SUPER AD TITUM

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Supra docuit qualem oportet esse episcopum in vita, hic ostendit qualem oportet esse in doctrina. Et primo ostendit quod ad ipsum requiritur diligentia studii; secundo ponit materiam studii; tertio eius utilitatem.

Quantum ad primum dicit amplectentem.

Aliquid enim amplectens, illud diligenter constringit, et amplexus ex dilectione fit. Oportet enim eum scientiae inhaerere cum amplexu, id est firma adhaesione animi et cordis dilectione. Sap. VI, 14: praeoccupat eos, qui se concupiscunt. Prov. IV, 8: arripe illam, et exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.

Materia studii non debent esse fabulae, nec temporalia, sed sermo fidelis, id est verus. Ps. Cxliv, 13: fidelis dominus, etc..

Vel sermo fidelis, id est, fidei, in qua oportet episcopum instrui.

Sed aliqui student in eis dupliciter, ut scilicet addiscant solum et operentur. Sed hoc non sufficit episcopo, sed oportet ut et alios instruat. Et ideo dicit qui secundum doctrinam est. I Tim. IV, 12 dicitur: nemo adolescentiam tuam contemnat, sed esto exemplum fidelibus in verbo, in conversatione.

Utilitas est facultas exequendi officium suum. Officium autem praelati est sicut pastoris. Io. Ult.: pasce oves meas.

Pastor vero duo habet facere, scilicet pascere gregem, I Petr. V, 2: pascite qui in vobis est gregem dei, item arcere lupum. Sic et episcopus pascere debet per doctrinam veram.

Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

Et ideo dicit ut sit potens exhortari in doctrina. Non dicit ut exhortetur sed ut potens sit exhortari. Quod est quando habet in promptu exhortationes quando est necesse exequi. Quod figuratur Exod. XXV, 27, per vectes in circulis arcae, ut arca scilicet posset portari. Lc. Ult.: potens in opere et sermone. Et dicit sana, id est, absque corruptione falsitatis. Infra II, 1: tu autem loquere quae decent sanam doctrinam.

I Thess. II, 3: exhortatio nostra non fuit de errore, neque de immunditia, etc..

Item ut custodiant contra haereticos. Et ideo dicit et eos qui contradicunt arguere, id est, convincere. Et hoc per studium sacrae Scripturae. II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum. Iob VI, 10: nec contradicam sermonibus sanctis.

Et haec duo secundum philosophum pertinent ad opus sapientis, scilicet non mentiri de quibus novit, quantum ad primum; et mentientem manifestare posse, quantum ad secundum.

Consequenter cum dicit sunt enim multi, ponit necessitatem dictorum.

Et primo ex parte falsorum doctorum, secundo ex parte malorum auditorum, ibi dixit quidam.

Circa primum duo facit, quia primo describit conditionem falsorum doctorum; secundo perversitatem studii ipsorum, ibi qui universas.

Item primo ostendit eorum conditionem; secundo docet remedium contra eos, ibi quos oportet.

Conditionem ostendit quadrupliciter.

Et primo ex numero, cum dicit multi.

Eccli. I, 15: stultorum infinitus est numerus.

Secundo ex vitio inobedientiae, cum dicit etiam inobedientes, quantum ad deum et suos superiores. Rom. I, 30: parentibus non obedientes. I Reg. XV, 23: peccatum inobedientiae, sicut idololatria dicitur esse. Tertio ex vaniloquio, cum dicit vaniloqui, scilicet quo ad se. Ps. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

Sap. XIII, 1: vani sunt homines, in quibus non subest scientia dei; et praecipue vani sunt haeretici; ideo subiungit dicens seductores, scilicet quo ad inferiores. II Tim. III, V. 13: mali homines et seductores, etc..

Quarto ex loco, cum dicit maxime qui de circumcisione, qui cogebant homines iudaizare.

Phil. III, 2: videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

Contra quos ponit remedium. Non enim sunt tolerandi, quia corrumperetur populus et imputaretur pastori. Ez. XIII, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, etc.. II Tim. IV, V. 2: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Et ideo dicit quos oportet redargui.

Deinde cum dicit qui universas, etc., describit horum studium; et primo describit ex damno quod inferunt; secundo ex falso quod docent; tertio ex lucro quod concupiscunt.

Damnum est, quia universas domos subvertunt.

Doctrina enim catholica publice proponitur in ecclesia, sed haeretici latenter; et ideo quaerunt latibula. Prov. IX, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Et ideo circumeunt per domos, ut seducant praecipue mulieres. II Tim. III, 6: ex his sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis.

Docentes quae non oportet, id est vana et inutilia. Nec quaerunt lucrum spirituale, sed temporale; et ideo addit turpis lucri gratia, scilicet temporalis, vel propriae gloriae. Sap.

C. XV, 12: sed aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

Deinde cum dicit dixit quidam, describit auditores, quia isti erant Cretenses, et ad hos refert hoc opus. Et primo ostendit conditionem; secundo dat remedium, ibi quam ob causam.

Circa primum, primo describit conditionem per testimonium; secundo confirmat.

Dicit ergo: tales sunt doctores, sed et auditores sunt similiter seducibiles iuxta testimonium cuiusdam poetae eorum, scilicet epimenidis, quem hic Paulus dicit eorum prophetam.

Ubi nota quod propheta aliquis dicitur, qui a deo illuminatur secundum intellectum, ad cognoscendum aliqua supra communem cognitionem. Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Item qui exponit prophetias eodem spiritu, et eodem modo quo sunt traditae. Item qui profert aliquid propheticum. Unde potest proferri aliquid propheticum ex quodam interiori instinctu, etiam praeter suum intellectum.

Io. XI, 51: caiphas, cum esset pontifex, prophetavit. Non enim prophetavit secundum suam intentionem, qui dicebat expedire eum mori, intelligens sic, ne seduceret populum. Nihilominus tamen fuit motus ad id dicendum per spiritum. Et hic modus prophetandi est apud illos, qui accipiunt primum verbum aliquorum pro omine quod etiam fit a Daemonibus.

Et dicit proprius, quia proprie descripsit eorum conditiones.

Deinde cum dicit Cretenses, proponit testimonium, et notat eos de tribus, scilicet de corruptione rationalis, cum dicit semper mendaces. Ps. LIV: perdes omnes qui loquuntur mendacium.

Item de corruptione irascibilis, cum dicit malae bestiae, id est, crudeles; bestiae dicuntur, quasi vastiae, quia crudeles sunt. Prov.

C. XXVIII, 15: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

Et dicit malae, quia, secundum philosophum in politicis homo quando secundum rationem operatur, est optimum animalium; sed quando declinat ad malitiam, est pessimum; quia si declinat propter crudelitatem, nulla bestia ita est crudelis. Unde dicit quod decies millies est peior malus homo quam mala bestia.

Item de corruptione concupiscibilis, cum dicit ventres pigri, id est, pigritiam habentes ex ventre: erant enim gulosi, et tales quaerunt quietem. Lc. XII, 19: anima, habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare.

Confirmat autem testimonium, cum dicit testimonium, etc.. Glossa: per hoc intelligimus quod doctor sacrae Scripturae accipit testimonium veritatis, ubicumque invenerit.

Unde apostolus in pluribus locis recitat dicta gentilium, sicut in I Cor. XV, 33: corrumpunt bonos mores colloquia mala.

Item Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur et sumus. Nec propter hoc approbatur tota eorum doctrina; sed eligitur bonum, quia verum a quocumque dicatur, est a spiritu sancto, et respuitur malum. Unde dicitur Deut. XXI, 11 in figura huius, quod si quis viderit puellam in numero captivorum, debet praecidere ungues et capillos, id est, superfluitates.