Iste liber more aliorum prophetarum in duas partes dividitur: scilicet in titulum, et tractatum, qui incipit ibi, et factum est verbum domini ad me, dicens. In titulo duo facit. Primo describit auctorem; secundo prophetiae tempus, ibi, quod factum est. Describitur autem auctor tripliciter.
Primo ex nomine, verba jeremiae: supple, haec sunt. Et interpretatur excelsus domino, quod competit eminentiae contemplationis. Secundo ex genere prophetali, filii Helciae: secundum regulam enim Hieronymi ubicumque prophetae pater in titulo ponitur, ipse etiam propheta fuit. Et sacerdotali, de sacerdotibus, quorum erat scire legem.
Haggaei 2: interroga sacerdotem legem. Tertio describitur ex habitatione propria: qui fuerunt in Anatoth. Acceperunt enim Levitae in singulis tribubus aliquas villas in quibus morarentur, sicut dicitur Num. 35: de istis verbis dicitur isa. 59: verba mea non deficient. Sciendum est autem quod quidam prophetae intitulantur ab actu interiori: unde dicitur: visio Isaiae (vel) visio Abdiae: quidam ab actu exteriori, et isti intitulantur per verbum: sicut hic: quidam a materia comminationis, et sic intitulantur per onus, sicut Habacuc et Nahum.