Hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, jeremias propheta dei. 2 Mach. Ult..
Verba ista sunt Oniae summi sacerdotis ad Judam Machabaeum, in visione jeremiam commendantis.
Ex quibus quatuor possunt accipi circa praesens opus quod prae manibus habetur; scilicet auctor, materia, modus, et utilitas. Circa auctorem tria designat praesens auctoritas; scilicet officium, affectum et actum. In officio ostenditur prophetalis dignitas: unde dicit: jeremias propheta domini.
In affectu fraterna caritas: unde dicit: hic est fratrum amator. In actu compassionis pietas: unde dicit: hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. Dicitur autem propheta dei ad differentiam aliorum qui non sunt prophetae dei. Sunt enim quidam prophetae caeli, quidam prophetae diaboli, quidam prophetae dei. Prophetae caeli sunt qui ex figuris caeli in motibus siderum futura conjicere student; et de istis dicitur isa. 47: stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Et ad hunc modum prophetiae reducitur omnis divinatio, quae fit per aliquas causas vel signa in rebus naturalibus inventa. Prophetae diaboli sunt qui ex revelatione Daemonum aliqua futura cognoscunt, quae quidem, ut dicit Augustinus, ipsi Daemones cognoscunt experientia longi temporis, vel perspicacitate naturae, vel revelatione supernorum spirituum. Et de istis dicitur infra 2: prophetae prophetaverunt in baal, et idola secuti sunt. Prophetae autem dei sunt qui mediantibus Angelis, ut dicit dionysius, de futuris a deo illuminationem accipiunt.
Unde cassiodorus dicit, quod prophetia est divina inspiratio rerum eventus immobili veritate denuntians. Et ideo dicitur Luc. 1: tu puer propheta altissimi vocaberis, etc.. Prima prophetia contemnenda est, quia vana: non enim habet immobilem veritatem. Effectus enim recipiunt contingentiam a causis proximis, non necessitatem a causis primis. Et ideo dicitur infra 10: a signis caeli nolite metuere. Secunda est fugienda omnino, quia deceptoria et perniciosa. Zach. 13: pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. Tertia est sequenda et tenenda, quia illuminativa. 2 Petr. 1: habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Dicuntur autem isti sancti prophetae, prophetae dei propter tria. Primo quia a deo inspirati. Joel. 2: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae. E contrario de falsis prophetis, qui per spiritum suum loquuntur, dicitur Ezech. 13: vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Secundo quia a deo missi. Matth. 23: ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas. Isa. 29: et nunc misit me dominus, et spiritus ejus.
E contrario de falsis prophetis infra 23: non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Tertio quia deum testificati (Act. 10): huic omnes prophetae testimonium perhibent, etc.. Isa. 44: vos estis testes mei. Affectus autem ostenditur fervens fraterna caritate: unde dicit: hic est fratrum amator.
Affectus autem prophetarum tripliciter variatur.
Quidam enim sunt amatores lucri. Isa. 56: dormientes, et amantes somnia: et canes impudentissimi nescierunt saturitatem, etc.. Quidam amatores favoris humani, de quibus Matth. 23: amant primos recubitus in caenis. Sed tertii sunt amatores populi, implentes illud apostoli ad Heb. Ult.: caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Primi spoliabant divitiis. Michaeae 3: haec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus, et praedicant pacem.
Ezech. 13: violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. Secundi decipiebant blanditiis. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana et divinantes eis mendacium. Sed tertii instruebant veris doctrinis. Infra 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. In actu autem ipsius, ostenditur pia compassio ejus ad populum suum, ibi, hic est qui multum orat. Est oratio ejus multa, sive magna tripliciter. Primo altitudine contemplationis. Infra 18: recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. In conspectu ejus astare est per contemplationem praesto esse. Secundo fuit magna ex magnitudine compassionis. Thren. 2: conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra jecur meum. Tertio fuit magna assiduitate temporis, quia ante captionem, et post. Unde Jacobi ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Et haec tria, scilicet prophetalis dignitas, fraternalis caritas, et compassionis pietas, necessaria sunt prophetae.
Cum ergo propheta constituatur quasi medius inter deum et populum, sicut dicitur Deut. 5: ego sequester et medius fui inter deum et vos: oportet quod per donum prophetiae conjungatur deo, sicut dicitur sapien. 7: per nationes in animas sanctas se transfert; et per caritatis vinculum jungatur populo. Ephes. 4: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et sic orando causam populi referant ad deum, et praedicando causam dei ad populum. Ex his autem tribus statim apparent alia tria. Ex officio enim patet modus: procedit enim per similitudines et figuras, qui proprius modus prophetarum est. Num. 12: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, et per somnium loquar ad illum. Ex affectu patet utilitas: sicut enim dicitur Eccli. 6: amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis. Est enim finis bene vivere, et ad immortalitatis gloriam pervenire. Sed materia apparet ex actu: est enim materia secundum sensum historicum captivitas populi, quae compassionis orationem excitabat. Unde dicitur baruch 3: anima in angustiis et spiritus anxius clamant ad te.
Hic autem libro jeremiae, qui librum de Hebraeo in Latinum transtulit, praemittit prooemium in quo more theorico tria facit. Primo reddit attentos; secundo dociles facit, ibi, hic vaticinari exorsus est puer; tertio benevolos, ibi, quod nos mensurae metri versibusque reddidimus. Reddit autem attentos dupliciter. Primo ex Scripturae profunditate; secundo ex scribentis auctoritate, ibi, sacerdos ex sacerdotibus. Circa primum duo facit.
Primo commendat profunditatem mysterii, in quo aequat ipsum aliis prophetis, ibi, sed sensibus par.
Et causam ostendit, unitatem spiritus inspirantis, ibi, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. 1 corinth. 14: spiritus est qui loquitur mysteria.
Job 32: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam.
Secundo excusat rusticitatem eloquii, ibi, porro simplicitas eloquii, de loco ei in quo natus est, accidit. Et ideo ipse dicit infra 1: nescio loqui, quia puer ego sum. Auctoritatem autem scribentis ostendit ex tribus. Primo ex genere simul et dignitate, ibi, sacerdos ex sacerdotibus: unde suum erat docere legem. Malach. 2: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus. Secundo ex privilegiata sanctitate: et in matris utero sanctificatus. Unde dicitur cap. 1: antequam exires de vulva, sanctificavi te. Tertio ex carnis integritate, virginitate, quae probatur ex hoc quod dicitur infra 16: non accipies uxorem in loco isto, et non erunt tibi filii. Hic vaticinari exorsus est puer. Hic reddit dociles, determinans tempus: captivitatem urbis non solum spiritu, futuram, sed et oculis carnis intuitus est, praesentem: et determinans materiam, quia scilicet non decem tribubus, sed tantum duabus prophetavit. Jam decem tribus Israel, Assyrii in medos transtulerant. 4 enim Reg. 17, patet, quod decem tribus captivatae sunt a rege Assyriorum tempore Achaz regis Juda. Coloniae, idest alienigenae ad incolendam terram adducti.
Planxit, in threnis. Quod nos mensurae metri, versibusque reddidimus. Hic reddit benevolos ex persona sua, tribus locis. Primo de bonis a se factis sine arrogantia, dicens: quod nos mensurae, singulis scilicet versibus litteras ordinatim praescribentes, quantum ad threnos; per ordinem, quantum ad ipsum librum jeremiae. Secundo crimen illatum diluit, excusans se de baruch, quam praetermisit.
Librum autem baruch notarii ejus, qui apud Hebraeos nec legitur nec habetur, praetermisimus.
Tertio ostendit quae sibi difficultates instent ex contradictione aemulorum: unde primo ponit eorum invidiam, pro his omnibus: secundo ponit assumpti laboris causam, et haec patior, quia vos cogitis. Ceterum; quasi dicat: nisi essent preces vestrae, poteram eorum rabiem nihil transferendo evadere.