Parabolae et exempla quaedam beati patris Francisci.
Parab. I. Circa pauperes spiritu infallibilem esse Dei providentiam.
Parab. II. De custodia et mortificatione oculorum.
Exemplum I. De perfecto et vero obediente.
Cum aliquando quaereretur ab eo, quis esset judicandus verus obediens, corporis mortui similitudinem pro exemplo proposuit. " Tolle, " inquit, " corpus exanime et, ubi placuerit, pone. Videbis non repugnare motum, non murmurare situm, non reclamare dimissum, quod, si statuatur in cathedra, non alta, sed ima respiciet, si collocetur in purpura, duplo pallescet. Hic, ait, verus obediens est, qui, cur moveatur, non dijudicat, ubi locetur, non curat, ut transmutetur, non instat, evectus ad officium solitam tenet humilitatem, plus honoratus plus se reputat indignum. " Bon. c. VI. n. 5.