Parabolae et exempla quaedam beati patris Francisci.

 Parab. I. Circa pauperes spiritu infallibilem esse Dei providentiam.

 Parab. II. De custodia et mortificatione oculorum.

 Exemplum I. De perfecto et vero obediente.

 Exemplum II. De eodem.

 Exemplum III. De curis et solicitudinibus uxoratorum.

 Exemplum IV. De religione minorum et ejus amplitudine.

Exemplum IV. De religione minorum et ejus amplitudine.

Cum quatuor tantum haberet adhuc fratres, dilatandae familiae beato Aegidio suo socio hoc proposuit exemplum: "Religio nostra persimilis est piscatori, qui mittit retia sua in aquam magnam capiens piscium multitudinem, majores eligit et secum adducit, pisciculos vero minores dimittit. In mundi aquas rete hoc mittetur, magnae sanctitatis et virtutis religio haec viros ad se recipiet, parvos fervore spiritus et in Dei amore tepidos dimittet vel receptos evomet. Tanta erit piscium multitudo, quod timeam, ne prae nimietate retia rumpi contigerit. "

Exemplum V. Quod servus Dei omnem laudem et honorem in Deum refert.

Cum quotidie a populo plurimum honoraretur, et manus, habitum, pedes et pedum vestigia omnes populi, per quos transibat, prae devotione et sanctitatis reverentia oscularentur, nec ipse nihil horum prohiberet, quidam ex sociis de sancti humilitate dubitans et veluti scandalum passus, quod tantum sibi permitteret honorem exhiberi, dixit ei: Non vides, frater, aut non attendis, quid hi faciunt? Et tu fieri permittis? Homines tantundem te honorant et pro sancto excessive venerantur, nihil horum tu renuis aut rejicis, imo videris in omnibus complacere. Quid hoc? Beatus pater respondit: "Tantum abest, frater, ut haec rejiciam, ut pauca haec mihi videantur. Plura certe omnes populi facere deberent. " Cui socius magis turbatus: Ego, inquit, haec non intelligo, ut tu frater pro sancto reputeris et laudem et honorem populorum desideres. Ad haec b. pater: " Frater, vide et intellige. Nihil hujus reverentiae mihi approprio aut tribuo, totam in Deum remitto et me ipsum conservo in faece meae humilitatis. Meam agnosco vilitatem, Dei perpendo majestatem. Homines autem non parvam ex hac reverentia reportant utilitatem, dum Deum recognoscunt et honorant et in creaturis reverentur. " Deum in se non ignorat, qui ejus beneficia in creatura recognoscit. Creaturae vero ipsius non superbit humilitas, dum in illa divina adoratur majestas. Sicut in imaginibus aut statuis Dei vel Deiparae uterque adoratur et tamen lignum vel statua nec superbia tument nec honore extolluntur, ita nec Dei servus, qui illius viva et vera imago est, et in quo Deus veneratur et colitur propter multa, quae in hac imagine illius relucent beneficia, altiora aut majora de se cogitat, imo magis in sua humilitate solidatur, omnia Deo tribuit, nihil sibi, lignum aut statuam, imo purum nihil se reputat respectu Dei, cui omnem tribuit honorem et gloriam, sibi vero tribulationem, miseriam et verecundiam.