DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT III. .

Quae sit conformitas perfectionis hominis in hac vita ?

Porro quanto plus mens sollicita est ad ista inferiora et humana cogitanda et tractanda, tanto plus a superioribus et caelestibus per devotionis intima elongatur : et quanto ferventius ab inferiorum memoria, affectu et intellectu ad superiora sensus colligitur, tanto perfectior erit oratio, et purior contemplatio : quia simul perfecte non potest esse utrisque intenta, quae sicut lux et tenebrae sunt divisa. Quippe qui Deo adhaeret, versatur in lumine : qui vero mundo adhaeret, in tenebris est. Qua ex re, est hominis in hac vita sublimior perfectio, ita Deo uniri ut tota anima cum omnibus potentiis suis et viribus in Dominum Deum suum sit collecta, ut unus fiat spiritus cum eo, et nihil meminerit nisi Deum, nihil sentiat vel intelligat nisi Deum, et omnes affectiones in amoris gaudio unitae, in sola Conditoris fruitione suaviter quiescant.

Imago enim Dei in his tribus potentiis in anima expressa consistit, videlicet, ratione, memoria, et voluntate. Et quamdiu illae ex toto, Deo impressae non sunt, non est anima deiformis juxta primariam animae creationem. Forma nempe animae Deus est, cui debet imprimi, sicut .cera sigillo, et signatum signo signatur. Hoc autem numquam plene fit, nisi cum ratio perfecte juxta capacitatem suam illuminatur ad cognitionem Dei, qui est summa veritas, et voluntas perfecte afficitur ad amandam summani bonitatem, et memoria plene absorbetur ad intuendum et fruendum aeterna felicitate, et ad suaviter et delectabiliter in ea quiescendum. Et quia in horum consummata adeptione consistit gloria beatitudinis, quae perficietur in patria, liquet quod istorum perfecta inchoatio est perfectio in hac vita.