SUPER AD TITUM

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra apostolus titum docuit de quibus instruat subditos liberos. Et quia non tantum verba prosunt, sed etiam exempla, ideo docet ut se exemplum praebeat, primo generaliter; secundo specialiter, ibi in doctrina; tertio rationem huius assignat, ibi ut is qui ex, etc..

Dicit ergo: quia aetate iuvenis es, praebe te in exemplum omnibus bonorum operum. Praelatus enim debet esse quasi forma existens discipulis. I Cor. XI, 1: imitatores mei estote, sicut et ego christi. Io. XIII, V. 15: exemplum dedi vobis, etc..

Deinde cum dicit in doctrina, ponit specialia, in quibus debet se praebere exemplum: primo ostendit quis debeat esse eius actus, scilicet in doctrina; unde dicit in doctrina.

Hoc enim est proprium praelati. Ier.

C. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et ei maxime convenit, ut qui habet alios episcopos sub se, ut dicitur supra I, 5: episcopos constituas, etc.. Ideo debet alios docendo, eis exemplum doctrinae praebere. I Tim. IV, V. 16: attende tibi et doctrinae.

Item monet eum quantum ad vitam; et primo declinare a malo. Is. I, 16: quiescite agere perverse. Et ideo dicit in integritate, per incorruptionem. Sicut enim corpus perdit integritatem per corruptionem membrorum suorum, ita anima per corruptionem peccati.

In praelato autem est integritas sensus per prudentiam, affectus per charitatem, corporis per castitatem. Thess. Ult.: integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu domini nostri iesu christi servetur. Secundo quod sit gravis quantum ad bona quae cum charitate fiunt. Grave autem duo habet, unum quia descendit, et secundum hoc vituperatur. Ps. IV, 3: filii hominum usquequo gravi corde, etc.; aliud est, quod est stabile et firmum. Et ideo illi dicuntur graves, qui non de facili moventur a bono; ita hic cum dicit in gravitate, et hoc commendatur. Ps. XXXIV, 18: in populo gravi laudabo te.

Deinde ostendit qualis debet esse eius doctrina et verbum. Et dicit quod debet esse sanum, id est, non corruptum falsitate. II Tim. I, 13: formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, etc.. Prov. XVII, 7: non decet principem labium mentiens. Item quantum ad modum, cum dicit irreprehensibile, id est, ut proferatur tempore suo, et cum omni decentia et provocatione ad correctionem.

Eccli. XX, 22: ex ore fatui reprobatur parabola; non enim dicet illam in tempore suo.

Finis autem doctrinae est ut is qui ex adverso est, vereatur, etc., quasi dicat: si omnes bene se habeant, scilicet praelati et subditi, adversarii non possunt vobis nocere.

I Pet. II, 15: sic est voluntas dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. I Tim. V, 14: nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.

Deinde cum dicit servos, docet qualiter instruat servos, et primo facit hoc; secundo eius rationem assignat, ibi apparuit.

Circa primum tria facit, quia primo inducit servos ad subiectionem; secundo determinat modum eius, ibi in omnibus; tertio ostendit necessitatem doctrinae huius, ibi ut doctrinam.

Dicit ergo: admone servos dominis suis subesse. I Pet. II, 18: servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Col.

C. III, 22: servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, etc..

Idem dicit Ephes. VI, 5.

Et quare monet hoc tam frequenter apostolus? respondeo. Non sine causa. Haeresis enim incepit apud Iudaeos, quod servi dei non deberent servire hominibus, et ex hoc etiam derivatum est in populo christiano, quod dixerunt quod per christum filii dei facti, non deberent esse servi hominum. Sed christus per fidem non venit tollere ordinem iustitiae, immo per fidem christi iustitia servatur.

Iustitia autem facit alios aliis subdi.

Sed servitus huiusmodi est quantum ad corpus.

Nam per christum nunc liberamur a servitute quantum ad animam, sed non a servitute, nec a corruptione corporis; sed in futuro liberamur etiam a corruptione et servitute corporali. I Cor. XV, 24: cum tradiderit regnum deo et patri, etc..

Sed quod dicit in omnibus, potest referri primo ad hoc quod dicit subditos, ut intelligatur in omnibus, scilicet ad quae se extendit ius dominativae potestatis; vel ad hoc quod dicit placentes.

Debet enim esse subiectio, primo ut serviant sine offensione, non cum murmure et tarditate. Col. I, 10: per omnia placentes deo. I Cor. X, 33: ego per omnia omnibus placeo.

Contra Gal. I, 10: si hominibus placerem, christi servus non essem.

Respondeo. Placere homini propter ipsum est vituperabile, sed propter deum est laudabile.

Secundo ut sint sine repugnantia; ideo dicit non contradicentes. Eccli. IV, 30: non contradicas verbo veritatis.

Tertio sine fraude; unde dicit non fraudantes.

Ubi unum removet, et alterum astruit.

Removet fraudem; servis enim committuntur bona dominorum. Lc. XIX: tradidit eis bona sua. Astruit in omnibus bonitatem; et ideo dicit sed in omnibus fidem bonam ostendentes.

Sed quo fine sunt haec fienda? non quidem propter terrenum favorem sed propter gloriam dei, unde dicit ut doctrinam salvatoris nostri domini ornent, etc.. Glossa: ornamentum doctoris est honesta vita discipuli, sicut sanitas infirmi est laus medici.

Doctor curator est animarum. Si ergo nos ostendimus bona opera, laudatur doctrina christi. Is. LII, 5: iugiter tota die nomen meum blasphematur. Matth. V, 16: ut videant opera vestra bona, etc..