephesum, compulsus ab Episcopis Asiae de coaeterna deitate Filii cum Patre scripsit contra haereticos, qui eo absente in Ec- clesias in quibus fidem fundaverat Apostolus, irrepserant, qui Christum ante beatissimam Mariam fuisse negabant : contra quos scribit Verbum in principio fuisse, et in fine temporum carnem factum fuisse : et sic Evangelium secundum ordinem temporis post Apocalypsim scripsit Joannes. " Et hoc est quod dicit. Alius tamen ordo est librorum quoad continentiam ipsorum : quia in Evangelio fundatio Ecclesiae per sacramenta Christi describitur: et in Apocalypsi gubernatio Ecclesiae fundatae, usque ad ultima tempora per figuras praesignatur: et sic Evangelium est ante Apocalypsim.

Hujus autem duplicis ordinis subjungit causam, dicens:

" Ut cui, " scilicet Verbo Dei, " in principio canonis, " hoc est, canonicae scripturae, " in principio, " scilicet Genesis, " incorruptibile principium, " quo ipsum omnis creaturae principium est incorruptibile et aeternum, " praenotatur, " cum dicitur: In principio Deus creavit caelum et terram... Et dixit Deus : Fiat lux et facta est lux , etc. Haec enim facta sunt omnia per Verbum incorruptibile : quia ipse dixit et facta sunt .

" Ei etiam,"id est Verbo, " redderetur per " Joannem " virginem, " virgineum intellectum habentem, " finis, " in ultimo libro canonis, " incorruptibilis. " Et hoc factum est Evangelio ultimo secundum tempus descripto, quando dictum est: In principio erat Verbum . Vel, in ultimo libro secundum continentiae librorum ordinem, hoc est, Apocalypsi: et hoc auctoritate probat cum dicit: " Dicente Christo " per Joannem, Apocalyps, XXII, 13: " Ego sum Alpha, " quae est prima littera, et principium primum signat," et Omega, " quae est ultima in alphabeto graecorum littera, et finem designat: quia ipse est canonicae Scripturae principium et finis. Dicitur autem canonica scriptura : quia ea loco canonis,

hoc est, regulae utimur in credendis et faciendis et sperandis. Ad Galat, VI, 16 Quicumque hanc regulam seculi fuerint, pax super illos, et misericordia, e super Israel Dei.

" Et hic est Joannes qui sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulturae suae locum : facta oratione positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus. "

In hac parte describitur auctoritas et diligentia Scriptoris: auctoritas in praescientia futurorum et miraculis : diligentia vero in hoc quod per experimenta multa docuit fidem Christi discipulos.

Dicit ergo: " Et hic, " tantae dignitatis et auctoritatis," est Joannes, " hujus Scriptor Evangelii, " qui sciens, " ex praescientia futurorum, quae certitudinaliter non haberetur nisi per Spiritum divinum. I ad Corinth, II, 11: Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Actuum, I,7: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate. " Supervenisse, " ex decursu temporis vel officii quod acceperat a Deo. I ad Timoth IV, 6: Ego jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. " Diem recessus sui. " In quo notatur animae immortalitas, quae ad Deum recedit. II ad Corinth, v, 8: Audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Ad Philip I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Esse enim cum Christo multo magis melius est. " Convocatis, " ad modum Patriarchae Jcob, Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. " Discipulis suis, " qui disciplina fidei ab eo erant imbuti. Eccli. li, 31 : Appro-piate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. " In Epheso, " in quo sedes erat metropolitana. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

" Promens Christum " in se habitantem. Vel, " promens Christum, " hoc est, Christi fidem. Promens, inquam, hoc est, probans " per multa experimenta signorum, " intransitive, hoc est, per multa signa quae experimento probaverunt Christi virtutem et fidem. Fides enim non nisi per signa probari potest: demonstratio enim non habet locum in fide: quia demonstratio cogit ad consentiendum : fides autem non est nisi credere volentis, ut dicit Augustinus. Caetera potest homo nolens credere autem non nisi volens. Et ideo demonstratio non habet locum, sed evacuat fidei meritum : quia (sicut dicit Gregorius) fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Et ideo fides quae est super rationem, probatur per signum quod est ultra naturae virtutem: quia (sicut dicit Gregorius) rebus mirabilibus fidem praebent facta mirabiliora. Et in hoc notatur diligentia Doctoris, qui per multa fidem firmavit.

" Descendens, " sine dolore per Christi sibi factam revelationem, " in defossum, " profunde, " sepulturae suae locum. " In quo tamen non corpus ejus, sed manna scaturiens inventum est: propter quod quidam pie autumant eum cum corpore et anima in caelum esse translatum, secundum quod ex verbis Christi pie accipitur. Joan. XXI, 22 : Sic eum volo manere donec veniam." Facta oratione, " pro confirmatione discipulorum," positus est, " in loco beatitudinis, " ad patres suos, " Patriarchas et Prophetas: vel Angelos, qui eum in forma theophaniae in illuminationibus divinis genuerunt. Genes. xlix, 32: Finitis mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit: oppositasque est ad populum suum. " Tam extraneus, " hoc est, immunis

" a dolore mortis : " et hoc erat miraculum : quia bonus homo etiam plusquam alius in morle dolere debuit, ut dicit Ph losophus. Tamen qui Jam ex huc accipiunt quod non sit mortuus, sed supervestitus gloria immortalitatis. Sed hoc non esse sentiendum dicit Hugo de sancto Victore: quia sententia haec in omnibus obtinet firmitatem : Morte moriemini . Et ideo probabilius dicit eum esse mortuum, sed statim resuscitatum, sicut et Virginem gloriosissimam. Et sic dolorem mortis absorbuit gustus aeternae felicitatis : non sic ut non esset, sed ut amaritudo ejus non sentiretur. I ad Corinth. xv, 54 et 55 : Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus ?''

" Quam a corruptione carnis, " id est, concupiscentiam, " invenitur alienus : " cum virgo electus a Domino, virgo in aevum permansit.

" Tamen post omnes Evangelium scripsit, et hoc virgini debebatur. "

Hic ponit ordinem istius Evangelii ad alia. Et dicit quod ultimo scriptum sit et subjungit rationem.

Dicit ergo quod licet per multa signa Christum prompsisset, " tamen, " ab Episcopis rogatus, " post omnes "illos Evangelistas, " Evangelium scripsit. " Sed tunc quaeritur : Quia ex quo Matthaeus et alii sufficienter scripserant, videtur scriptura sua superflua. Ad hoc dicit Gregorius: " Si quaeris: Quid Matthaeus senserit? Id quod Marcus, Lucas, Joannes: et tunc videtur quod uno Evangelio habito, caetera sunt superflua. Respondet ad hoc, quod verum est quod idem dicunt Evangelistae quantum ad materiam historiae et Sacramentorum Christi: et ideo sunt veri testes concorditer fidem probantes: sed non idem dicunt quantum ad inten- tionem particularem, et ea per quae devenitur ad illam intentionem : et quoad hoc sunt diversi et necessarii omnes. Matthaeus enim quamvis in communi attendat ordinare historiam Christi, tamen in particulari intendit adstruere Chriti regalem dignitatem: et ideo maxime ponit ea per quae devenit in illam iutentionem, omissis quibusdam aliis ad haec non expresse facientibus. Marcus etiam historiam Christi ordinare intendit, sed tamen particulariter victoriam Christi intendit : et ideo ea specialiter ponit per quae illa probari poterit: et sic Lucas intendit probare sacerdotium, et Joannes deitatem. Et quia per idem secundum diversas considerationes venitur in diversa: ideo quaedam eadem omnes ponunt, quaedam autem diversa, per quae diversas suas intentiones ostendunt . " Et ex his. patet solutio quaesitorum.

Subjungit autem rationem quare post omnes scripsit, dicens:

" Et hoc virgini debebatur. " Dicunt quidam, quod agit verecunde, qui non ultro se ingerit: sed ultimo coactus, hoc quod faciendum est, facit. Sed hoc nihil est: quia in talibus spiritualibus virgo magis fit audax, praecipue quando jam perfectam habet aetatem: si enim iunior esset annis, diceret cum Eliu, Job, xxxrr, 6 : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. Sed dicendum, quod ultimam faciem. Evangelio adjicere (quae est facies aquilae) " virgini debebatur, " hoc est, virgineum intellectum habenti: quia per visibilia regalis dignitatis, et victoriae, et sacerdotii, venitur ad invisibilia divinitatis. I ad Corinth, xv, 46 : Non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale. Gregorius : " Ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. "

" Quorum tamen vel scriptorumt emporis dispositio, vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur : ut sciendi desiderio collato, et quaerentibus fructus laboris, et Deo magisterii doctrina servetur. "

Pars ultima est in qua ostendit quare dicti ordinis rationem non exposuit.

Dicit ergo : " Quorum tamen, " Evangeliorum, " vel scriptorum, " tali ordine, " temporis dispositio, " quare unus tempore scripsit ante alium, et perfecte quidem scripsit: et tamen secundo locum scribendi dederit. " Vel " quorum " librorum, " scilicet Evangelii Joannis et Apocalypsis, " ordinatio " diversa secundum tempus et continentiam, ut in ante habilis dictum est: " ideo, " ex certa conscientia, " non exponitur a nobis " per rationem expressam et expositivam. " Ut, " in auditore, vel leclore, " sciendi desiderio " has rationes " collato. " Per hoc enim quod aliquid tangitur et non enuclealur, excitatur et collocatur in altero desiderium sciendi. " Et servetur quaerentibus " horum omnium rationes " fructus laboris, " per meritum et studium inquisitionis. P.al. CIV, 4: Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem ejus semper. " Et servetur Deo, " qui solus est Magister intus docens. Matth. xxi:i, 8 : Unus est Magister vester, scilicet Deus qui in caelis est. " Doctrina magisterii, " qui intus docet quaerentes, et ex hoc de revelatis habere debet gratiarum actiones.