SUPER AD TITUM

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Prooemium

Si sciret paterfamilias, etc.. Lc. XII, 39.

Per patremfamilias significatur praelatus ecclesiae propter tria, quae debet exhibere, scilicet generationem ad fidem, eruditionem ad salutem, custodiam ad securitatem.

Primum quidem, quia sicut est vita corporalis per animam, ita spiritualis per fidem.

Ab. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit.

Et sicut ad vitam carnalem generatur quis per emissionem seminis corporalis: ita ad vitam spiritualem per infusionem seminis spiritualis, quod est verbum dei, Matth. XIII, V. 3-17 et I Cor. IV, 15: per evangelium ego vos genui. Item per eruditionem. Eccli. VII, V. 25: filii tibi sunt? erudi illos. Is. XLVIII, V. 17: ego dominus deus tuus docens te utilia. Item per protectionem ac tutelam.

Deut. XXXII, 10: circumduxit eum, et docuit, etc.. Cuilibet enim praelato committitur cura subditorum. III Reg. XX, 39: custodi virum hunc, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius. Et Hebr. XIII, 17: ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris.

Sed ad hanc generationem requiritur scientia.

Os. IV, 6: quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.

Et ideo dicit si sciret. Requiritur enim quod sciat.

Item, ultra eruditionem, requiritur quod sit sollicitus. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine.

Lc. II, 8: pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Ad custodiam vero fortitudo requiritur ad protegendum. I mac.

C. III, 3 de Iuda Machabaeo: induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo. Et ideo dicitur et non sineret perfodi domum suam, id est, ecclesiam. I Tim. III, V. 15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo dei, quae est ecclesia dei. Haec domus est dei, sicut domini, et praelati sicut famuli. Hebr. III, 5: Moyses quidem erat fidelis in tota domo illius, tamquam famulus; christus vero tamquam filius in domo sua.

Haec perfoditur a fure, id est, haeretico. Abd.

Cap. Unico: si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? qui dicitur fur, quia occulte venit, et graditur in tenebris. Unde fur a furno dicitur, quod est obscurus; sic isti per obscura dogmata.

Prov. IX, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Item ex perversa intentione, quia intendunt occidere.

Io. X, 10: fur non venit nisi ut furetur, et mactet et perdat. Item ex modo intrandi, quia non per Ostium. I Io. IV, 3: et omnis spiritus, qui solvit iesum, ex deo non est, et hic est Anti-christus, etc..

Sic ergo ex praemissis trahitur convenienter intentio huius epistolae, in qua apostolus instruit titum, quomodo regat ecclesiam, ut patet in argumento.