Et primo enim quaeritur, utrum virtutes sint habitus.
Secundo utrum definitio virtutis quam Augustinus ponit, sit conveniens.
Tertio utrum potentia animae possit esse virtutis subiectum.
Quarto utrum irascibilis et concupiscibilis possint esse subiectum virtutis.
Quinto utrum voluntas sit subiectum virtutis.
Sexto utrum in intellectu practico sit virtus sicut in subiecto.
Septimo utrum in intellectu speculativo sit virtus.
Octavo utrum virtutes insint nobis a natura.
Nono utrum virtutes acquirantur ex actibus.
Decimo utrum sint aliquae virtutes homini ex infusione.
Undecimo utrum virtus infusa augeatur.
Duodecimo de distinctione virtutum.
Decimotertio utrum virtus sit in medio.