DE VIRTUTIBUS

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1 !6! TTB

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 4

Quarto quaeritur utrum caritas sit una virtus.

Et videtur quod non.

Argumentum 1

Habitus enim distinguuntur per actus, et actus per obiecta. Sed caritas habet duo obiecta: deum et proximum. Ergo non est una virtus, sed duae.

Argumentum 2

Sed dicebatur, quod unum illorum obiectorum est principalius, scilicet deus; non enim diligit caritas proximum nisi propter deum. Sed contra, philosophus dicit in IX ethicor., quod amicabilia quae sunt ad alterum, venerunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum. Sed id quod est principium et causa, est potissimum in unoquoque genere. Ergo homo ex caritate diligit seipsum tamquam principale obiectum, et non deum.

Argumentum 3

Praeterea, I Ioan., IV, 20, dicitur: qui fratrem suum, quem videt, non diligit; deum, quem non videt, quomodo potest diligere? magis ergo videtur quod debeat diligere proximum quam deum. Proximus ergo est magis diligibilis quam deus; et ita videtur esse principalius obiectum caritatis.

Argumentum 4

Praeterea, nihil amatur nisi cognitum, ut Augustinus dicit in Lib. De Trin.. Sed proximus magis cognoscitur quam deus. Ergo etiam magis diligitur; et sic videtur quod caritas non sit una virtus.

Argumentum 5

Praeterea, omnis virtus habet proprium modum quem in suis actibus ponit: iustus enim est qui non solum iusta, sed iuste operatur.

Sed caritas ponit duos modos in suis actibus; nam caritate diligit deum aliquis ex toto corde, proximum autem sicut seipsum.

Ergo caritas non est una virtus.

Argumentum 6

Praeterea, praecepta legis ordinantur ad virtutes, quia intentio legislatoris est facere homines virtuosos, ut dicitur in II ethicor..

Sed de caritate dantur duo praecepta, scilicet: diliges dominum deum tuum, et diliges proximum tuum. Ergo caritas non est una virtus.

Argumentum 7

Praeterea, sicut diligimus deum et proximum, ita et honorare debemus. Sed alio honore honoramus deum et proximum nam deum honoramus latria, proximum dulia sola.

Ergo alia est caritas qua diligimus deum, et alia qua diligimus proximum.

Argumentum 8

Praeterea, virtus est qua recte vivitur. Sed ad aliam vitam pertinet diligere deum, et ad aliam diligere proximum; nam diligere deum videtur ad contemplativam vitam pertinere, diligere proximum ad activam. Ergo caritas dei et proximi non est una virtus.

Argumentum 9

Praeterea, secundum philosophum in I physic., unum dicitur tripliciter: continuitate, indivisibilitate et ratione. Sed caritas non est una continuitate, quia neque est corpus, neque forma corporis; neque est una indivisibilitate quia sic neque finita neque infinita esset; nec ratione, quia sic synonyma sunt unum, ut vestis et indumentum.

Ergo caritas non est una.

Argumentum 10

Praeterea, minime habent de ratione unius quae sunt unum proportione tantum: unde quae non sunt proportione unum, neque sunt unum specie neque genere neque numero, ut dicitur in V metaph.. Sed caritas est circa aeternum, scilicet deum et proximum; quae sunt improportionalia. Ergo caritas nullo modo est una virtus.

Argumentum 11

Praeterea, secundum philosophum in VIII ethic., amicitia perfecta non habetur ad multos. Sed caritas qua diligitur deus et proximus, est perfectissima amicitia. Ergo non habetur ad multos; et ita non eadem caritate diligitur deus et proximus.

Argumentum 12

Praeterea, virtus in cuius actu sufficit non tristari, est alia a virtute quae delectabiliter operatur, sicut fortitudo a iustitia. Sed in actu caritatis quantum ad aliqua obiecta sufficit non tristari, sicut cum diligimus inimicos: in aliquibus etiam oportet delectari, sicut cum diligimus deum et amicos. Ergo caritas non est una virtus, sed alia et alia.

Sed Contra 1

Sed contra. Quaecumque ita se habent quod unum intelligitur in alio, illa sunt unum.

Sed in dilectione proximi intelligitur dilectio dei, et e converso, ut dicit Augustinus, VII de Trinit.. Ergo est eadem caritas qua diligimus deum et proximum.

Sed Contra 2

Praeterea, in quolibet genere est unum primum movens. Sed caritas est motor omnium virtutum. Ergo est una.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod caritas est una virtus.

Ad cuius evidentiam sciendum est, quod unitas cuiuslibet potentiae vel habitus ex obiecto consideranda est; et hoc ideo, quia potentia hoc ipsum quod est, dicitur in ordine ad possibile, quod est obiectum. Et sic ratio et species potentiae ex obiecto accipitur; et similiter est de habitu, qui nihil est aliud quam dispositio potentiae perfectae ad suum obiectum.

Sed in obiecto consideratur aliquid ut formale et aliquid ut materiale. Formale autem in obiecto est id secundum quod obiectum refertur ad potentiam vel habitum; materiale autem id in quo hoc fundatur: ut si loquamur de obiecto potentiae visivae, obiectum eius formale est color, vel aliquid huiusmodi, in quantum enim aliquid coloratum est, in tantum visibile est; sed materiale in obiecto est corpus cui accidit color.

Ex quo patet quod potentia vel habitus refertur ad formalem rationem obiecti per se; ad id autem quod est materiale in obiecto, per accidens. Et ea quae sunt per accidens non variant rem, sed solum ea quae sunt per se: ideo materialis diversitas obiecti non diversificat potentiam vel habitum, sed solum formalis. Una est enim potentia visiva, qua videmus et lapides et homines et caelum, quia ista diversitas obiectorum est materialis, et non secundum formalem rationem visibilis.

Sed gustus differt ab olfactu secundum differentiam saporis et odoris, quae sunt per se sensibilia.

Et hoc etiam oportet in caritate considerare.

Manifestum est enim quod aliquem possumus diligere dupliciter: uno modo ratione sui ipsius, alio modo ratione alterius. Ratione autem sui ipsius aliquem diligimus, quando cum ratione boni proprii diligimus, utpote quia est in se honestus, vel nobis delectabilis, aut utilis. Ratione autem alterius diligimus aliquem quando diligimus ipsum quia attinet alii quem diligimus. Ex hoc enim ipso quod diligimus aliquem secundum se, diligimus omnes et familiares et consanguineos et amicos ipsius, in quantum ei attinent; sed tamen in omnibus illis est una ratio formalis dilectionis, scilicet bonum illius, quem ratione sui diligimus, et ipsum quodammodo in omnibus aliis diligimus.

Sic igitur dicendum, quod caritas diligit deum ratione sui ipsius; et ratione eius diligit omnes alios in quantum ordinantur ad deum: unde quodammodo deum diligit in omnibus proximis; sic enim proximus caritate diligitur, quia in eo est deus, vel ut in eo sit deus.

Unde manifestum est quod est idem habitus caritatis quo deum et proximum diligimus.

Sed si diligeremus proximum ratione sui ipsius, et non ratione dei, hoc ad aliam dilectionem pertineret: puta ad dilectionem naturalem, vel politicam, vel ad aliquam aliarum quas philosophus tangit in VIII ethic..

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod proximus non diligitur nisi ratione dei; unde ambo sunt unum obiectum dilectionis, formaliter loquendo, licet materialiter sint duo.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod cum amor respiciat bonum, secundum diversitatem boni est diversitas amoris.

Est autem quoddam bonum proprium alicuius hominis in quantum est singularis persona; et quantum ad dilectionem respicientem hoc bonum, unusquisque est sibi principale obiectum dilectionis. Est autem quoddam bonum commune quod pertinet ad hunc vel ad illum in quantum est pars alicuius totius, sicut ad militem, in quantum est pars exercitus, et ad civem, in quantum est civitatis; et quantum ad dilectionem respicientem hoc bonum, principale obiectum dilectionis est illud in quo principaliter illum bonum consistit, sicut bonum exercitus in duce, et bonum civitatis in rege; unde ad officium boni militis pertinet ut etiam salutem suam negligat ad conservandum bonum ducis; sicut etiam homo naturaliter ad conservandum caput, brachium exponit.

Et hoc modo caritas respicit sicut principale obiectum, bonum divinum, quod pertinet ad unumquemque, secundum quod esse potest particeps beatitudinis; unde ea sola ex caritate diligimus quae nobiscum beatitudinem participare possunt, ut Augustinus dicit in Lib. De doctrina christiana.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod ioannes argumentatur a maiori, negando, non quod proximus magis debeat diligi; sed quia magis est in promptu ut diligatur, quia homines proniores sunt ad diligendum visibilia quam invisibilia.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod licet cognitum diligatur, tamen non sequitur quod magis cognitum magis diligatur. Non enim ea ratione aliquid diligitur quia cognoscitur, sed quia est bonum; unde quod est magis bonum, magis est diligibile, licet non sit magis cognitum; sicut homo minus diligit aliquem servum, vel etiam equum, quem in continuo usu habet, quam aliquem bonum hominem quem tantum fama cognoscit.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod caritas respicit ut formale obiectum, bonum divinum, sicut dictum est, art. Praec. Et in corp. Huius art., quod quidem bonum diversimode se habet ad ipsum deum et ad proximum, et ideo oportet quod habeat diversum modum circa principale obiectum et secundarium; unde circa principale obiectum habet unum modum tantum.

Ad 6

Ad sextum dicendum, quod praecepta legis sunt de actibus virtutum, et non de habitibus; unde ex diversitate praeceptorum non potest concludi diversitas habituum, sed diversitas actuum; qui tamen pertinent ad unum habitum, propter rationem formalem.

Ad 7

Ad septimum dicendum, quod in proximo honoratur etiam bonum proprium ipsius; et ideo alius honor debetur proximo, et alius deo.

Ad 8

Ad octavum dicendum, quod tam dilectio proximi quam dilectio dei continetur sub contemplativa vita, ut Gregorius dicit super ezechiel.

Nam oratio, quae maxime ad contemplativam vitam pertinere videtur, ad deum pro proximis fit. Sed tamen principium vitae activae praecipue est amor dei in seipso. Nec tamen sequitur, si caritas est principium diversorum, quod caritas non sit una.

Ad 9

Ad nonum dicendum, quod caritas non est una continuitate; sed potest dici una indivisibilitate, in quantum est una forma simplex.

Non enim dicitur finita vel infinita secundum quantitatem dimensivam, sed secundum quantitatem virtutis. Sed sic non agimus hic de virtute caritatis, sed secundum quod est una ratione: non quidem una numero, ut tunica et vestis; sed ratione speciei, sicut socrates et Plato sunt unum in ratione hominis.

Ad 10

Ad decimum dicendum, quod ratio illa procederet, si temporale ratione sui esset obiectum caritatis, et non ratione aeterni, ut dictum est.

Ad 11

Ad undecimum dicendum, quod amicitia perfecta non habetur ad multos, ita quod ad unumquemque sit ratione sui ipsius; sed quanto amicitia est perfectior ad unum ratione eius, tanto ad plures se posset extendere ratione ipsius. Et sic caritas, quia perfectissima amicitia est, ad deum se extendit, et ad omnes qui possunt percipere deum; et non solum ad notos, sed etiam ad inimicos.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum, quod virtus quae delectabiliter operatur circa principale obiectum, potest eadem circa aliquod accessorium non delectabiliter, sed sine tristitia, operari; et hoc modo caritas delectabiliter operatur in principali obiecto, licet difficultatem patiatur in aliquo secundario obiecto, ita ut sufficiat sine tristitia operari.