Hic ponitur congregati populi disturbatio per nequitiam Ismahelis: et primo ponitur quorumdam fraudulenta occisio; secundo cadaverum intumulatio, ibi, lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum... Ipse est quem fecit rex Asa; tertio aliorum violenta captivatio, ibi, et captivos duxit. Circa primum duo.
Primo ponitur occisio ducis et familiarium; secundo occisio quorumdam peregrinorum, ibi, secundo autem die etc.. Circa primum tria. Primo ponit simulatae pacis dolum: de semine regali, propter quod invidia movebatur adversus eum quem videbat Judaeis praepositum, se a regno excluso. Eccli. 6: est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Secundo ponit patratum ducis homicidium: surrexerunt, de mensa, decem viri, et percusserunt, aliis nihil tale suspicantibus. 2 Reg. 3: nequaquam ut mori solent ignavi mortuus es Abner. Tertio ponit occisionem familiarium: omnes quoque Judaeos qui erant cum Godolia... Percussit. Eccli. 10: ab una scintilla augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis.