Parabolae et exempla quaedam beati patris Francisci.

 Parab. I. Circa pauperes spiritu infallibilem esse Dei providentiam.

 Parab. II. De custodia et mortificatione oculorum.

 Exemplum I. De perfecto et vero obediente.

 Exemplum II. De eodem.

 Exemplum III. De curis et solicitudinibus uxoratorum.

 Exemplum IV. De religione minorum et ejus amplitudine.

Parab. II. De custodia et mortificatione oculorum.

Multoties beatus pater fratres suos hortabatur, ut sensus omni, qua possent, solicitudine custodirent et refraenarent. Sed praecipue oculos docebat habere pudicos et honestos hanc illis proponens saepius parabolam:,, Rex quidam pius et castus duos misit successive nuntios ad reginam, qui ei quaedam de regis mente significarent. Revertitur primus et pro verbis, quae ad reginam detulit, tantum verba regi reportat, sed de regina nihil loquitur, quia oculos sapienter tenebat in capite, nec ullatenus prosilierant in reginam. Redit et secundus, sed post pauca verba, quae pro nuntii responsione refert, longam de reginae pulchritudine texuit historiam: Vere, inquit, domine, pulcherrima et speciosissima foemina est regina, felix et beatus reputari potest, qui fruitur illa. Cui turbatus rex: Tu serve nequam, in sponsam meam oculos tuos impudicos conjecisti? Credo, quod tibi emere voluisti rem, quam ita curiose prospexisti. Iratus jubet ad se alterum revocari et ait illi: Quid tibi de regina videtur? Optime, inquit, domine, libenter et modeste audivit verba regis et prudenter respondit. Cui ulterius rex: Quid de pulchritudine illius judicas ? Nonne speciosa et pulchra tibi visa est? Caeteris estne praestantior mulieribus? Respondit servus: Domine, de pulchritudine illius nihil scio. Venustane, an speciosa sit, tuum solummodo hoc est discernere et judicare, meum autem tua illi verba proferre. Bene et cordate, inquit rex, respondisti, tu, qui oculos habes castos et verecundos, meus esto cubicularius; ex oculorum pudicitia corporis conjicio castitatem et te dignum, cui cubiculi et regiae camerae custodiam committam. Tu vero e regione, qui infrenes et impudicos habes oculos, palatium egredere, in domo mea nullatenus remanebis; qui enim serio et subtiliter reginae contemplatus es venustatem, timeo, ne illius etiam violare velis honestatem. Haec rex. Parabolam, fratres, audistis, sensum intellexistis. Oculos in aliquam conjecistis? mulierem vidistis? poeniteat; oculis in posterum cavete, mors latet in visu, oculorum intrat per fenestras. Rex coelestis suas videri prohibet sponsas. Mulier quaecunque Christiana illius est sponsa. Quis non timebit videre sponsam Christi? Regis timete zelotypiam. "