Parabolae et exempla quaedam beati patris Francisci.
Parab. I. Circa pauperes spiritu infallibilem esse Dei providentiam.
Parab. II. De custodia et mortificatione oculorum.
Exemplum I. De perfecto et vero obediente.
"Vidi, " inquit, "multoties caecum quemdam, qui non habebat, nisi caniculam pro duce itineris sui. Caniculam, quocunque ducebat, sequebatur, ad illius ductum ambulabat, viae vel itineris hujus vel illius rationem non flagitabat a duce; si praeibat per petrosa, sequebatur, si per plateas et plana, comitabatur, si ad templum ducebat, orabat, si domos introibat, eleemosynas petebat, ita ut omnia pro caniculae ducentis voluntate faciebat nec aliquo sine illius ductu pergebat. Talis esse debet verus et perfectus obediens. Ad obediendum caecum esse expedit, oculos in obsequium praelati claudere et de praeceptis non velit nec valeat discernere, nisi, quod praecipitur, humiliter et prompte complere, quocunque praelati praeceptum vel voluntas praecedit, sequi, invia et petrosa pro obedientiae merito hilariter contemnere ac, si per plana ambularet, pergere. Non praecepti difficultatem, sed praecipientis auctoritatem et obedientiae meritum decet et debet verus obediens in omnibus considerare. "