Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri Divinae Bibliothecae Pars Secunda Complectens aliquot libros qui in Hebraeorum Canone non habentur, vel
Praefatio Hieronymi In Librum Tobiae. Chromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus presbyter in Domino salutem.
(( Cap. VI.)) Profectus est autem Tobias, et canis
(( Cap. VIII.)) Postquam vero coenaverunt, introduxerunt
Praefatio Hieronymi In Librum Judith.
Praefatio Hieronymi In Librum Judith.
Veteris Testamenti Volumina Duo Job Et Psalterium Ex Graecis exemplaribus sive ex Origenis Hexaplari editione A S. Hieronymo In Latinum Conversa, Cum
J. Martianaei Admonitio In Opus Subsequens.
Patrum Veterum Testimonia De Libro Job.
Praefatio Hieronymi In Librum Job.
Incipit Liber Job.
Respondens Autem Eliphaz Themanites, Dixit:
(( Cap. VI.)) Si quis appendens ponderet iram meam, et Al. Al. Al.
(( Cap. VII.)) Et fauces meae nonne sapientiam meditantur (( Al. Al. Al.
Ad Haec Baldad Sauchites, Dixit:
(( Cap. VIII.)) Quousque loqueris haec? Spiritus multiloquax Al. Al.
Respondens Autem Eliphaz Themanites, Dixit:
(( Cap XVI.)) Audivi talia multa. Consolatores Al. Al. Al. tacet Al. Cap. Al. Al.
Respondens Autem Baldad Sauchites, Dixit:
(( Cap. XX.)) Non sic sperabam contradicturum te haec. Nec (( Al. Al. Al.
(( Cap. XXII.)) Nonne Dominus est qui docet sensum Al.
(( Cap. XXIII.)) Et quidem scio quia de manu mea est increpatio, et manus Al. Cap. Al.
Respondens Autem Baldad Sauchites, Dixit:
Et Adjecit Job Ad Prooemium Suum, Et Dixit:
Et Adjecit Job Ad Praefationem, Dicens:
Et Respondens Elius Filius Barachiel Buzites, Dixit:
Et Adjiciens Elius Ait: Iterum Loquar:
Respondens Autem Elius, Dixit:
(( Cap. XXXIV.)) Audite, sapientes, verba mea et qui habetis sapientiam (( Al. Al. Al. Al. Al.
(( Cap. XXXV.)) Quare Al. Al. Al. Al. tac.
(( Cap. XXXVI.)) Sustine Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. tac. Cap. Al. Al.
Respondens Autem Job, Domino Dixit:
Respondens Autem Dominus Job De Turbine, Ait:
(( Cap. XLII.)) Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes, et impossibile tibi
Dixit Dominus Ad Eliphaz Themaniten:
Admonitio In Opus Subsequens.
Testimonia De Duplici Hieronymiano Psalterio Juxta LXX Interpretes.
Testimonia De Duplici Hieronymiano Psalterio Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Librum
In Finem, Psalmus David (( Ms. Ipsi David)).
Oratio David (( Ms. Ipsi David)).
Admonitio J. Martianaei In Duas Sequentes Praefationes S. Hieronymi.
Admonitio J. Martianaei In Duas Sequentes Praefationes S. Hieronymi.
Praefatio Hieronymi In Librum Paralipomenon Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Librum Paralipomenon Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Libros Salomonis Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Libros Salomonis Juxta LXX Interpretes.
Appendix Ad Secundam Partem DIV. Bibliothecae S. Hieronymi, Complectens Libros Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum, Ad totius Scripturae complemen
Incipit Liber Sapientiae.
In Ecclesiasticum Jesu Filii Sirach Prologus.
In Ecclesiasticum Jesu Filii Sirach Prologus.
Incipit Liber Ecclesiastici.
Incipiunt Libri Duo Machabaeorum.
Incipiunt Libri Duo Machabaeorum.
Liber Primus Machabaeorum.
Liber Secundus Machabaeorum.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Divinae Bibliothecae Pars Tertia, Complectens Novum Testamentum.
Ordo Evangelicus, In quo sunt libri: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes.
Ordo Evangelicus, In quo sunt libri: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes.
Praefatio Hieronymi In Quatuor Evangelia.
Praefatio Hieronymi In Quatuor Evangelia.
Eusebii Caesariensis Epistola In Subsequentes Canones Evangeliorum.
Eusebii Caesariensis Epistola In Subsequentes Canones Evangeliorum.
Incipit Canon Primus, In Quo Quatuor.
Incipit Canon Secundus, In Quo Tres.
Incipit Canon Tertius, In Quo Tres.
Incipit Canon Quartus, In Quo Tres.
Incipit Canon Quintus, In Quo Duo.
Incipit Canon Sextus, In Quo Duo.
Incipit Canon Septimus, In Quo Duo.
Incipit Canon Octavus, In Quo Duo.
Incipit Canon Nonus, In Quo Duo.
Incipit Canon X—Matthaeus Proprie.
Incipit Evangelium Secundum Matthaeum.
Incipit Evangelium Secundum Matthaeum.
(( Cap. II.)) Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem
(( Cap. V. XXIV, 10.)) Videns autem Al.
(( Cap. XIII. CXXXI, 2.)) In illo die exiens Jesus de Al. tac.
(( Cap. XXIII, CCXXVII, 10.)) Tunc Jesus locutus est
(( Cap. XXVI. CCLXXIV, 1.)) Et factum est, cum Al. add.
Incipit Evangelium Secundum Marcum.
Incipit Evangelium Secundum Marcum.
Incipit Evangelium Secundum Lucam.
Incipit Evangelium Secundum Lucam.
(( Cap. VIII. LXXV, 10.)) Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per
(( Cap. X. CVII, 10.)) Post haec autem designavit
Incipit Evangelium Secundum Joannem.
Incipit Evangelium Secundum Joannem.
(( Cap. XIII.)) Ante Ms. Ms. Ms.
(( Cap. XV.)) Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem
(( Cap. XVI.)) Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Mss. tac. Ms.
(( Cap. XXI. CCXIX, 9.)) Postea manifestavit se iterum Jesus
Ordo Apostolicus, In quo sunt: Actus Apostolorum, Epistolae Pauli, Epistolae Canonicae, Apocalypsis.
Ordo Apostolicus, In quo sunt: Actus Apostolorum, Epistolae Pauli, Epistolae Canonicae, Apocalypsis.
Incipit Liber Actuum Apostolorum, Juxta Exemplar Vaticanum summa fide editus.
Incipit Liber Actuum Apostolorum, Juxta Exemplar Vaticanum summa fide editus.
(( Cap. XXVIII.)) Et cum evasissemus, tunc cognovimus
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Romanos.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Romanos.
(( Cap. XV.)) Debemus autem nos firmiores imbecillitates (( Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Prima.
(( Cap. VI.)) Audet aliquis vestrum habens negotium Ms.
(( Cap. X.)) Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam Ms. Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Secunda.
(( Cap. Ms. Ms. tac. Ms. Ms. add. Ms. Ms. Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Galatas.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Galatas.
(( Cap. II.)) Deinde post annos quatuordecim, iterum
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Ephesios.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Ephesios.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philippenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philippenses.
(( Cap. Ms. add. Ms. add. Ms. add.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Colossenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Colossenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Titum.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Titum.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philemonem.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philemonem.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Hebraeos.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Hebraeos.
(( Cap. VI.)) Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora (( Ms. Ms.
(( Cap. IX.)) Habuit quidem et prius justificationes Ms. Ms. Ms.
(( Cap. XIII.)) Charitas fraternitatis maneat Ms. Ms.
Prologus Septem Epistolarum Canonicarum.
Prologus Septem Epistolarum Canonicarum.
B. Jacobi Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Jacobi Apostoli Incipit Epistola Catholica.
(( Cap. IV.)) Unde bella et lites in vobis? Nonne
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Prima.
(( Cap. IV.)) Charissimi, nolite omni spiritui credere,
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Tertia.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Tertia.
B. Judae Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Judae Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Joannis Apostoli Incipit Apocalypsis.
B. Joannis Apostoli Incipit Apocalypsis.
(( Cap. VI.)) Et quod vidi aperuisset Agnus unum de Ms. add. Ms. Ms.
(( Cap. XIV.)) Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor
(( Cap. XIX.)) Post haec audivi quasi vocem tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia: Salus,
Appendix Ad DIV. Bibliothecam S. Hieronymi.
Appendix Ad DIV. Bibliothecam S. Hieronymi.
Abbreviatio Chronicae.
Admonitio In Subsequentem Collectionem Variantium Lectionum.
Admonitio In Subsequentem Collectionem Variantium Lectionum.
Codicum Divinae Bibliothecae Variantes Lectiones. Pars Prima, Complectens Lectiones Variantes Veteris Testamenti.
Hieronymi In Libros Regum Praefatio.
Visio Qua Erudivit Eum Mater Sua.
Canticum Canticorum Salomonis,
Ad Paulam Et Eustochium, In Translationem Isaiae Ex Hebraica Veritate.
Threni, Id Est Lamentationes Jeremiae, Quae Hebraice Cinoth inscribuntur.
Codicum Divinae Bibliothecae Variantes Lectiones. Pars Secunda, Complectens Variantes Lectiones Novi Testamenti.
Sanctum J. C. Evangelium Secundum Matthaeum.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Marcum.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Lucam.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Joannem.
Epistola Pauli Apostoli Ad Romanos.
Epistola Pauli Ad Corinthios Prima.
Epistola Pauli Ad Corinthios Secunda.
Epistola Pauli Ad Philippenses.
Epistola Pauli Ad Colossenses.
Epistola Pauli Ad Thessalonicenses Prima.
Incipit Epistola Ad Laodicenses.
Epistola Pauli Ad Thessalonicenses Secunda.
Epistola Pauli Ad Timotheum Prima.
Epistola Pauli Ad Timotheum Secunda.
Epistola Pauli Apostoli Ad Hebraeos.
Epistola Catholica Jacobi Apostoli.
Incipit Epistola Jacobi Apostoli Ad Duodecim Tribus.
Epistola Petri Apostoli Prima.
Epistola Petri Apostoli Secunda.
Epistola Joannis Apostoli Prima.
Epistola Joannis Apostoli Secunda.
Epistola Joannis Apostoli Tertia.
Judae Apostoli Epistola Catholica.
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
Quae Hieronymus ex Graeco sacri codicis textu, si unum atque alterum libellum excipias, in Latinum convertit, Hebraeo dudum absoluto Canone, tomo hoc operum ejus decimo continentur. Hunc sibi locum atque ordinem ipsa postulare videbatur recensionis nostrae hujus series, sive, ut verius dicam, Hieronymianae ejus interpretationis genus, ex altero Scripturarum fonte derivatum. Tribuitur autem hic ipse in duas partes tomus: quarum una quae Veteris Testamenti haud sane multa superant post grande naufragium monimenta, altera Novum omne comprehendit: ex Graeco utraque, tantum quod illa ἀπόγραφον, ista primigenium atque ἀρχέτυπον textum refert. Quae ut probe teneas, per partes sunt de more, antequam ad legendum accedas, enucleatius exponenda, repetendaque res paulo altius.
Hieronymus, quo nemo umquam post homines natos divinarum Litterarum scientia magis excelluit, nemo ad eam comparandam plus diligentiae atque industriae contulit, primum in Latina sui temporis versione, quae vitiis, sive interpretum culpa, sive librariorum, multis scatebat, ad nativum τῶν Septuaginta exemplar exigenda, atque emendanda, ingenii atque eruditionis suae periculum fecit. Praelusit tantae molis operi recensione illa Psalmorum, prope dixerim tumultuaria, quam, ut ipse ait, Romae positus apud Damasum, cursim, et magna tantum ex parte adornaverat. Fortasse neque est tunc alia editione Graeca usus, quam quae ad manus erat, et Κοινὴ, Communis, dicta est, quod vulgo obtineret. Certe ne in consilium quidem fuisse adhibitam Hexaplarem Origenis atque asteriscis instructam, res ipsa persuadet. Cum tamen bene rudimentum hoc ipsum cesserit, et Romanae cumprimis Ecclesiae suffragiis probaretur (etiamnum quippe Romanum Psalterium audit), ille animum ad universam versionem illam ex integro juxta Graecum, atque eum quidem longe emendatissimum Hexaplarem textum refigendam appulit. Nec sane dubium videtur, quin et propositum per singulas partes exsecutus, totum Veteris Testamenti Canonem continenti illa archetypi comparatione expoliverit: tamen etsi duo nunc soli superent libri ex ea recensione integri, Job, et Psalterium, totidemque prologi in libros Salomonis, et Paralipomenon, qui ut deperditum opus majore in desiderio sit, faciunt. Haberemus, si labor ille aetatem tulisset, quantivis pretii thesaurum sacrae eruditionis, ex quo et restituere Hexaplarem ipsam editionem saepius liceret, et Veteris Latinae reliquias asteriscorum obelorumque ope: tum qui fuerit ejus interpretis sensus atque animus in locis vexatissimis, nullo negotio internoscere. Quae quanta sint, ii facile sentiunt, qui sacras Scripturas ex Antiquorum mente, atque originalibus libris scrutari percupiunt. Nunc quando particula dumtaxat illa frui datum est, eam omni majore cura ac studio complecti nos decet, ut in ejus adornanda editione, nihil non operae conferamus.
Verum alii sunt, fueruntque olim non indocti critici, e quorum numero Serarius in Prolegomenis, qui tantum abest, ut jacturam hanc doleant, quin potius contendant, nullos fuisse alios praeter laudatos libros abs Hieronymo ad Graecum recognitos. Diu multumque incertum habuit et Martianaeum haec sententia. Nos eorum omnia argumenta nihil momenti habere: quin ita atque nos sentimus, S. ipsum Interpretem fidejubere, contendimus. Aiunt, horum tantummodo librorum ipsum meminisse adversus Rufinum, cum interpretationem hanc suam juxta LXX ab ejus criminationibus tueretur: nec porro, quod de his facit, mentionem de aliis fecisse umquam in praefationibus ad eosdem libros ex Hebraeo: denique cum, deperditis ipsis Salomonis et Paralipomenon ex ea recensione libris, supersint tamen in eos praefatiunculae, aliorum ne has quidem superesse, nec cur Antiquarii, qui istas cum praefationum congerie servarunt, alias praetermiserint, si exstitissent, commodam posse causam praetendi. Addunt, nemini Scriptorum veterum, alios umquam innotuisse praeter laudatos; sanctum vero Augustinum epist. inter Hieronymianas 104, quae ad annum spectat quadringentesimum tertium, cum Jobi interpretationem vidisset, auctorem fuisse S. Doctori, ut universam versionem Latinam, ad eum plane modum, 0011 cum obelis atque asteriscis pristinae juxta Graecum exemplar veritati redderet: quod sane ab eo praestitum, ne conjecisse quidem, manifestum indicium est. Bene haec in speciem, quae tamen unius negativi, ut vocant, argumenti vim habent, et quae una facti historia penitus elidit. Hieronymus solos, quos dicunt de nomine, sex libros suo studio emendatos laudat contra Rufinum, non quod aliis non impenderit eamdem operam, sed quod solos editionis honori, ut alias ait ipse, jam permisisset. Nec sane aliis, quam qui prodierant in lucem, vindicare fidem suam poterat; neque aliorum singillatim eum meminisse intererat in praefationibus ad versionem ex Hebraeo, siquidem intra domesticos parietes clausi armario continebantur, nec poterant a lectore consuli ad faciendam rei fidem. Ad haec fortasse jam tum multa fuerant a nescio quo compilata: id enim ipse caussatur S. Interpres epist. 134, ad Augustinum, in fine, Praeceptis tuis, inquiens, parere non possum, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis, verubusque distincta est, pleraque enim prioris laboris fraude cujusdam amisimus. Adeo nec erat e re sua mentionem earum lucubrationum habere per partes, quibus ipsemet jam careret. Bene autem est in rem nostram, quod praeter ea quae vulgo prostabant tunc temporis, et nunc quoque superant, pleraque vocat, ut editionem universam fuisse ab eo recognitam, ex hoc ipso loco intelligas. Jam quod ipsae praefatiunculae, quibus munire unumquemque librum consueverat, desiderentur, cum illae tamen supersint, quae in deperditos Salomonis et Paralipomenon adornavit: minime hoc quidem indicium est, non fuisse alios libros emendatos, sed illud nimirum evincit, quod dicebamus, editos ab eo non fuisse. Praefationes enim tunc demum lucubrationibus suis S. Doctor praefigere in more habuit, cum eas publici juris faciens, amicorum cuipiam inscriberet. Falsum denique est, antiquis scriptoribus nullos alios praeter laudatos innotuisse. Sanctus ipse Augustinus epistola inter Hieronymianas 116, cum pridem solam Jobi versionem esset admiratus, certiorem se postea factum de universi Canonis recensione indicat: aitque ad Hieronymum, Mittas obsecro interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. Luculentius multo Cassiodorius, qui ipsas illas, quas Hieronymus amiserat, partes a se inventas significat, et corpori ejus editionis restitutas. Tertia, inquit, Divinar. Instit. cap. 13, divisio est inter alias codice grandiore, littera clariore conscripto, qui habet quaterniones XCV, in quo Septuaginta Interpretum translatio Veteris Testamenti in libris quadraginta quatuor continetur. Cui subjuncti sunt Novi Testamenti libri viginti sex: suntque simul libri septuaginta, in illo palmarum numero, etc. Hic textus multorum translatione variatus, Patris Hieronymi diligenti cura emendatus, compositusque relictus est. Ita sane capituli ejus contextus et titulus, de Hieronymiana emendatione Translationis secundum Septuaginta Interpretes, loqui auctorem probant: ipsaque editoris ad marginem nota admonet, Textum eum dici Septuaginta Interpretum a beato Hieronymo emendatum. Verum, ut ne hoc quidem dissimulem, ne quam Cassiodorius Patris Hieronymi curam laudat, ad unius Novi Testamenti recensionem referenda sit, nonnihil subdubito. Sed enim majora sunt omni exceptione S. ipsius Interpretis testimonia, quibus cum ἀπλῶς editionem Septuaginta a se ait de Graecis in Latino emendatam, eamque alteri ex Hebraeo translationi opponit, manifestum est, non paucos libros, sed universum Canonem denotare. Insignis locus ille est epist. 112, ad August., n. 19: Quod quaeris, cur prior mea in libris Canonicis interpretatio asteriscos habeat, et virgulas praenotatas, et postea aliam translationem absque his signis ediderim, pace tua dixerim, videris mihi non intelligere quod quaesisti. Illa enim interpretatio Septuaginta Interpretum est; et ubicumque virgulae, id est, obeli sunt, significantur, etc. Et paulo post: Ego non tam vetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de Graeco in Latinum transtuli, quam, etc. Manifestius in prologo ad libros Salomonis ex Hebraeo, Si cui sane Septuaginta Interpretum magis editio placet, habet eam a nobis emendatam. Et lib. II contra Rufinum: Egone contra Septuaginta Interpretes aliquid sum locutus, quos ante annos plurimos diligentissime emendatos meae linguae studiosis dedi. Itemque lib. III, iisdem prope verbis, Septuaginta editionem diligentissime emendatam ante annos plurimos meae linguae hominibus dedi. Paria habet epist. 71, ad Lucinium, Septuaginta Interpretum editionem et te habere non dubito, et ante annos plurimos diligentissime emendatam studiosis tradidi. Denique, ut alia praetermittam, epist. 106, ad Sunniam et Fretelam, ubi quantum intersit Communem inter atque Hexaplarem editionem, 0013 docet: Ea autem, inquit, quae habetur in Ἐξαπλοῖς, et quam nos vertimus, ipsa est, etc. Igitur non illos tantum libellos, qui vix minimam Canonis partem explent, sed universam, ut in Hexaplis erat, editionem vertit, sive Latinis Graeca contendens restituit.
At vero, quod dicebamus, fecit damni hac in re multum ipse, cum adviveret, sanctus Interpres: nunc de his, qui jamdiu desiderantur, libris reparandis, ferme conclamatum est. Sane neque aliis quot scio, nec mihi esse ita felici contigit, ut eorum partem saltem aliquam inter bibliothecarum antiquos mss. invenirem, quos tamen quanta maxima licuit diligentia perlustrabam. Nihilominus, aut me animus fallit, aut tanta ejus editionis pars superest in ipsiusmet S. Patris Commentariis, ut ferme possint prophetae omnes, certe quidem minores duodecim, et Ecclesiastes ad pristinam integritatem redire. Persuasum nempe habeo, eam versionem ex LXX, quam per versuum periochas propositae illi ex Hebraeo continenter subnectit, edisseritque saepe saepius juxta alium sensum, eam ipsam versionem esse, quam ad Graecum exemplar recognoverat: non, ut vulgo putant, Veterem in emendatam. Et sentio quidem, quod nemo non statim objiciet, nullam ferme speciem ibi Hieronymiani laboris praeferri: abesse enim plerasque omnes, quibus unice potest internosci, asteriscorum atque obelorum notas. Ego tamen inde aliter colligendum existimo, ex paucis nimirum quae alicubi superant ejusmodi notis, non aliam posse, quam quae ex Hieronymi calamo profecta est, editionem eam videri; neque enim iis instructa Latina alia umquam fuit. Quod autem rarius occurrunt, quam res postulare videbatur, maxime in prophetis majoribus, in causa est ejus propositum operis atque institutum; neque enim ibi S. Pater edere Scripturae textum, sed exponere atque illustrare constituerat: quin et volebat, Hebraicae veritati τοὺς LXX subservire, satisque adeo habuit majoris momenti verborum et sensuum differentias, vel iis signis, vel conceptis verbis, ut alias facit, annotasse, cum Hebraico utpote veriori textui mallet insistere. Caeterum dies me deficiet, si modo velim insigniora loca, quibus sive obeli, sive asterisci adhibentur, verbo tenus indicare. In Commentariis in prophetas minores obvii magis sunt. Repetamus igitur aliunde exempla, atque ex uno Isaia. Cap. XL, vers. 1: Quod additur a Septuaginta ÷ Sacerdotes obelo praenotatum est; et vers. 7: Hoc quod asteriscis notatur †; quia spiritus Dei flavit in eo † vere fenum est populus † exsiccatum est fenum, cecidit flos ** ex Hebraico et Theodotionis editione additum est. Cap. XLV, in ipso textu verba, ÷ Innovamini ad me insulae, obelo transverberat. Cap. LI, vers. 10: Nomen ÷ Jeruselem ** quod hic a Septuaginta additum est, nec in Hebraeo habetur, nec ullus trium interpretum posuit, unde obelo praenotandum, etc. Et post paucos versus, Illud autem quod supra dicitur † Et non accidet in corruptionem, et non deficiet panis ejus ** de Theodotionis editione ex Hebraico additum est. Cap. sequenti: In hoc loco nomen ÷ Sion ** a Septuaginta additum, et idcirco jugulatum veru. Denique cap. LV: Quodque sequitur, ÷ et obnoxii tui erunt in ea, ** obelo praenotavimus. Si aliam atque emendatam abs Hieronymo editionem haec repraesentant, aequus lector dijudicet. Quid porro aiendum, cum erroris notat Latinos codices, ipse aliter, sive recte proposito loco legit? In caput Jeremiae XXXI, initio, Ridicule, inquit, Latini codices in hoc loco ambiguitate verbi Graeci pro calido lupinos interpretati sunt. Et calidum tamen in ea quam proponit ipse septuagintavirali versione praetulerat. Igitur non Veteris, quae passim obtinebat, et male habebat lupinos, sed quam ipse adornaverat, recensionem laudat. Paria exempla alibi saepius offendere est.
Jam quae fuerit ejus laboris ratio, et num illa interpretatio proprie dicenda sit, an, ut nobis quidem videtur, recensio, per se quisque poterit ex his quae dicta sunt, multo autem rectius ex ipsis quae supersunt, monimentis existimare. Cum itaque ait S. Pater epist. ad Sunniam et Fretelam loco superius laudato, se editionem, quae habetur in Ἑξαπλοῖς, vertisse (hoc enim verbo haud scio alibi usum ad laborem suum significandum) de his dixisse accipiendus est, quae sub asteriscis adduntur, et cum ex Graeco Hexaplari suffecerit, Latine etiam reddidit: deque his praeterea, quae vitium per plures versus fecissent, et nova ipse interpretatione donavit. Sed non ideo inter Versiones, qualis illa fuit ex Hebraeo, sed inter emendationes recognitionesque, qualem ipse continuo alibi vocat, referenda est. Fallitur Natalis Alexander, qui superstites libros, Jobum et Psalterium, Salomonis quoque tres, et Paralipomena de novo vertisse ait S. Patrem juxta Graecum, reliquos qui interciderunt, tantum emendasse. Satis est alteram Psalterii emendationem ad priorem comparare, ut constet, 0015 neutram fuisse novae translationis opere et cultu exornatam. Sunt autem docti viri, quos inter Simonius lib. II, cap. 10, qui adjecta sub asteriscis verba, ex Hebraeo immediate fuisse contendat a S. Interprete in Latinum conversa. Quod est quidem verum, si de Paralipomenon libro dicunt, quem in ipsa illa recensione juxta LXX testatur S. Pater se cum Legis doctore, qui apud Hebraeos admirationi habebatur, contulisse a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem: ita enim et in Graecis et Latinis codicibus vitiosus erat, ut non tam Hebraea, quam barbara quaedam et Sarmatica nomina congesta habere videretur. Proinde monuit expressis verbis: Ubicumque asteriscos, id est, stellas † radiare in hoc volumine videritis, ibi sciatis de Hebraeo additum, quod in Latinis codicibus non habetur. Verum haud ita factum in reliquis videtur, in quibus ipse iterum S. Interpres significat, Graeca se ex Theodotionis editione, quemadmodum in Hexaplis fuerant ab Origene assuta, transtulisse. Unum ea de re locum ex epist. 112, ad Augustinum, laudabimus: Ubicumque, ait, virgulae, id est, obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint, quam habetur in Hebraeo. Ubi autem asterisci, id est, stellulae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est: et ibi Graeca transtulimus. Quae his continuo subnectuntur verba, Hic de ipso Hebraico, quod intelligebamus expressimus, sensuum potius veritatem, quam verborum ordinem interdum conservantes, fraudi his fuerunt, qui in contraria opinione versantur: neque enim, ut putant, ad recensionem istam justa Graecum referuntur, sed, quod loci contextus evincit, ad eam quam praecedenti proxime periodo memoraverat, aliam translationem absque his signis, ex Hebraeo. Sed ne testimoniis ejusmodi diutius velitemur, ex ipsismet libris per se quisque poterit, contentione textus utriusque facta, de re ipsa judicare.
Nunc de ipsis libris pauca singillatim. Tobias, et Judith primo occurrunt, qui tamen non ex Graeco, sed ex Hebraeo, sive Chaldaico exemplari conversi sunt in Latinum. Fortasse etiam satis, quod erat e re nostra, de his dictum in notis ad prologos, quae hic replicare, non videtur operae pretium. Qui asteriscorum obelorumque notis distinguitur, atque hanc proprie seriem spectat, primus est Job, quem librum vix dictu est, quot mendis non librariorum modo, sed et criticorum culpa inolitis liberavimus. Vere dixerim cum Hieronymo, Job adhuc apud Latinos jacebat in stercore, et vermibus scatebat errorum. Et, Quomodo probatione atque victoria dupliciter universa ei sunt reddita: ita ego in lingua nostra (audacter loquor) feci eum habere quae amiserat. Multum opis S. Augustinus in Annotationum libro, tum Alexandrini codicis nupera editio ad textum resarciendum, et quae innumeris locis aut deerant, aut perperam habebantur, ad veruum atque asteriscorum signa reponenda, suppeditarunt: quae malim ab ipsius lectione operis percipias, quam ut nostram tibi commendari industriam putes. Psalmorum liber qui pone sequitur, ex duplici, ut et paulo superius notatum est, S. Patris editione ad Graecum exhibetur. Explicatum est quoque semel atque iterum in notis, quod et passim alii ante nos docuerunt, cur prior illa et minus accurata recensio Romanum Psalterium, altera Gallicanum audiat: quibus vocabulis ipsa rei non inutilis historia continetur. Sed enim post Waltonum in Prolegom. X, 5, Natalis quoque Alexander fallitur quaest. III. de Vulgat. Latin., ubi sentit, quater circa Psalterium Hieronymum laborasse: atque adeo alteram post duas istas emendationem ex Graeco, quae nusquam fuit, comminiscitur. Errat in contrariam partem Petrus Pithoeus, de Latinis Biblior. interpretibus, cum Vulgatam nostram Psalmorum editionem (quae exceptis obelorum atque asteriscorum notis, eadem omnino est atque Psalterium quod Gallicanum vocant, ut textum conferenti sole clarius constabit) non aliam haberi vult, quam veterem quae ante Hieronymum obtinebat ex ea editione, quae Luciani dicebatur: ac porro unicam ex Graeco exemplari versionem Hieronymi eam esse, quam Romanum Psalterium exhibet. Fucum docto viro fecit, quod in excusis Vulgatae codicibus quaedam sint, tametsi rarius, quae Hieronymo non probentur: cujusmodi est illud psalm. V, vers. 9: Dirige in conspectu tuo viam meam, pro quo jubet S. Interpres rescribi, in conspectu meo viam tuam. Sed illa editorum codicum lectio est, non item et mss. qui perinde atque notatum est abs Hieronymo, rectius legunt. Alia id genus, quae ejus menti videntur ire contraria, maxime obelorum in vulgatis libris defectus peperit, qui cum in veteribus manu exaratis rite sint positi, difficultatem omnino elevant. Actum vero praeclare nobiscum, quod ejusmodi codicibus, et summae quidem vetustatis, atque emendationis non caruimus, uno cum primis Vaticano, olim Svecorum 0017 Reginae, qui uncialibus, ut vocant, litteris ferme omnibus exaratur. Quam bono fuerint usui nobis, tum senties, cum ad ipsius operis lectionem accedes.
Sed et illud, quod Romanum dicunt, Psalterium altera ejusdem libri perantiqua recensione, quibus ab Hieronymiana locis differt, fecimus locupletissimum. Accepimus autem illam ex insigni, quem Veronensis capituli bibliotheca servat ms. quadrato, ut vocant, charactere, saeculum ferme sextum redolente, atque optimae quantum est id genus codicum notae. Habet ille in adversa quaque pagella totidem Latinae versionis versibus respondentem Graecum textum, non tamen Graecis, sed Latinis litteris exaratum . quod ne palmarium libri putes, scito non paucos ejusmodi scripturae in ms. Italiae bibliothecis offendi, atque olim fuisse a Luca Brugensi laudatos. Ut autem dicamus modo de Latina, quod nostra cum primis interest, versione, illa nisi Augustiniana ipsa recensio est, ad ejus certe instar maxima ex parte videtur a studioso quopiam, puta Cassiodorio, adornata. Notum id sibi negotii in Psalmorum codice castigando dedisse Hipponensem Episcopum, quod narrat ipse epistola 261, ad Audacem, num. 5, ubi cum se diceret Hieronymiana versione ex Hebraeo carere: Nos autem, subdit, non interpretati sumus, sed codicum Latinorum nonnullas mendositates ex Graecis exemplaribus emendavimus. Unde fortassis fecerimus aliquid commodius, quam erat, non tamen tale quale esse debebat. Nam etiam nunc, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus. Haec enimvero Latina codicis Veronensis versio fere semper cum Augustiniana lectione concinit, nec iis tantum locis, quibus ab aliis, quot sunt quotque fuerunt, Psalterii editionibus dissentit, sed et sicubi minus quam illae videtur recte habere. Pauca, et ut pressius aliquid dicam, decem plus minus loca, quibus in diversa abit, omnino pro iis haberi nequeunt, quae veteris editionis erant, fueruntque ab Augustino emendata: quippe nec est verosimile, Hipponensis episcopi studium emendationibus constitisse tam paucis, nec, quod rei caput est, in posteriorem dumtaxat ejus libri partem fuisse ab illo collocatum: nam ab eo demum loco noster abludit. Est igitur econtrario colligendum, eo usque tantam, quanta in reliquis fuerat S. Episcopi diligentiam non devenisse, fuisse autem eos psalmos iis locis a Veronensi editore, sive ad aliorum exempla, sive, quod et putare malim, juxta posteriores Augustini curas recognitos: quas post Enarrationes ad populum, in suomet ipse exemplari annotasset: Nam etiam nunc, inquit, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus. Quid quod videtur alicubi noster ex ipsa Augustini Enarratione, non ex proposito psalmi textu, lectionem expressisse? Non raro etiam rectius, quam prior illa Hieronymi emendatio, Romanum inquam Psalterium, legit, doctique sane critici ingenium sapit. Potestne magnus Hieronymus, si eo antiquior est codicis Veronensis lectio, de bona receptaque vulgo scriptura, novam putari fecisse non bonam? Aliud est, si cursim emendando, quaedam, eaque justis de causis passus est remanere, quae alia ex parte sibi minus probarentur. Si quae Veronensi codice versio continetur, illa est, quae ante S. Patris emendationem obtinebat, quoties aliter et rectius habet, depravatam ab eo veterem lectionem, non emendatam, nefaria calumnia ut dicat, necesse est, qui tantam ei libro vetustatis memoriam de largitionum suarum scrinio attribuit. Sed ut plane compertum habeas, quam nullis oculis, immo nulla mente nescio quis eam versionem pro Itala vulgo obtruderit, de multis, quae passim observamus in notis, exemplum illud recole ad psalmum 127, vers. 2, Labores manuum tuarum manducabis. Ita sane praetulisse veterem ante Hieronymum versionem, eamque Italam, nemo adduci poterit, ut credat, qui legerit, quantum olim antiquis interpretibus et cumprimis Hilario Pictaviensi locus ille negotii facesserit, quod Latini ante Hieronymum libri, Labores fructuum haberent pro manuum. Salva res erat, atque expedita, si haec illis innotuisset interpretatio: nec sane erat, cur eximius ille episcopus postquam varia fuisset opinatus, locum alia ex parte tentaret, et quod testatur Hieronymus epistola in nostra recensione 34, ad Marcellam, assereret, magis stare sententiam, si scribatur, fructus laborum aliquem manducare, et non labores fructuum. Verum illud percipi ex codicum Latinorum collatione omnino non poterat: Latini enim, pergit S. Doctor, de Graeci verbi ambiguitate decepti, καρποὺς, fructus, magis quam manus interpretati sunt, quam καρποὶ manus quoque dicantur, quod in Hebraeo ponitur Chaphach. Erat igitur Italae editionis, ut aiunt, seu Vulgatae veteris lectio fructuum; quae una adeo in libris omnibus obtinebat, ut ab ipso etiam 0019 Hieronymo in priore Psalterii emendatione retenta sit. Subrogavit ipse manuum in pleniore altera, quam cum obelis atque asteriscis adornavit. Consequens adeo est, atque evidens, eam quae codice Veronensi continetur, et manuum praefert, ita nemini obtrudi posse pro Itala, aut Vulgata vetere, ut sit etiam Hieronymiana altera emendatione, Gallicano inquam Psalterio, atque ipsa Vulgata hodierna recentior. Re etiam vera ex iis locus iste est, quibus ab Augustiniana recensione noster dissentit: latuit enim ipsum Augustinum ea lectio, saltem quo tempore psalmum illum enarrabat, quem cum Latinorum vulgo legit, ac ferme ita atque Hilarius pertentat. Labores ( ait) fructuum tuorum manducabis. O vos, o tu, vos multi qui unus estis, labores fructuum tuorum manducabis. Quasi perverse videtur dicere non intelligentibus: debuit enim dicere, fructum laborum tuorum manducabis.
Porro ejusmodi exempla in Veronensi codice alia multa sunt, atque obvia, quae proferre singillatim non vacat, suntque obiter indicata in notis: denique in oculos incurrent si cum Hieronymi epist. ad Sunniam et Fretelam, ubi quaedam laudantur Vulgatae ejus veteris lectiones, contendas. Quod si nonnulla superant tamen in eo libro verba, quae vetustiorem illam versionem redoleant, ut sunt, amaricare, ignire, atque his similia, ex his illa sunt, quae recens emendator retinere satius duxit, et S. etiam Augustino commodiorem sensum referre, quamquam minus fortasse Latina, viderentur. Alioqui si conjicere inde licet, Versionem Italam eam esse, quae propria aliquot ejus verba retineat; Versio Itala hodierna quoque Vulgata nostra dicenda est, quae magnam partem ex ejus verbis constat, maxime vero Psalterium Romanum, seu prior emendatio Hieronymiana, quae longe paucioribus locis a vetere lectione abhorret. Nam ita quidem ego existimo, in hac magis quam, in reliquis, sive editis, sive mss. Psalmorum variis ex Graeco interpretationibus Italam esse requirendam, atque ea demum posse residua ejus verba dici, in quibus pleraque omnia aliarum Ecclesiarum antiqua Psalteria conveniunt. Unum ex his est Veronense, nostrae hujus Ecclesiae usibus olim, saeculo ut videtur septimo, sive aetate Cassiodorii accommodatum; cui quidem ego primas defero ob lectionum praestantissimarum delectum, versuum distinctionem, summamque Antiquarii in eo describendo curam. Spero etiam magnam initurum me a doctis gratiam, quod Hieronymianis subnecterim: eoque magis quod locis dumtaxat, quibus a Romano variat, annotatis, magno temporis chartarumque compendio, totum haud multis versibus representarim. Norunt, et me tacente, qui penitiorem Scripturarum eruditionem amant, quanta hinc lucis accessio ad S. Patris industriam fiat, quamque actum praeclare, cum lectionum varietates per ferme rei causas, ingeniaque interpretum licet inspicere, tamque vetustis memoriis frui. Sed et alia nobis ejus edendae Versionis causa fuit, ut eam scilicet ab adversa, qua conflictabatur fortuna, quoad nostrarum saltem partium erat, vendicaremus. In nupera Anastasii editione Romana, Graece ac Latine descriptus liber iste per cola et comata toto contextu Prolegomena, si diis placet, ad Paparum Vitas agebat, novo sibi etiam auctore ascito: tum altero coactus titulo lectorem fallere, Versio Itala inscribebatur; denique pannis obsitus lectionum ex linguis, quas minime noverat, visus est dedita opera in scenam agi, ad faciendum popello risum, ut cum annotatur; exempli gratia ad psal. CXVII casus muliebris, pro genere feminino. Sed haec missa faciamus, quae, ut alia sexcenta, dissimulare erat animus, si per operis propositum licuisset. Psalmis subnectimus praefationes in Paralipomenon et Salomonis libros; de quibus et satis dictum est paulo ante. His postremo ordine Sapientiae, Ecclesiastici, et Machabaeorum libros, quamquam Deuterocanonicos, nec abs Hieronymo recensitos, tantum ut ne integro Scripturarum corpori juxta hodiernum Canonem deesset, adjecimus. Id vero ipsum, ne quem series scripturae falleret, in fronte ejus partis admonemus.
Pone sequitur Novum Testamentum, quod abs se fuisse Graecae fidei redditum, in Catalogo suorum operum Sanctus ipse Pater testatur. Quibus verbis, ut ego quidem sentio, quid isthuc rei esset, quidve sibi negotii dederit, apertissime ostendit. Sunt nihilominus, qui Evangelia quidem ab eo fuisse ad Graecam veritatem exacta, consentiant: de reliquis autem libris dubitent; ac porro velint ab aliquo alio Hieronymi exemplum affectante fuisse emendatos. Me etiam ipsum, ut nihil dissimulem, movet, quod hi praefatione careant, quam aliis omnibus a se conversis praefigere S. Interpreti solemne fuit: illa autem quam unice habemus Damaso inscripta, pollicetur, expressis verbis, quatuor tantum Evangelia. Accedit 0021 quod Augustinus epistola inter Hieronymianas 104, anno data quadringentesimo tertio non aliis noverit quam Evangeliorum libro hanc, qualemcumque putarit, operam Hieronymum impendisse. Non parvas, inquit num. 6, Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex Graeco interpretatus es, quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam Graecam contulerimus. Quae quidem accepit Hieronymus, epistol. 112, qua demum illi respondit, perinde atque de Novo Testamento dixisset. Et, si me, inquit num. 20, ut dicis, in Novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam, cur suscipias, etc. Verum non deerit fortasse qui hoc ipso Novi Testamenti nomine satis bene Evangelia denotari, aliis ejusmodi locutionum exemplis velit. Nihilosecius constans iste ac perpetuus Hieronymo loquendi modus de Novo ἀπλῶς Testamento, non laudatis modo locis, sed et epistola 71, ad Lucinium, ubi, Novum, ait, Testamentum Graecae reddidi auctoritati, et quae paria his habet epistol. 106, ad Sunniam et Fretelam, putare id de solo Evangeliorum libro dici, omnino non sinent. Re etiam ipsa proprio nomine, cum eum unice librum voluit designare, usus est, ut in prologo ad Damasum; quo loco nondum, se ad reliquas ejusdem Testamenti partes animum advertisse, indicat, quas evestigio tamen in manus sumpsit, eodemque studio perlustravit. Reliquum vix facit dubitationi locum epistola 27, ad Marcellam, qua suarum interpretationum ex Novo Testamento obtrectatoribus respondens, exempla de Pauli Epistolis ferme omnia sumit. Illi legant, spe gaudentes, tempori servientes: nos legamus, spe gaudentes, Domino servientes. Illi adversus presbyterum acensationem omnino putent recipiendam: legamus, adversus presbyterum accusationem ne receperis, etc. Illis placeat, Humanus sermo, et omni acceptione dignus: nos cum Graecis . . . . erremus, Fidelis sermo, etc. Hinc sumitur et pro reliquis libris argumentum, atque adeo universo Novi Testamenti Canone, quem ad Graecorum codicum fidem exegerit S. Pater: tametsi sola Evangelia prologo instruxerit, quod ea pars sit omnium prima et nobilissima, fortasse etiam, quod longe pluribus locis medicam ei manum atque opem, adhibuerit. Richardus Bentleius, qui pro adornanda ejusmodi Hieronymiana editione ex antiquissimis variarum gentium codicibus mss. programmate in vulgus edito, tentavit doctorum hominum judicia, specimen magni Operis maluit ex Apocalypsis capite postremo exhibere, ut ne de hoc quidem libro, qui pluribus criticorum calumniis videtur obnoxius, dubitare se, quin fuerit abs Hieronymo recensitus ad Graecum, ostenderet. Poterat labor ille, nisi post longas moras, mors ipsa Editoris intercessisset, bene nobis prodesse. Interea et sine illo, nihil quod erat e re nostra, praetermisimus. Canonibus Evangeliorum praefiximus Graece et Latine epistolam Eusebii ad Carpianum, quae in praecedenti Martianaei editione desiderabatur, erat vero ad Canonum rationem percipiendam omnino necessaria. Ipsa Evangelia, Pauli Epistolas, et reliquum Scripturae textum ad mss. codices antiquissimos, atque optimae notae exegimus, nulla, aut exigua ratione habita recentiorum, quorum magna vis quidem est in Italiae bibliothecis, sed non aequa auctoritas, ubi de pristina Hieronymi lectione restituenda res agitur. Caetera ex annotationibus dignosces.