IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
ENARRATIO.
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Hoc erat in principio apud Deum. "
Iste liber (ut diximus) ut de subjecto est de Verbo increato in se, et in carne assumpta secundum sua Sacramenta considerato : et sicut diximus in aliorum Evangelistarum expositionibus, omnia quae inducit quilibet eorum, ad suae propriae intentionis inducit manifestationem : ita etiam Joannes omnia quae inducit, ad hoc inducit, ut divinitas Verbi manifestetur : et sic probetur habere faciem aquilae inter alia animalia thronum Dei circumstantia.
Dividitur autem iste liber totus in duas paries : quarum prima de proprietatibus personalibus et essentialibus Verbi increati in se considerati est : secunda autem est de proprietatibus Verbi in creaturam rationalem ad sanctificandum eam procedentis: et incipit ibi, v. 6 : Fuit homo missus a Deo.
Et patet ordo istarum partium, sicut est ordo aeternitatis ad tempus. Prior autem harum partium dividitur in duas partes, ita quod primo ponit proprietates personales et essentiales, per quas Verbum refertur ad personas divinas : secundo autem ponit Verbi essentiales proprietates, secundum quas refertur ad creata per ipsum, ibi, v. 3 : Omnia per ipsum facta sunt.
In priori harum partium quatuor continentur propositiones, quatuor Verbi aeterni proprietates ostendentes : quarum prima est quod dicit: In principio eratverbum : per quam ostenditur verbi ad intellectum paternum inseparabilitas. Secunda est quod dicit : Et Verbum erat apud Deum : per quam ostenditur Verbi secundum quam procedit a primo intellectu distinguens proprietas. Tertia est quae dicit : Et Deus erat Verbum : per quam ostenditur Verbi ad paternum intellectum essentialis unitas. Quarta est quae dicit: Hoc erat in principio apud Deum : per quam ostenditur Verbi ad principium intellectum coaequalitas et coaeternitas. Et sic omnis confutatur haeretica pravitas.
Dicitergo: " Inprincipio erat Verbum, " ostendens inseparabile esse Verbum ab intellectu aeterno.
Ad hoc autem intelligendum praenotandum est, quod primum principium est intellectus universaliter agens et nihil recipiens, qui est omne quod habet. Nihil autem principii habet rationem nisi aliquid procedat ab ipso : a quo enim nihil omnino procedit, principium esse non poterit. Etiam hoc patet per princip ii rationem, quae dicit, quod principium est a quo est aliud : et hoc maxime convenit principio primo. Primum autem quod est a principio intellectivo, lux est intelligentiae, qua seipsum manifestat ex seipso: quod patet per hoc quia jam dictum est, quod principium primum nihil recipit. Si ergo per aliquid se manifestat, oportet quod id producat ex seipso, in quo se manifestat: et sic in se habet in quo se manifestat. Cum autem sic se manifestat, non nisi se luce sua declarat: et hoc est intellectum intellectualiter se dicere : Verbum ergo quo se dicit intellectivum principium, inseparabiliter est in ipso : et sic in principio primo aeternaliter erat Verbum : et haec est ratio inevitabiliter primam probans propositionem : unde Angustinus dicit: " Cum dicitur : " In principio erat Verbum " principium supponit Patrem sive paternum intellectum : praepositio autem in (ex eo quod est praepositio, est transitiva, et aliquam notat diversitatem) notat personae Verbi ad Pa-
trem distinctionem. In eo autem quod est haec praepositio in specie accepta, notat continentiam Verbi, tamquam lucis in paterno intellectu, sicut ipse dicit, Joan. XIV, 10 : Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Sic ergo secundum verissimam expositionem "inprincipio erat Verbum. " Quod quidem dictum est Augustini.
Quaestio autem surgit hic secundum hanc expositionem, quae sit ratio quod principium supponit Patrem, cum principium sit in multis intentionibus, sicut dicitur in libro quinto primae Philosophiae ? Augustinus etiam dicit, quod " et Pater est principium, et Filius est principium, et Spiritus sanctus est principium : et simul hi tres non tria, sed unum principium. " Sed ad hoc dicendum, quod absoluta et prima ratio principii activi non est nisi in Patre. Cum enim duo sint pocessus : primus scilicet quo persona procedit a persona : et secundus quo creatura procedit a creatore. Primus processus est causa secundi, ut dicit Anselmus. Principium totius processus primi non est nisi in Patre: quia licet Spiritus sanctus procedat a Filio, tamen hoc Filius habet a Patre : Pater autem est principium, non de principio : et ideo prima auctoritas principii et prima ratio est in Patre. Propter quod dicit Augustinus, quod in Patre est principium totius divinitatis. Et hac ratione antonomastice principium supponit Patrem.
Sed tunc quaeritur, quare Joannes non loco principii posuit Patrem ut dixisset: In Patre erat Verbum ?Ad hoc dicendum secundum Chrysostomum, quod Joannes Graecis sapientibus et in philosophia enutritis loquebatur: et scripsit contra haereticos, qui negabant Christum ante Mariam fuisse. Quia ergo illi melius noverunt Patrem sub ratione principii, quam sub ratione Patris : ideo a ratione principii, quae illis nota erat, inchoans, deduxit sermonem in notitiam Patris, di- cens et concludens sermonem de Verbi principio, infra, V. 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.
Et ex hoc solvitur alia quaestio, quare potius dicit: In principio erat Verbum, quam in principio erat Filius ? Quia intellectus agens universaliter, qui probatur esse Pater, a nobis plus cognoscitur in manifestatione sui per Verbum, quam in manifestatione sui per Filium : quia propria manifestatione intellectus est in luce intellectus in ipso candente, quando principiat id, cujus ipse est principium. Filius autem dicit processum naturae, quae licet idem sit cum luce candente et florente de Patre et in Patre : tamen sub ratione hujus nominis, Filius, secundum quod humano innotescit intellectui per carnalem generationem apud nos notam non est idem. Et hoc intendit Chrysostomus, quando dicit quod " Verbum et non Filium dicit, ne carnale aliquid in divina suspiceris generatione. " Sicut autem Joannes rationem principii deducit usque ad notitiam Patris, ita in eadem contextione sermonis manifestationem Verbi concludit in notitiam Filii, dicens : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Sic enim perfecte construitur fides et destruitur haeresis. Unde etiam procedens dicit de principio et Verbo, infra, V. 18 : Unigenitus Filius. qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Non est autem praetermittendum, quod graeco sermone scriptus hic liber habet sic : AdminBookmark . O autem est praepositi- vus articulus graecus, loco cujus in latino non habemus aliquid, cum tamen in expositione debeat designari. Denotat enim circa Verbum quod ipsum sit absolute et simpliciter Verbum, et nihil aliud quam Verbum : et hoc est primum intellectus paterni Verbum in ipso existens, et in ipso florens et coruscans, et quasi quidam globus lucis ejus. Cum enim alia verba sint distantia a primo intellectu ut verba participata a creaturis, et verba creaturarum aliquid aliud sunt quam Verbum, et non primum verbum purum : sed parli-
cipantia ipsum proportionaliter pro uniuscujusque modo et analogia : et sunt immersa potentiis et privationibus : et sic aliquo modo a tenebris comprehensa et malitia privationis : et hoc est quod dicitur, Sapient VII, 26, quod candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Haec ergo sola lux ut praeexistens omnibus, et formans omnes creaturarum luces in tenebris lucet: et tenebrae eam non comprehenderunt. Hoc ergo, ut dicit Chrysostomus, intendit per articulum. Per hanc expositionem excluditur haeresis eorum, qui Patrem et Filium plures esse Deos dixerunt, ut dicit Augustinus in libro de Agone Christiano, sicut pagani fecerant : quia si plures essent, unus indistanter et inseparabiliter non esset in alio.
Est autem hujus primae propositionis alia etiam a Sanctis tradita expositio Cathulica quae principium dicit esse aeternitatem, ut sit sensus : In principio, hoc est, in aeternitate, erat Verbum. Et tunc praepositio, in, notat habitudinem mensurantis esse Verbi : quae mensura sive terminus est principium et finis, sicut ipso nomine aeternitatis designatur : et est simplex nunc indeficienter stans et non movens sese sicut et ipsum esse divinum, cujus mensura simpex est et indeficiens.
Sed tunc quaeritur, qualiter ibi ponatur verbum consignificans tempus, cum dicitur : Erat ? Et ad hoc dicit Augustinus, quod Verbum sum, eram, eras, cum de creaturis dicitur, temporales motus designat : sed de pitcure dictum non dicit nisi esse substantivum sine molibus temporis, qui abjiciant aliquid in praeteritum, et exspectent aliquid in futurum. Et hujus dicti ratio est, quod tales sunt mensurae, quales permittit natura mensurati : et ideo cum creatura secundum aliquid in potentia sit vel in substantia, sicut generabilia, vel in affectione, vel conceptis, sicut Angeli et intellectualia creata, et sic non sit simul stans totum esse eorum :
oportet quod verba cujuslibet temporis dicta de creaturis temporales significent motus. Esse autem divinum nullo modo in potentia est, neque secundum substantiam, neque secundum concepta, neque secundum affectiones: sed totum stans simul. Jacobi, 1, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et ideo verba dicta de ipso non significant motus temporales, sed exponi possunt sicut dicit Hieronymus : est quod numquam deest : erit quod numquam deerit: erat quod numquam deerat: fuit quod numquam defuit. Et sic per accidens referuntur ad tempus quod sub aeternitate in temporalibus fluit: sicut etiam ipsa aeternitas nulli umquam praeterito defuit, nec ulli deest praesenti, nec ulli umquam futuro deerit: et hoc est quod intendit Augus inus.
Sed tunc quaeritur, quare aeternitatem Vocat principium ? Sed ad hoc dicendum est, quod sicut in his quae sunt composita, compositum semper a simplici principiatur, et mobile ab immobili: ita esse fluens, non totum simul existens, sed potentiis extensum, principiatur ab esse simplici quod totum simul stat, et potent.is non distenditur. Et sic etiam mensura simplex tota simul existens, principium est mensurae per potentias distenta?, sicut est aevum : et est principium mensurae fluentis, sicut est tempus. Unde in libro V de Consolatione Philosophiae dict Boetius: " Qui tempus ab aevo, ho: est, ab aeterno, ire jubes. " Et sic aeternitas simpliciter est principium.
Sed tunc quaeritur iterum, quare Joannes in aeternis usus est verbo praeteriri temporis imperfecti ? hoc enim sua imperfectione maxime videtur repugnare aeternitati? Sed ad hoc dicendum secundum Anselmum, quod quamvis verbum praeteriti imperfecti temporis impeifectam significet actionem, tamen in suis componentibus habet utraque ea quae aeternitati magis conveniunt: praeteritum enim imperfectum includit et continuat praeteritum et praesens: praesens
autem quod solum existentiam habet in ipso, convenit magis aeterno praesenti, propter existentiam in substantia ipsius nune acceptam : praeteritum autem inter ipsa solum est necessarium, et hoc convenit aeternitatis necessitati: et ideo ratione horum componentium utitur eo Joannes ad aeternitatem significandum. Et hoc est quod dicit:
" Et Verbum erat apud Deum. "
Glossa Augustini: " Ut alius apud alium. " Et ideo in hac propositione distinctio personarum Patris et Filii designatur: hoc autem fit per praepositionem notionalem interpositam quae est apud.
In hac enim tria consideranda occurrunt, scilicet, quia praepositio est, et quia haec praepositio est, et quia (ut dicit Priscianus) vim habet adverbii localis. Quia ergo praepositio est, transitiva est: et alietatem et diversitatem notat inter ea quibus apponitur, sicut inter Verbum et Deum: et cum aEetas in Deo non esse potest, ni.i personarum secundum relationes originis distinctarum, oportet quod talis alietas sit inter Verbum et Deum. Unde solvitur quaestio quae fieri posset, quod cum Deus sit substantivum et essentiam desiguet, virtute cujus hic trahatur ad standum pro persona? Hoc enim fit per praepositionem notionalem, sicut cum dicitur: Deus de Deo: vel, Deus generat Deum. Quia fit per verbum notionale aliquando : et aliquando per praepositionem ad notionem pertinentem virtute transitionis et diversitatis, quam designat praepositio. Cum ergo Verbum supponat Filium, ut dictum est: quia (ut dicit Augustinus) eo Verbum est, quo Filius est: eadem ratione oportet de necessitate quod Deus stet pro Patre.
Si autem quaeritur, quare non dicat Verbum erat apud substantiam Dei vel essentiam ? Dici debet quod Deus (ut dicit Damascenus) dicit deitatem et substantiam et essentiam divinam secundum modum intelligendi, qui est in nomine ut in habente: substantia autem et deitas et essentia dicunt naturam rei absolutae: et quia habens deitatem et naturam in divinis est persona: ideo hoc nomen Deus, convenientius ponitur pro persona, quam aliquod aliud nomen essentiale.
In quantum autem est haec praepositio, sic signat immediationem : et intelligitur quod Verbum immediatum est Patri secundum naturae processum : ita quod inter paternum intellectum et Verbum nihil est medium secundum naturae ordinem, ut dicit Augustinus, quo alter est ex altero : non quo alter prior altero. Joan. viii, 29 : Qui misit me, mecum est : et sic Filius virtus est Patris et sapientia : quia illa immediata sunt intellectui universaliter agenti. 1 ad Corinth. I, 24: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Quia enim verbum est, sapientia est: et quia operativum est, virtus est. Joan, v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
In quantum autem est habens vim adverbii loci, sic notat auctoritatem in re accusativi, cui praeponitur. Dicimus enim quod miles est apud regem, et non dicimus quod rex sit apud militem: et sic notatur auctoritas in Patre, quamvis nulla indignitas notetur in Filio. Sic ergo dicitur Verbum esse apud Deum.
Si tunc quaeritur, quare non dicit: Verbum erat apud principium, ut teneret eumdem modum loquendi quo exorsus fuerat? Sed ad hoc bene valle respondet Chrysostomus, quod sapientibus loquens inoipit a verbo eis noto, propositionem eis notam praeponens: in principio intellectivo, quod primum principium est, erat Verbum, sicut et Philosophi confitebantur. Deinde ex illa paulatim fidem instruens loco principii ponit Deum : et ideo haec propositio quasi trahitur ex priori: ex qua etiam manifestatur ordo earum ad invicem. Si enim in principio concedatur esse Verbum, cum omnibus notum sit quod principium illud erat Deus, sequitur necessario quod Verbum
erat in Deo : et cum praepositio diversitatem notet, sequitur quod erat apud Deum, ut alius apud alium : et non ut aliud apud aliud : quia Verbum primum intellectualis et universaliter agentis principii, non est aliud secundum substantiam ab ipso : quamvis ab ipso habeat dislinctionem relativam, ex hoc quod ab ipso Verbum procedit. Per hoc ergo confutatur haeresis Sabellii, qui in Deo negat distinctas esse personas. Hoc ergo est quod dicit:
" Et Deus erat Verbum. "
Hoc significatur, Eccli. XXIV, 3, ubi dicit Sapientia: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Non enim diceret, ego, nisi Verbum esset substantia et persona demonstrata ad intellectum, ad quam esset unicus intellectus, sicut ad rem per se existentem. Nec diceret, ex ore: nisi ab ore dicentis intellectus procederet. Nec diceret, Altissimi: nisi in Patre designare vellet auctoritatem. Nec diceret, prodivi : nisi intellectualem designaret processionem et relationis distinctionem. Nec diceret, primogenita ante omnem creaturam : nisi notaret ordinem causae ad causatum processionis aeternae, sive personae ad processionem temporalem creaturae a creatore.
Quaeritur, cum ista quae dicit Joannes, probari possint per rationem, sicut jam in antecedentibus patuit, quare Joannes ista non probaverit? Et haec est quaestio Chrysostomi, praecipue cum sapientibus loquatur, ut prius dictum est, et dicat Apostolus, I ad Corinth. II, 6: Sapientiam loquimur inter perfectos. Confirmatur autem haec quaestio per hoc quod dicit Augustinus, quod haec verba accipiuntur etiam de libris Platonis in quibus sensus horum invenitur verborum: cum Philosophi nihil dixerint sine probationis ratione. Ad hoc autem respondet Chrysostomus his verbis : " Joannes divina enuntians, et non humana ratione probans dicit, ut non excogitationem esse credamus quae dicit: quia excogitationes hominum fallaces sunt et inanes : si enim demonstrationem induceret, fidem impediret, ut in ante habitis diximus. Praeterea veritatem divinam per rationem humanam probaret, et sic primae veritati propter se non assentiretur, quod esset absurdum: et ideo non demonstrat. Persuasiones autem ex similitudinibus et congruentiis non potuit ponere: quia illae sequuntur fidem jam fundatam : et ante fidem nihil valent, ut dicit Augustinus in Pronologion. Isa. VII, 9 : Si non credideritis, non permanebitis. Et ideo haec sicut inspiratus, simpliciter accipienda denuntiat. " Et hoc est quod dicit:
" Et Deus erat Verbum. "
Tertia propositio denotans Verbi cum Patre consubstantialitatem: ut sit sensus: Verbum erat substantialiter Deus. Attende autem quod quocumque modo constructionis ordo vertatur, semper est vera propositio. Si enim Verbum sit ex parte suppositi, et Deus ex parte appositi, vera est: quia Verbum est Deus: et sic persona subjicitur, et substantia divina sic praedicatur : qui ordo subjectionis et praedicationis generalis est et artificialis in omnibus : quia de natura suppositi (cujus agere et pati est proprium) est quod subjiciatur: et de natura substantiae formalis et essentialis est praedicari, sicut cum dicitur: Socrates est homo. Si autem Deus subjiciatur, et Verbum praedicetur: tunc iste ordo constructionis specialis est in divina personis : et denotatur per eum quod ejusdem simplicitatis est persona, cujus et essentia: et nihil est in persona nisi essentia divina: et ideo utrumque subjicitur, et apponitur utrique: et sic excluditur error eorum, qui dicebant personas ut subjectas et compositas et particulatas debere subjici et non praedicari: essentiam autem ut simpliciorem debere prae-
dicari et non subjici: qui error tangitur in libro I Sententiarum 1 Et eliditur per verba Augustini, cum tam persona quam essentia sive natura in divinis ejusdem sint simplicitatis.
Sed tunc quaeritur, quid in locutione positum trahit hunc terminum, Deus, ad standum pro substantia, cum in praehabitis supponit pro persona? Sed hoc solvitur plane dicendo, quod Deus pro certo de natura proprii significari supponit substantiam : sed ut dictum est, per praepositionem notionalem in praecedenti propositione cogitur ad standum pro persona : et ideo cum in ista tertia propositione talis non sit praepositio, nec aliquis alius terminus notionalis, relinquitur naturae suae propriae, per quam supponit essentiam: et sic relinquitur, quod Deus est Verbum essentialiter et non differens per essentiam a Deo Patre, qui est totius deitatis principium. Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus: et, xvii, 21 : Ut sint unum, sicut et nos unum sumus .
Sed tunc quaeritur, quare hic de essentia loquens utitur verbo praeteriti imperfecti temporis, cum alibi de aeternitate loquens, verbo praesentis temporis utatur. Joan VIII, 58 : Antequam Abraham fieret, ego sum ? Sed ad hoc in praecedentibus fere responsum est quantum est de ratione praeteriti imperfecti, quod medium est inter praesens et praeteritum, includens utrumque extremorum et participans: et confirmatur hoc per Anselmum in libro de Concordia praescientiae liberi arbitrii, ubi sic dicit: " In hoc siquidem magis similia sunt aeterno praesenti temporaliter praeterita, quam praesentia : quoniam quae ibi sunt, numquam possunt non esse praesentia: sicut temporis praeterita non valent umquam praeterita non fuisse: praesentia vero tempore omnia quae transeunt, fiunt non praesentia. Ut ergo significet immutabi- litatem, accepit aliquid de praeterito, et ut significet existentiam, accepit aliquid de praesenti: et hoc colligit simul in consignato praeteriti imperfecti. " Eram autem est verbum substantivum, quod significat substantiam ut actum: et hoc proprie convenit personae, quando praedicatur substantia de ipsa, vel e contra. Sed, Joan. VIII, 58, Judaeis loquens, qui negabant suam aeternitatem, utitur verbo praesenti, ego sum, ut notet quod nihil transiit de sua aeternitate, sed tota stet simul. Psal. CI, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Verbum autem adhuc ponit et non Filium propter quinque causas, quarum tres ponit Chrysostomus, et duas Augustinus. Prima equidem Chrysostomi haec est, ut simplex generatio intelligatur esse. Secunda, ut intelligatur esse sine concupiscentia, spiritualis et intellectualis. Tertia autem, ut intelligatur sine distantia genitoris et geniti : quia primum verbum indistanter manet in intellectu se manifestante: filius autem semper non indistanter manet in patre in omnibus in quibus est pater et filius. Haec autem verba Chrysostomi facile est intelligere ex praecedentibus. Una autem ratio quam dat Augustinus est, quod per Verbum expressa similitudo intelligatur genitoris et geniti, quae semper est inter intellectum agentem et verbum quo dicit se. Dicit enim Augustinus, quod cum mens dicit se, nihil minus est in verbo quam in dicente : hoc autem semper non est inter patrem et filium. Secunda autem ratio est, quod cum Joannes totam virtutem processionis qua Filius procedit a Patre vellet declarare, et Filius non procedat tantum ut Filius, sed ut ars Patris et sapientia plena rationibus viventibus eorum quae sunt: quod hoc modo melius significatur per Verbum, quod est ars et similitudo causantis intellectus, quam per nomen filii, qui non
dicit nisi ad patrem similitudinem et relationem.
Dicunt quidam etiam sextam hujus rationem, quia Verbum ostendit tres comparationes vel quatuor, quibus hoc manifestatur Verbum increatum : quarum una est ad dicentem, et sic : In principio erat Verbum. Secunda est comparatio ad corporalem vocem, quam formatione spiritus creati induit, et sic similitudinem ponit ad carnem assumptam, quando Verbum caro factum est. Tertiam autem comparationem habet ad ea, quorum causa idealis est in intellectu activo primo, et sic dicitur, quod omnia per ipsum facta sunt. Quartam ponunt etiam in hoc, quod verbum notio est per quam eruditio lit, et sic verbum est lux mentium et Angelorum et hominum. Nomen autem filii non dicit nisi comparationem primam : et sic convenientius ponit nomen Verbi, quam filii. Hoc est ergo quod dicit : Deus erat Verbum. Et sic condemnatur haeresis Arii qui (sicut in libro Arii legitur) dixit Filium non esse Deum, sed virtutem quamdam ante totum mundum creatam, per quam sicut per quoddam instrumentum fecit Deus mundum et omnia, quae sunt in mundo. Quia si hoc esset verum, sequeretur quod haec propositio non esset vera : Deus erat Verbum : quod falsum est.
" Hoc erat in principio apud Deum. "
Haec est quarta propositio per quam enuntiatur aequalitas majestatis et aeternitatis Patris, et Filii. " Hoc, " inquam, et non aliud, "in principio, " quod est aeternitas, " erat apud Deum. " Nec excluditur hic Spiritus sanctus, sicut dixerunt Nestorius et Eutyches haeretici : et Paulus Samosatenus, qui dixerunt Spiritum sanctum esse servum, et in aere Filii insufflato in discipulos formatum : quia constat quod principium primum diligit Verbum consubstantiale sibi, quod est suiipsius manifestativum : et hic Spiritus dilectionis est intra primum intellectum, sicut Verbum : nec umquam est processio Verbi sine processione talis dilectionis : et sic neutrum eorum est extra primum intellectum formatum.
Sed tunc quaeritur, quare Joannes non facit statim a principio mentionem Spiritus sancti ? Ad hoc autem dicendum, quod illo tempore non fuit error circa processionem Spiritus sancti : tamen in consequentibus expressam mentionem facit processionis Spiritus sancti, Joan, xv, 26, dicens : Spiritus, qui a Patre procedit, etc.
Adhuc autem quaeritur, cum in principio primae propositionis principium stet pro Patre secundum litteralem expositionem, quid iacit quod hoc stat pro aeternitate ? Ad quod dicendum est, quod hoc accipitur ex modo loquendi. Cum enim praepositiones transitivae sint, oportet quod aliqua secundum modum loquendi notetur inter suppositum pronominis, et suppositum per hoc nomen Deum, et suppositum per hoc nomen principium, diversitas : et cum per pronomen de necessitate supponatur Verbum, et non sit diversitas vel alietas inter Verbum, et divinam essentiam, oportet quod hoc nomen Deum, stet pro persona Patris, quae alietatem et distinctionem habet ad suppositum Verbi : et sic per virtutem praepositionis, in, principium stabit pro aeternitate, quae licet secundum rem non differat a divina essentia vel persona, tamen notat differentiam in modo significandi, cum Verbum et Deus dicuntur esse in principio : quia dicit Philosophus, quod nihil est in seipso : et sic Verbum et Deus sunt simul in principio, sicut in mensura sui esse : et hoc est aeternitas. Principium ergo hic stat pro aeternitate, cum dicitur: Hoc erat in principio apud Deum. Prima enim causa, sicut diximus, est agens intellectus, cui ad facere sufficit Verbum et Spiritus qui procedit : et deducitur forma idealis Verbi in facta : et hoc no-
tatur in Psalmo xxxii, 6, ubi causam efficientem et sufficientem describit dicens : Verbo Domini caeli firmati sunt : et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Huc est ergo quod dicitur : Hoc erat in principio apud Deum. Notatur ergo per hanc propositionem icoaeternitas et coaequalitas Veibi et Pallis contra haereticos Ebionem et Photinum, qui dixerunt Verbum, Filium Jescm Christum, ante beatissimam Virginem non fuisse . coaeterna enim coaequalia sunt in duratione, et coessentialia coaequalia sunt in virtute et majestate.
Hoc est ergo quod dicit.
Sed quaesfio incidit, Ad cujus Verbi creati similitudinem hoc Verbum sumatur magis? Dicit enim Damascenus quod verbum creatum multis modis dici. tur. Dicit enim sic : " Verbum est naturalis intellectus motus, per quem movetur et cogitat, velut lux ejus, ens et splendor. Verbum rursum est quod nondum profertur, sed in corde enuntiatur. Rursus verbum est angelus sive nuntius intelligentiae ejus quod enuntiat alteri, quod in cordis intelligentia conceptum est vel affectum. " Ad hoc autem dicendum secundum Augustinum in Glossa, quod similius est verbo primo modo dicto : quia hoc est verbum simile intellectui, et aequale, et indistans, et cum ipso intellectu stans et manens : et est prima forma omnium eorum quae dicuntur et formantur ab intellectu. Et sunt haec verba Augustini : " Quando cogitas aliquam substantiam unam et perpetuam, omnipotentem, ubique praesentem, ubique totam, nusquam inclusam : quan- do ista cogitas, hoc est verbum de Deo in corde tuo. Quaecumque dicuntur, soni sunt, syllabae sunt, I. tlerae sunt : hoc verbum quod transit, sonat: quod autem signat sonus, et in cogitatione ejus est qui dixit, et in intelligente qui audit, non tranit : et ad modum illius stat, et non transit Verbum intellectus primi. " Adhuc autem quaeritur ulterius, Cum verbum possit esse majus quam mens dicens verbum, sicut est quando cst de majori re quam sit ipsa mens dicens : et possit esse minus, sicut est verbum de minori re quam mens dicens : et possit esse de aequali, sicut quando tantum est verbum quantum est in dicente, sicut cum mens dicit se : Ad cujus horum verborum similitudinem sumatur? Et ad hoc dicendum per Augustinum in libro IX de Trinitate, sic dicentem: " Notitia si minor est quam illud quod noscitur et plene nosci potest, perfecta non est : si autem major est, jam superior est natura quae novit quam illa quae nota est. Mens vero cum seipsam cognoscit, non se superat notitia sua. Cum ergo se totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua. Et ad illius similitudinem sumitur Verbum increatum, cum intellectus primi principii dicit se. Et si par est, coaeterna est, et coaequalis est in omni virtute et majestate . " Et hoc est quod intendit.
" Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihi . "
Hic ponit Verbi increati propria essen-
tialia, secundum quae ut causa ad causata et creata per seipsum comparatur.
Cum autem duo sint in ipso, scilicet quod est uniuscujusque causa per quam sunt hoc quod sunt et subsistunt : et secundum quod ipsum est ratio cognitionis omnium, in qua cognoscitur omne quod cognoscitur : et utrumque horum sit Verbo substantiale, ut perfectior sit doctrina, Joannes utroque modo describit Verbum. Per rationem primam hic. Per rationem secundam, ibi, V. 4 : Et vita erat lux hominum. Sicut enim probatur in principio Phijsicorum, eadem sunt principia essendi et cognoscendi omnem rem : et hoc etiam accipitur ex principio Posteriorum. Causa autem quare sic artificiose procedit Joannes, jam in parte dicta est : quia sapientibus et perfectis loquebatur et in philosophia enutritis, et contra haereticos qui erant cavillosi, et destruxissent doctrinam, nisi valde sufficienter esset tradita.
Adhuc autem prima pars dividitur in duas : in quarum prima notificat deitatem Verbi ex comparatione Verbi ad creaturas. In secunda autem eamdem deitatem designat ex comparatione creatorum ad ipsum Verbum, ibi, VV. 3 et 4 : Quod factum est in ipso.
In prima harum duo facit. Primo enim ostendit Verbi deitatem et aeternitatem ex generalitate virtutis operativae, cum dicit: Omnia per ipsum facta sunt. Secundo, ostendit idem ex modo operationis, cumdicit: Et sine ipso factum est nihil.
Ad intelligentiam autem horum omnium quae hic dicenda sunt, notandum quod dicit Hieronymus ad Paulinum in primo Prooemio galeato sic : " Aifo graece multa latine significat. Nam et Verbum est, et ratio, et supputatio, et uniuscujusque rei causa, per quam sunt singula quae subsistunt : quae omnia intelligimus in Filio. Si enim Xofo? accipiatur ut manifestans intellectum, tunc verbum est, et verbi tantum habet rationem. Si autem accipiatur ut prima idea rerum, rebus tamen non immista, sic est ratio. Si autem accipiatur ut ars et sapientia ad quam fit universaliter quod fit, tunc est causa ordinis rerum secundum suos essentiales gradus, in hoc quod propinquius et remotius se habent ad intellectum agentem, et sic est supputatio rerum in toto mundo existentium. Si. autem accipiatur ut ars agentis primi, tunc est causa per quam sunt singula: quae subsistunt : et ideo omnia haec-Filio attribuuntur, et Filii cum intellectu operante coaeternitatem et deitatem demonstrant. Et hoc modo sumendo verbum, omnia per Verbum sicut per artem et causam operativam et rationem formalem idealem facta sunt : cujus imagines quidem, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, sunt formae materiales in rebus inventae et rebus immistae. Illa autem verbi lux et ratio idealis secundum Platonem et Boetium verae formae et foris manentis habet rationem ad quam, non ex qua facta sunt, quaecumque facta sunt a Deo creatore, sicut dicit Augustinus.
Et hoc est quod dicit: " Omnia per ipsum facta sunt. "
Est autem hic caute ambulandum : quia locum istum impugnant quatuor haereses quae hic sunt excludendae. Quarum una est haeresis Arii. Secunda est haeresis Eutychetis et Nestorii. Tertia est haeresis Manichaei. Quarta est haeresis Pauli Samosateni. Arius sicut legitur in libro quem Valerius, discipulus Arii, conscripsit contra Filii aeternitatem , dicebat Filium esse factum et esse quamdam Dei virtutem et lucem intellectualem iactam ante mundum : et ideo illum vocant Verbum et sapientiam De, et dicunt eum habere virtutis influentiam et sapientiae ad totius mundi facturam : sicut Philosophi dicunt quod primi orbis intelligentia influentiam habet super omnium aliorum facturam, et ante ipsam non est nisi causa prima. Quia causa erroris Arii fuit, quod nimis philosophiae inhaerebat. Hujus autem discipuli (sicut dicit Boetius, longe post ipsum
surgentes) fuerunt Eutyches et Nestorius, et ante eos Photinus et Ebion, dicentes Spiritum sanctum esse spiritualem virtutem, quae est vehiculum formarum naturalium in res naturales, et gratiarum et illuminationum in animas : quam virtutem etiam factam dicebant. Et quia sic vehit ea quae a creatore Patre, et creatoris virtute a Filio procedunt, dicebant eum Patri et Filio deservire, et esse servum eorum, et non esse ubique : sed tantum ibi, ubi factus in dicto deservit officio. Sicut nos dicimus secundum Catholicam fidem, quod spiritus creatus est ubi operatur. Et sic diffinibilem in loco posuerunt Spiritum sanctum. Contra quod disputat Ambrosius in libro de Spiritu Sancto. Manichaeus autem dixit mali esse quamdam naturam a Deo lucis, sicut expresse legitur in epistola Manichaei quae vocatur fundamenti. Paulus autem Samosatenus dixit Christum ante beatissimam virginem Mariam non fuisse : sed tunc tantum incepisse, et in ipsum descendisse virtutem et sapientiam, quam Arius dicebat Verbum esse ante mundum factum, et ab ipso processisse in operibus miraculorum Spiritum sanctum, quem Nestorius et Eutyches dicebant esse Patris et Filii servum. Unde Paulus addidit in errore aliquid Ario, et aliquid addidit in errore Nestorio. Et hunc sequebantur Photinus et Ebion haeretici.
Contra hos autem omnes haereticos, ut concorditer dicunt Augustinus, Ambrosius, Bernardus et Chrysostomus, dicit Joannes : " Omnia per ipsum " Verbum " facta sunt " : nihil excipiendo quod in universalitatem distributionis cadere potest. Non enim distribuitur nisi aliquid commune in una natura analogiae, vel generis, vel speciei colligens supposita. Deus autem factor nec in analogia, nec in genere, nec in specie una est cum creaturis. Ergo non distribuit signum distributivum pro factore : et sic cum dicitur : Omnia per ipsum facta sunt, oportet sensum esse : Omnia facta, facta sunt per Verbum. Unde glossa Bedae et Augustini dicit : " Quidquid est sive in substantia sive in aliqua naturali proprietate factum est per Verbum : et sic aut Verbum factum est, aut non. Si factum est : ergo oportet quod Verbum factum sit per Verbum, et sic idem factum est per seipsum : quod est contra omnem intellectum, et impossibile. Si autem non est factum : tunc mentitur Arius qui dicit esse factum. " Et est hoc argumentum Augustini contra haeresim Arii validissimum. Ad Coloss, I, 16 et 17 : Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Adhuc, Si ita est quod omnia quae vel substantialiter, vel aliqua naturali proprietate consistunt, cadunt sub distributione : cum haec omnia bona sint, erit Verbum auctor bonorum, et nihil est malum in entibus : quod est contra Manichaeum. Et hoc innuitur in Glossa quae dicit: " Ecce auctor est bonorum. "
Sic ergo exponendo litteram Arius quaerit, quid notet habitudo praepositionis cum dicitur, omnia facta, per Verbum facta sunt ? Videtur enim causam instrumentalem notare : et sic ex modo loquendi Verbum esset instrumentum factoris primi.
Ad quod dicendum quod praepositio notat causam medialem : non illam quae est instrumentalis, sed illam quae est in ordine naturae quo alter est ex altero. Per Verbum ergo, et virtutem, et sapientiam fit quod fit: quia Verbum est a Patre, et habet ab ipso quod operatur. Joan v, 19 : Quaecumque ille, scilicet Pater, fecerit, haec et Filius similiter facit. Unde,Sapient. vn, 21, de sapientia dicitur, quod omnium, artifex docuit me sapientia. Et, infra, v.23: Omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Praeterea, Eccli. XVIII, 1, dicitur: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Creatio autem non est talis operatio quae possit habere instrumentum. Quia omne instrumentum aliquid supponit super quod operetur, creatio autem
est aliquid de nihilo in ens producere.
Adhuc autem, Artifex cui sufficit sola voluntasadoperandum,instrumento extra se existente non indiget. Et si dicatur indigere, constat quod in se imperfectus est. Dicere autem primum imperfectum esse opificem, valde est inconveniens. Est ergo intellectus litterae qui dictus est, et non quem dicunt haeretici.