DE VIRTUTIBUS

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1 !6! TTB

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 1

Et primo quaeritur utrum fraterna correctio sit in praecepto.

Et videtur quod non.

Argumentum 1

Praecepta enim divina non sunt sibi contraria.

Sed invenitur praeceptum divinum de non arguendo peccatorem; dicitur enim proverb.

IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te. Ergo correctio fraterna non cadit sub praecepto.

Argumentum 2

Sed dicendum, quod ibi prohibetur redargui derisor qui correctionem contemnit, et sic ex ea deterior efficitur. Sed contra, peccatum est infirmitas animae, secundum illud Psal. VI, 3: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum. Sed ille cui imponitur cura infirmi, etiam propter eius contradictionem vel contemptum non debet praetermittere: quia tunc est maius periculum quando medicinam contemnit; unde medicus furiosum satagit curare.

Ergo multo magis, si homo tenetur curare fratrem delinquentem corripiendo, quantumcumque contemneret, non esset correctio praetermittenda.

Argumentum 3

Praeterea, praeceptum divinum non est praetermittendum propter alterius contemptum: veritas enim vitae non est dimittenda propter scandalum, ut per Hieronymum patet. Si igitur correctio fraterna caderet sub praecepto, non esset praetermittenda propter contemptum alterius.

Argumentum 4

Praeterea, non sunt facienda mala ut veniant bona, ut patet per apostolum, rom.

C. III. Ergo, pari ratione, non sunt praetermittenda bona ne veniant mala. Si ergo correctio fraterna esset bonum sub praecepto cadens, non esset praetermittenda propter malum scandali, vel contemptum eius qui corrigitur.

Argumentum 5

Praeterea, in nostris operibus, quantum possumus debemus deum imitari; secundum illud Ephes., V, 1: estote imitatores dei, sicut filii carissimi. Sed deus non praetermittit bonum, scilicet infusionem animae rationalis, quamvis sequatur inde infectio damnabilis originalis peccati. Ergo similiter homo non debet praetermittere bonum correctionis, quamvis sequatur inde contemptus vel deterioratio eius, si caderet sub praecepto.

Argumentum 6

Praeterea, dominus dicit Ezech. III, V. 19: si annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, ipse quidem in iniquitate morietur; tu autem animam tuam liberasti. Ergo non est praetermittenda correctio, etiam si ille qui corripiendus est, per correctionem non emendetur.

Argumentum 7

Praeterea, utilior est correctio delinquentis quam eius punitio. Sed iudex non dimittit punire delinquentem propter hoc quod ex poena non emendatur. Ergo, etiam si correctio fraterna caderet sub praecepto, non deberet aliquis praetermittere correctionem propter contemptum vel scandalum eius qui corrigitur. Non ergo videtur quod correctio fraterna cadat sub praecepto.

Argumentum 8

Praeterea, praeceptum divinum non obligat ad impossibile. Sed corrigere omnes delinquentes est impossibile: quia stultorum infinitus est numerus, ut dicitur Eccle. I, 15.

Ergo correctio fraterna non cadit sub praecepto.

Argumentum 9

Sed dicendum, quod non tenetur homo corrigere nisi illos qui sibi occurrunt corrigendi.

Sed contra, si correctio fraterna est in praecepto, sequitur quod ex tali praecepto homo constituatur debitor fratris, ut eum corripiat. Sed homo qui debet alicui aliquod debitum corporale, non debet expectare quod sibi occurrat, sed debet eum quaerere, ut ei reddat quod debet. Ergo multo magis, si correctio fraterna esset in praecepto, deberet homo quaerere eum quem corrigeret, et non expectare ut ei occurreret.

Argumentum 10

Praeterea, si correctio fraterna esset in praecepto, ergo omissio correctionis indebita esset peccatum mortale. Hoc autem est falsum, cum talis negligentia etiam in sanctis viris interdum inveniatur: dicit enim Augustinus in I de Civit. Dei, quod non solum inferiores, verum etiam qui superiorem vitae gradum tenent, ab aliorum reprehensione se abstinent propter quaedam potestatis vel cupiditatis vincula, non propter officia caritatis: non itaque mihi videtur parva esse haec causa, quare cum malis flagellantur et boni.

Non ergo correctio fraterna est in praecepto.

Argumentum 11

Praeterea, aliquis praeceptum transgrediens mortaliter peccat, licet non immediate contra caritatem faciat; sicut bernardus dicit, quod in Petro negante christum non fuit caritas extincta.

Si ergo correctio fraterna esset in praecepto, praetermittens correctionem mortaliter peccaret, etiam si non ex contemptu hoc faceret; quasi immediate contra praeceptum agens.

Argumentum 12

Praeterea, omnia praecepta legis divinae ad praecepta Decalogi reducuntur. Sed correctio fraterna non cadit sub aliquo praecepto Decalogi, ut patet discurrenti per singula.

Ergo correctio fraterna non cadit sub praecepto.

Argumentum 13

Praeterea, ea quae cadunt sub praeceptis divinis, sunt efficacia ad finem consequendum.

Sed admonitio fraterna non est alicui sufficiens ad emendationem eius; neque sermo admonitorius est efficax ad hoc, ut philosophus dicit in X ethic., et Eccle. VII, 14, dicitur: considera opera dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

Ergo fraterna correctio non est in praecepto.

Argumentum 14

Praeterea, nemo debet se intromittere de illis quae non sunt sui arbitrii. Sed si peccaverit homo in deum, non est nostri arbitrii, ut Hieronymus dicit super Matth.. Ergo in talibus non debet homo se intromittere; et ita corripere fratrem non cadit generaliter sub praecepto.

Argumentum 15

Praeterea, nullus excusatur ab observantia praecepti propter peccatum. Sed homo peccator non debet alium corrigere; dicit enim Isidorus in Lib. De summo bono, Lib. III, quod non debet vitia aliorum corrigere qui est vitiis subiectus. Ergo admonitio fraterna non cadit sub praecepto.

Argumentum 16

Praeterea, nullus acquirit sibi damnationem ex observantia divini praecepti. Sed quidam acquirunt sibi damnationem, alios corripiendo; secundum illud Rom. II, 1: in quo alios iudicas, teipsum condemnas. Ergo correctio fraterna non est in praecepto.

Argumentum 17

Praeterea, nullus debet sibi usurpare quod non est sui officii, secundum illud II corinth., X, 13: nos autem non in immensum gloriamur, sed secundum regulam mensurae qua mensus est nobis deus. Sed corripere delinquentes videtur esse superioris officium: quia etiam in corpore humano superiora membra movent inferiora; et in universo superiora corpora, inferiora. Ergo alii, qui non sunt praelati, non tenentur ad correctionem fraternam.

Argumentum 18

Praeterea, illud quod debemus impendere proximis ex debito caritatis, omnibus est impendendum. Sed correctio non est omnibus impendenda: dicitur enim I ad Tim. V, V. 1: seniorem ne increpaveris, ubi dicit Glossa: ne, indigne ferens se a minori corripi, exasperetur, unde et dionysius demophilum monachum reprehendit, quod sacerdotem correxerit. Non ergo correctio fraterna cadit sub debito caritatis.

Argumentum 19

Praeterea, praecepta divina ordinantur ad caritatem et pacem, secundum illud I ad timoth., I, 5: finis praecepti caritas est. Sed per correctionem fraternam frequenter perturbatur caritas et pax, secundum illud terentii: veritas odium parit. Ergo correctio fraterna non est in praecepto.

Sed Contra 1

Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Lib. De verb. Domini: si neglexeris corrigere, peior eo factus es qui peccavit.

Sed ille qui peccavit, facit contra praeceptum.

Ergo ille qui negligit corrigere facit contra praeceptum; et ita correctio fraterna cadit sub praecepto.

Sed Contra 2

Praeterea, Matth., XVIII, 15, super illud: corripe illum inter te et ipsum dicit Glossa: ita peccat qui videns fratrem suum peccasse, tacet, sicut si peccanti non indulget. Sed ille qui peccanti non indulget, facit contra praeceptum. Ergo ille qui non corrigit, facit contra praeceptum.

Sed Contra 3

Praeterea, in impletione praecepti caritatis debemus deo conformari, secundum illud Ephes. V, 1: estote imitatores dei, sicut filii carissimi. Sed, sicut dicitur prov.

C. III, 12. Quos diligit dominus, corripit.

Ergo, cum nos teneamur ex praecepto domini diligere, videtur quod ex praecepto debemus fratres corrigere.

Sed Contra 4

Praeterea, Eccli. XVII, 12, dicitur, quod unicuique mandavit deus de proximo suo, curam habere. Ergo sub praecepto cadit ut homo curam apponat ad salutem proximi, corrigendo ipsum.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod correctio fraterna cadit sub praecepto.

Cuius ratio est, quia ex praecepto tenemur ad dilectionem proximi. Dilectio autem in se includit ut homo velit ei bonum quem diligit; hoc est enim amare aliquem, velle ei bonum, ut dicit philosophus in II metaph..

Et quia carere malo habet rationem boni, ut dicitur in V ethic., inde est, quod ad rationem pertinet dilectionis, ut etiam velimus mala dilectis nostris non inesse. Voluntas autem efficax non est, nec vera, si opere non comprobetur; unde etiam ad rationem dilectionis pertinet, ut ad amicos bona operemur, et mala eorum impediamus, ut dicitur in IX ethic.. Et I Ioan. III, 18, dicitur: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.

Triplex autem est hominis bonum, et triplex malum ei oppositum.

Est enim quoddam bonum hominis in exterioribus rebus consistens, quod est minimum bonum; et in hoc bono tenetur homo subvenire proximo per eleemosynae corporalis largitionem.

Dicitur enim I Ioan. III, 17: qui substantiam huius mundi habuerit, et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas dei manet in illo? et pari ratione tenetur homo proximo auxilium ferre contra damna temporalium rerum. Unde praecipitur deuter.

XXII, 1: non videbis bovem et ovem fratris tui errantem, et praeteribis, sed reduces fratri tuo.

Aliud bonum hominis est bonum corporis, in quo debet etiam homo homini auxiliari, et contra contrarium malum auxilium ferre.

Dicitur enim Prov. XXIV, 11: erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.

Tertium autem bonum est bonum virtutis, quod est bonum animae, cui contrariatur malum peccati.

Ad hoc autem bonum consequendum, vel malum vitandum, tanto magis tenetur homo ex caritate proximo auxilium ferre, quanto magis pertinet ad rationem quare aliquis ex caritate diligitur. Unde et philosophus dicit in IX ethicor., quod tanto magis debet homo ferre auxilium amico ad vitandum peccata quam ad vitandum damnum pecuniae, quanto virtus affinior est amicitiae. Et ideo tenetur homo ex praecepto dilectionis ut proximo auxilium ferat ad virtutem consequendam dando ei consilium et auxilium ad bene agendum, secundum illud Is., XXXV, vv. 3-4: confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate, dicite: pusillanimes confortamini, et nolite timere. Et propter hoc ex praecepto dilectionis tenetur homo fratrem in peccato existentem a peccato retrahere corrigendo, secundum illud I Thess. V, V. 14: corripite inquietos confortamini pusillanimes.

Et hinc est quod dominus, matth.

Cap. XVIII, 15, mandavit: si peccaverit in te frater tuus, corripe eum.

Sic ergo correctio fraterna cadit sub praecepto.

Sed notandum est quod per praecepta affirmativa praecipiuntur actus virtutum; per praecepta autem negativa prohibentur actus vitiorum.

Illud autem quod est secundum se vitiosum et peccatum, qualitercumque fiat, est malum, quia contingit ex singularibus defectibus, ut dionysius dicit in IV cap. De divinis nomin.. Et ideo, illud quod prohibetur praecepto negativo, a nullo, nec aliquo modo faciendum est. Praecepto autem affirmativo praecipitur actus virtutis, ad cuius rectitudinem multae circumstantiae concurrunt, quia bonum consurgit ex una et tota causa, sicut dionysius dicit, IV cap. De divinis nomin..

Unde illud quod cadit sub praecepto affirmativo, non est pro omni tempore et quolibet modo observandum, sed servatis debitis conditionibus et personarum, et locorum, et causarum, et temporum; sicut honor parentibus non est exhibendus quolibet tempore aut loco, aut quolibet modo, sed servatis debitis circumstantiis; ita etiam correctio fraterna sub praecepto cadit secundum debitas circumstantias, secundum quod est actus virtutis.

Has autem circumstantias determinare sermone, non est possibile, eo quod eorum iudicium in singularibus consistit; et pertinet ad prudentiam, vel experimento et tempore acquisitam, vel magis infusam; secundum illud I Ioan. XXI, 27: unctio docebit vos de omnibus.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod inter alias circumstantias quae requiruntur ad actum virtutis, ista videtur esse praecipua, ut actus sit proportionatus fini quem virtus intendit. Caritas autem intendit in corrigendo delinquentem, emendationem; unde actus non esset virtuosus, si homo sic corrigeretur, ut inde efficeretur deterior: et ideo sapiens dicit: noli arguere derisorem. Non enim est timendum, ut Glossa dicit, ne tibi derisor, cum arguitur, contumelias inferat; sed hoc potius providendum, ne tractus ad odium, inde fiat peior.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod duplex est correctio delinquentis: una quidem per simplicem admonitionem; et haec est fraterna quibus praesumitur quod propria voluntate admonitioni consentiant; alia vero est correctio habens vim coactivam per inflictionem poenarum, ut philosophus dicit in X ethic.; et talis correctio pertinet ad praelatos, qui etiam contemnentes a periculo peccati studere debent ut liberent, sicut medicus furiosum studet sanare, ligando et verberando eum.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod praeceptum divinum non est praetermittendum propter scandalum alterius; sed ipsa correctio fraterna non cadit sub praecepto divino nisi secundum quod est emendativa fratris; ad quod requiritur ut sit sine scandalo eius, ratione iam dicta in corp. Art..

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod sicut iam dictum est, mala sunt omnibus modis vitanda; et ideo nullo modo sunt mala facienda ad hoc quod aliqua bona proveniant. Sed bona non sunt omnibus modis facienda; et ideo interdum sunt aliqua bona intermittenda, ut aliqua magna mala vitentur. Et tamen correctio proximi non est simpliciter bonum, nisi adhibitis debitis circumstantiis, ut dictum est, in corp. Art..

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod naturalia praesupponuntur moralibus; et ideo infusio animae, quae est quoddam bonum naturae, non debuit praetermitti a deo ad vitandum defectionem culpae; sicut nec homo debet se privare sustentamento vitae, ut vitet peccatum.

Sed aliquod bonum morale debet interdum omitti ad vitandum aliud gravius malum morale.

Ad 6

Ad sextum dicendum, quod sicut Augustinus dicit in Lib. De verbis domini: longe graviorem habent poenam ecclesiarum praepositi, qui in ecclesiis constituti sunt, ut non parcant obiurgando peccata; quia ad eos pertinet non solum caritativa correctio, sed etiam continua.

Et ad tales dominus ibi loquitur per prophetam; unde parum ante praemittit: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel.

Ad 7

Ad septimum dicendum, quod iudex in puniendo intendit principaliter bonum commune, quod provenit multitudini ex punitione illius, etiam si ille non emendetur, secundum illud Prov. XIX, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Sed fraternae correctionis finis est emendatio eius qui corripitur; unde non est simile.

Ad 8

Ad octavum dicendum, quod sicut dictum est, in corp. Art., correctio fraterna cadit sub praecepto, servatis debitis circumstantiis personarum, locorum et temporum; sicut etiam et corporalis eleemosyna. Beneficia autem, spiritualia seu corporalia, sunt proximis impendenda ordine quodam: ut scilicet primo impendantur his qui magis nobis coniuncti sunt, ac si in sortem nobis eveniret eis providere; ut Augustinus dicit in Enchir.: deinde providendum est aliis secundum quod opportunitas occurrit. Et sic patet quod praeceptum de correctione fraterna non obligat ad impossibile, sicut nec praeceptum de eleemosynis corporalibus dandis.

Ad 9

Ad nonum dicendum, quod, sicut Augustinus dicit in Lib. De verbis domini, admonet nos dominus noster, non negligere invicem peccata nostra; non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Unde ex praecepto correctionis fraternae non tenemur inquirere peccata aliorum, ut possimus ea corrigere, alioquin efficeremur exploratores vitae aliorum, contra illud quod dicitur Proverb. XXIV, 15: ne quaeras impietatem in domo iusti, et non vastes requiem eius. Nec est similis ratio de debito corporali, quia hoc est quiddam determinatum, quod debetur certae personae, et certo tempore; quod non accidit circa correctionem fraternam, ut dictum est, in corp. Art..

Ad 10

Ad decimum dicendum, quod aliquis potest omittere, correctionem fraternam tripliciter.

Uno quidem modo absque omni peccato: quia, ut Augustinus dicit in I de Civit. Dei, si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunum tempus inquirit, vel eisdem ipsis metuit ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et patientiam erudientes impediant alios infirmos, et premant atque avertant a fide; non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis.

Alio modo, sicut cum delectat lingua blandiens, et humanus dies, et formidatur vulgi iudicium et carnis excruciatio vel peremptio: quae quidem si sic teneantur in animo, ut praeponantur caritati fratris, est peccatum mortale.

Tertio modo potest esse cum peccato veniali; puta, cum ista moverent animum, non quidem ut praeponantur proximi caritati, sed ut negligentes reddantur ad considerandas circumstantias et opportunitates in quibus corrigere tenentur.

Ad 11

Ad undecimum dicendum, quod quicumque mortaliter peccat, immediate contra caritatem peccat, quia facit illud quod est contrarium caritati. Tamen, proprie loquendo, non semper directe contra caritatem peccat; sed solum tunc quando intendit contra caritatem agere, ut contingit in his qui ex malitia peccant.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum, quod ad praeceptum de honore parentum reducuntur praecepta de beneficiis impendendis quibuscumque proximis: ponitur autem expresse de honore parentum, quia hoc cadit statim in ratione cuiuslibet; non autem sic de aliis beneficiis.

Ad 13

Ad decimumtertium dicendum, quod sermo admonitorius non est sufficiens secundum philosophum, quantum ad eos qui sunt duri et servilis animi; et hi sunt qui ex admonitione fiunt deteriores; qui sunt compescendi per correctionem coactivam praelatorum, quae etiam correctio non sufficit sine divino auxilio.

Ad 14

Ad decimumquartum dicendum, quod peccata in deum non sunt nostri arbitrii ad dimittendum; sunt autem nostri arbitrii ad arguendum.

Ad 15

Ad decimumquintum dicendum, quod homo propter peccatum suum non absolvitur a debito correctionis; sed redditur indignus ad alium corrigendum qui seipsum non corrigit.

Nec tamen est perplexus; quia debet peccata dimittere, et sic corrigere, secundum illud Matth. VII, 5: eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.

Ad 16

Ad decimumsextum dicendum, quod semper ille qui corripit alium in peccato existens, quodammodo condemnat seipsum, id est damnationem suam pronuntiat; non tamen semper sibi damnationem accumulat, puta, cum est in minori peccato, et arguit de maiori, vel cum est in occulto, et arguit de publico, et se simul et illum arguit, non contemnendo, sed se simul reprehendendo: dicit enim Gregorius in V Moral., quod cum homo debeat diligere proximum sicut seipsum, ita tenetur aliena peccata corrigere, et contra ea irasci, sicut sua. Si vero cum superbia arguat, quasi sua peccata non recognoscens, tunc sibi damnationem acquirit; unde dicitur Matth., VII, 3: quia vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? sed etiam quando ex correctione sequitur scandalum propter manifestationem sui peccati, sic etiam correctio non erit actus virtuosus.

Ad 17

Ad decimumseptimum dicendum, quod correctio coactiva est officium superiorum, sed correctio caritativa est officium omnium.

Ad 18

Ad decimumoctavum dicendum, quod cum superiores sint proximi, eos corrigere debemus, sed humiliter et reverenter, non proterve, ne exasperentur; et ideo ibidem dicit apostolus: seniorem obsecra ut patrem. Et propter hoc reprehenditur demophilus monachus, qui sacerdotem peccantem iniuriosis verbis et factis correxit, eum verberans, et de ecclesia eiiciens.

Ad 19

Ad decimumnonum dicendum, quod si correctio secundum debitas circumstantias fiat, non sequetur inde turbatio, sed potius pacis stabilimentum, remotis discordiarum causis.