Quaesitum est de rebus quae sunt supra hominem, et de rebus humanis.
Circa primum quaesitum est de deo, de Angelis et de caelo.
Circa primum quaesitum est de deo quantum ad suum esse, quantum ad suam potentiam, quantum ad eius praedestinationem.
Circa primum quaesitum est utrum in deo sit tantum unum esse, scilicet essentiale, aut praeter illud sit etiam in deo esse personale.
Et videtur quod sic.
Quia aliud est patrem esse, aliud filium esse et aliud spiritum sanctum esse. Sed esse essentiale non est aliud et aliud. Ergo, etc..
Praeterea, proprium formae est quod det esse. Sed in divinis sunt tres proprietates personales, quae obtinent vicem formae.
Ergo, etc..
Contra, Augustinus dicit: in divinis tantum unum esse.
Respondeo. Dicendum, quod veritas fidei habet quod in divinis solum est distinctio quae est secundum relationes oppositas; relatio autem, sicut et quaelibet forma, habet esse ex comparatione ad illud cui inest. Unde esse filiationis est per comparationem ad subiectum cui inest.
Relatio autem in divinis non distinguitur ab eo cui inest vel in quo est, quia est ipsa res quae refertur; sed distinguitur solum ex parte eius cui opponitur. Et ex hac parte non consideratur esse relationis, sed distinctio et oppositio eius.
Et ideo est in deo unum tantum esse, scilicet essentiale.
Ad primum ergo dicendum, quod esse dupliciter dicitur: quandoque enim esse idem est quod actus entis; quandoque autem significat compositionem enuntiationis, et sic significat actum intellectus: quo modo intelligitur quando dicitur quod aliud est esse patris et aliud filii, non primo modo.
Ad secundum dicendum, quod sicut et quaelibet forma, paternitas facit esse, scilicet patrem, qui est divinum esse, et facit tantum unum esse, in quantum paternitas facit esse.