SUPER AD TITUM

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Haec epistola dividitur in salutationem et epistolarem narrationem, ibi huius rei.

In prima, primo ponitur persona salutans, quae notificatur tripliciter, scilicet ex nomine, cum dicit Paulus, quod significat humilitatem. I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum, etc..

Item ex conditione, cum dicit servus. Ps.

Cxv, 16: domine, ego servus tuus.

Contra, Io. XIV: iam non dicam vos servos. Respondeo. Sancti quandoque dicuntur servi, quandoque non, sed filii.

Duplex enim est servitus. Una est ex timore, quae non competit filiationi dei, sed condividitur contra eam. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc.. Alia ex amore, quae consequitur filiationem dei. Et ratio huius distinctionis est, quia liber est qui est causa sui, qui operatur quod vult; servus vero est qui est causa alterius.

Sed triplex est causa, quae est principium operis, scilicet finalis, formalis et efficiens. Si ergo propter causam finalem, sic omnes sancti sunt servi dei, quia propter deum faciunt.

I Cor. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite. Et hoc est ex amore, a quo procedit, quod omnia operemur propter deum. Si vero propter causam moventem, quae est extrinseca, et compellit, sic est servitus timoris, et est malorum. Si propter causam formalem, sic est habitus inclinans, et sic quidam sunt servi peccati, quidam servi iustitiae, qui secundum habitum inclinantur ad malum vel ad bonum.

Item ex auctoritate, cum dicit apostolus.

Lc. VI, 13: elegit, scilicet super omnes fideles, duodecim ex ipsis, quos etiam apostolos nominavit. Eph. IV, 11: primum quidem apostolos.

Et describitur primo ab auctore, cum dicit iesu christi, quia ab ipso est electus. Gal. I, V. 1: non ab hominibus, neque per hominem, sed per iesum christum, etc.. Item quia solum christum annuntiabat. II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed iesum christum dominum nostrum, nos autem servos vestros per iesum. Item quia legatus christi, cuius auctoritate utebatur. II Cor. V, V. 20: pro christo ergo legatione fungimur.

Eph. VI, 20: legatione fungor in catena.

II Cor. II, 10: si quid donavi propter vos in persona christi.

Item secundo describitur ex idoneitate; nam apostolus est annuntiator. Matth. Ult.: docete omnes gentes, etc..

Doctor autem debet habere fundamentum doctrinae, et perfectionem. Primum pertinet ad quemlibet, secundum vero pertinet ad praedicatores, et ad doctores. Et sicut in aliis scientiis sunt principia, sic in hac sunt articuli fidei, qui innotescunt cuilibet fideli secundum lumen infusum, et articuli sunt fundamenta fidei, quae est substantia rerum sperandarum, etc., Hebr. XI, 1. Et ideo dicit secundum fidem electorum dei.

Item requiritur perfectio doctrinae. Unde dicit et agnitionem veritatis. Duplex autem habetur cognitio veritatis, scilicet perfecta in patria, scilicet quando videbimus facie ad faciem, et imperfecta per fidem, quam habent sancti. Io. VIII, 32: cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

Sed cuius veritatis? in agnitionem eius, quae est secundum pietatem. Religio enim et pietas, secundum tullium, sunt partes iustitiae; et differunt, quia religio est cultus dei. Sed quia deus non solum est creator, sed etiam est pater, ideo non solum debemus ei cultum ut creatori, sed amorem et cultum sicut patri. Et ideo pietas quandoque pro cultu dei sumitur. Iob XXVIII, 28: ecce pietas, ipsa est sapientia, secundum aliam translationem, ubi nostra sic habet: ecce timor domini, ipsa est sapientia.

Tertio describitur ex fine, et primo ponit ipsum finem; secundo eius dignitatem, ibi quam promisit.

Finis autem est spes vitae aeternae, quia etsi Moyses possit dici apostolus, quia a domino missus; sed tamen non in spem vitae aeternae, sed terrae hevei et Amorrhaei; sed Paulus est apostolus in spem vitae aeternae.

Io. VI, 40: haec est voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo, etc.. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum dei.

Promissio autem haec est firma dupliciter: primo, ex parte promittentis; unde dicit qui non mentitur. Deus enim veritas est, cuius contrarium est mendacium. Num.

C. XXIII, 19: non est deus quasi homo ut mentiatur.

Secundo ex divino proposito dandi; unde dicit ante tempora saecularia. Saeculum, secundum philosophum, est mensura durationis uniuscuiusque rei. Tempora ergo saecularia sunt tempora distincta secundum diversas successiones rerum; quasi dicat: antequam tempus successivum inciperet esse. Et quia incepit hoc tempus cum mundo, ideo fuit ante principium mundi.

Alia littera habet, aeterna, id est, antiqua.

Sic enim aliquando accipitur aeternum, id est, antiquum. Vel aeterna, non secundum veritatem, sed secundum imaginationem. Et ante ista promisit hoc, quia haec sunt successiva.

Sed promittere est verbo nuntiare suam voluntatem de dando. Et deus ab aeterno protulit verbum suum in quo erat ut sancti haberent vitam aeternam. Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem.

Confirmatur autem haec spes ex manifestatione promissionis, unde dicit manifestavit autem suis temporibus, etc.. Et describitur haec manifestatio tripliciter.

Primo ex tempore, unde manifestavit quando verbum suum incarnari constituit; unde dicit temporibus suis, id est, tempore congruo, quo homo esset convictus de superbia, per quam peccaverat. Et sic primo medicus convincit aegrotum, ut eum congruentius sanet.

Homo enim superbiebat de scientia, sed convictus est de ignorantia ante tempus legis, ubi peccavit in idololatria, et vitiis contra naturam. Item de virtutibus, et de his convictus est tempore legis. Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum, etc..

Item, secundo, describitur ex modo, quia per publicam praedicationem. Mc. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. Unde dicit in praedicatione. I Cor. IX, 17: dispensatio credita est mihi.

Item tertio ex auctore. Unde dicit secundum praeceptum, etc.. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc..

Persona salutata ponitur, cum dicit tito, quem describit tripliciter: primo ex nomine; secundo ex dilectione; tertio ex filiatione.

Filius ergo est per dilectionem et fidem, quae debet esse communis, ut idipsum dicant omnes. Et ideo dicit communem fidem, quae etiam dicitur catholica, id est, universalis.

Unde dicitur Eph. IV, 5: una fides, unus dominus, etc..

Bona vero optata sunt gratia et pax. Haec saepe coniungit, quia omnium spiritualium donorum principium est gratia, et pax, finis.

Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem.

A deo, etc..