DE VIRTUTIBUS

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1 !6! TTB

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 2

Secundo quaeritur utrum spes sit in voluntate sicut in subiecto.

Et videtur quod non.

Argumentum 1

Obiectum enim spei est bonum arduum.

Sed arduum est obiectum irascibilis. Ergo spes est in irascibili, et non in voluntate.

Argumentum 2

Praeterea, caritas est perfectissima virtutum.

Ergo sufficit ad perficiendam unam potentiam.

Sed caritas est in voluntate. Non ergo in voluntate est spes.

Argumentum 3

Praeterea, ideo non possumus plura intelligere simul, quia intellectus non potest simul informari diversis speciebus intelligibilibus, sicut nec corpus diversis figuris, ut Algazel dicit. Ergo, pari ratione, una potentia non potest simul informari in actu secundum diversos habitus, ut scilicet secundum utrumque actu operetur. Sed simul potest esse actus spei cum actu caritatis. Ergo caritas et spes non possunt esse simul in una potentia. Sed caritas est in voluntate. Spes ergo non est in voluntate.

Argumentum 4

Praeterea, spes est certa expectatio. Sed certitudo pertinet ad vim cognitivam. Ergo spes est in VI cognitiva, et non in voluntate.

Sed Contra

Sed contra, spes est ex meritis proveniens.

Sed merita pertinent ad voluntatem. Ergo spes est in voluntate.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod, sicut dictum est, spes est virtus theologica, unde eius obiectum est deus. Nulla autem vis sensitiva potest se extendere ad hoc obiectum quod est deus, quia sensus corporalia non transcendit; et ideo spes non potest esse in aliqua VI sensitiva.

Manifestum autem est quod spes ad vim appetitivam pertinet, eo quod obiectum eius est bonum, ut supra, art. Praeced., dictum est; unde oportet quod sit in VI appetitiva rationis, quae est voluntas, secundum philosophum in III de anima. Unde spes est in voluntate sicut in subiecto.

Huiusmodi autem appetitus rationalis non dividitur per irascibilem et concupiscibilem, ut quidam posuerunt: quia obiectum voluntatis est bonum, secundum communem boni rationem, quam potest intellectus apprehendere, non autem sensus. Et ideo appetitus sensitivus, cuius obiectum est bonum secundum rationem particularem, dividitur in irascibilem et concupiscibilem, secundum diversas rationes boni sensibilis, quod vel est delectabile secundum sensum ad quod ordinatur concupiscibilis; vel est altitudinem propriam habens supra impedimenta delectationis, et hoc est obiectum irascibilis. Unde in appetitu superiori irascibilis et concupiscibilis non ponuntur.

Sic ergo subiectum spei non est irascibilis, sed voluntas.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod spes de qua loquimur, est ardui intelligibilis, quod non est obiectum alicuius specialis potentiae; sed voluntas in ipsum tendit secundum rationem universalem boni.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod caritas perficit voluntatem perfecte quantum ad unum motum eius, qui est amare; sed indiget alia perfectione quantum ad alium motum eius qui est sperare.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod quando sunt multa ordinata ad unum, possunt simul intelligi: similiter etiam motus spei simul potest esse cum motu caritatis, quia ad se invicem ordinantur.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod certitudo spei derivatur a certitudine fidei: in quantum enim motus appetitivae virtutis dirigitur a virtute cognoscitiva, participat aliquid de eius certitudine.