IN THRENOS JEREMIAE COMMENTARII.

 PRAEFATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I THRENORUM.

 CAPUT II.

 IN CAPUT II THRENORUM

 CAPUT III. Querimonia, sensus spei et patientiae, confessio, deprecatio.

 IN CAPUT III THRENORUM

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV THRENORUM

 CAPUT V, Supplex observatio in gratiam Juda,

 CAPUT V THRENORUM.

 INDEX Locorum Scripturae,

 EX NOVO TESTAMENTO.

 EX NOVO TFSTAMFNTO

IN CAPUT II THRENORUM

COMMENTARIUS,

" Quomodo obtexit. " Hic agitur de depositione a gloria pristina.

Dividitur autem in tres partes. Primo enim ostendit dejectionem. Secundo, doloris de dejectione incomparabilitatem, ibi, v. 13: " Cui comparabo te ? " Tertio, in oratione ad Dominum, ostendit quod dolor nullum habet exemplum, ibi, v. 20: " Vide, Domine, et considera. "

Prima dividitur in duas. Primo enim ostendit dejectionem in communi in aedificiis. Secundo in speciali in personis, ibi, v. 10: " Sederunt in terra. "

Adhuc prima in duas dividitur, in quarum prima inducitur Dominus destituens. In secunda autem cum inimico oppugnans, ibi, v. 4: " Tetendit arcum suum. "

Prima adhuc habet duo, ita quod primo plangit destitutionem. Secundo, in quo destituta est, ibi, v. 2: " Praecipitavit Dominus. "

Dicit ergo:

1. ALEPH AdminBookmark

" Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion? " hoc est, filiam quae est Sion: et quod dicit, Quomodo, compassionis et teneritudinis amoris significativum est, sicut ibi, Thren. IV, 1: Quomodo obscuratum est aurum ? Et, Jerem. li, 41: Quomodo capta est Sesach, et comprehensa inclyta universae terrae ? Non ergo ignorantis, nec admirantis, sed compatientis et diligen- tis exclamatio est. Caligo autem est bona et mala. Bona quidem triplex, superexcellentis lucis, quae reverberando visus nostros caliginem inducit, sicut dicitur, Exod. XXXIV, 4, quod Moyses ascendit ad Dominum in caligine: quod, sicut Dionysius dicit, " superexcellentiam lu" minis demonstrat. " Est caligo allegoriarum in Scriptura, de qua dicitur in Psal. xvii, 10: Caligo sub pedibus ejus: quia in talibus allegoriis vestigia veritatis deprehenduntur. Est caligo devotionis et tristitiae poenitentium, de qua dicitur, Genes. xv, 17: Cum occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans. Haec enim caligo obscuritatem humiliationis significat, quae est in paenitentibus, quando cor devotione succenditur. Et est etiam caligo mala, quae est caligo erroris et ignorantiae qua percussit Dominus aegyptum, Exod. x, 23: Tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat. Est caligo quae paena est, hoc est, obscuratio vultus per tristitiam et per confusionem, et de hac hic loquitur. Job, XXIII, 17: Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Est etiam caligo aeternae damnationis, de qua dicitur, Job, x, 21: Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Et de hac posset loqui, quia peccati caligo signum est aeternae damnationis, maxime cum hic dicatur, quod Dominus fecit in furore suo: furor enim fervens ira est in magnam vindictam. Hoc est ergo quod dicit: " Quomodo obtexit, " hoc est, obtegi permisit? " In furore suo Dominus filiam Sion, " hoc est, filiam quae est Sion, Ecclesiam, vel synagogam caligine tantae tristitiae, et tantae confusionis. Thren. III, 2: Me minavit: et adduxit in tenebras, et non in lucem.

Et quod dixit, exponit:

" Projecit de caelo in terram inclytam Israel. " " Inclytus est, ut dicit Eustra-" tius, illustris et clarae dignitatis, gene-

" re, divitiis, et gloria. " De coelo autem projicitur, quando de coelesti conversatione, lumine, et ministerio deponitur. Coelestis conversatio est in virtute, Ad Philip. III, 20: Nostra conversatio in caelis est. Lumen in veritatis cognitione, Eccli. XXIV, 6: Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens. Ministerium autem est in gradu Ecclesiastico, qui de coelo descendit, Apocalyps. XXI, 2: Vidi sanctam civitatem novam, descendentem de caelo. In terram autem projicitur, quando haec omnia in terrenum affectum commutantur. Ezechiel. xxviii, 17: In terram projeci te. Inclytam lsrael dicit quondam inclytam, modo confusione plenam. Isa. lx, 2: Ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Tunc inclyta fuit, modo autem confusa sedet in caligine. Isa. LIX, 10: Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.

" Et non est recordatus scabellum pedum suorum, " ut scilicet saltem loco suo reverentiam exhiberet. In templo enim vel in Ecclesia maxime vestigia suae majestatis apparent in distributione sanctitatis et sacramentorum. Ezechiel. xliii, 7: Locus solii mei ei locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum. Hujus enim recordatus fuit, Exod. III, 5, quando dixit: Solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim in quo stas, terra sancta est. Et, Genes. xxviii, 17 et 16, quando dixit Jacob: Non est hic aliud nisi Domus Dei, et porta coeli. Vere Dominus est in loco isto. Nunc autem ad modum non recordantis se habuit. Cujus causa redditur, II Machab. v, 20: Locus particeps factus est populi malorum. Et ideo propter malitiam populi projectus est.

" In die furoris sui. " Tantus fu-

ror fuit Domini, quod nec loco, nec habitatoribus pepercit. Jerem. vii, 4 : Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Et, post pauca, v. 11: Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ? Et, infra, vv. 14 et 15: Faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo: et projiciam vos a facie mea. Hoc tota die videmus in Ecclesiis projeciis propler malitiam inhabitantium. Psal. lxxvii, 60: Repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

2. BETH AdminBookmark

" Praecipitavit Dominus, " Tangit in speciali primo speciositatis, secundo fortitudinis dejectionem: et hoc est:

" Praecipitavit Dominus, " de alto in imum scilicet, " nec pepercit, " quia misericordiae indigni fuerunt. Ezech. IX, 5: Non parcat oculus vester, neque misereamini. " Omnia speciosa Jacob. " Jacob ponitur pro tota synagoga et Ecclesia quantum ad perfectionem operis et virtutis, quia luctator interpretatur. De hoc enim dicitur: Speciosus forma, prae filiis hominum . Et iterum: Specie tua ei pulchritudine tua . Et adhuc: Elegit nobis haereditatem suam: speciem Jacob quam dilexit . Haec autem praecipitata sunt sicut in synagoga, ita in Ecclesia. Joel, I, 19: Ignis comedit speciosa deserti. Jerem. IX, 10: Super speciosa deserti assumam planctum. Desertum dicitur ad quod mundus penetrare non valet. Speciosa autem fuerunt pulchritu- do virtutis, splendor veritatis, et honor conversationis.

" Destruxit in furore suo munitiones, " hoc est, munimenta, " virginis Juda, " hoc es uda confitentis et laudantis, quae virgineam mentem habere debuerat. Munimenta autem sunt arma virtutum, scientiarum, et sacramentorum. Habac. I, 10: Ipse super omnem munitionem ridebit, diabolus scilicet, et comportabit aggerem, hoc est terrenum affectum, et capiet eam. " Et dejecit in terram, " hoc est, in conculcationem terrenorum. Nahum, III, 12: Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis . Quae autem fuerunt illae munitiones, subdens determinat: " Polluit, " hoc est, pollutum ostendit, " regnum et principes ejus, " pollutis scilicet operibus ostendendo inquinatum. Isa. lii, 11: Pollutum nolite tangere: exite de medio ejus; mundamini, qui feriis vasa Domini. Thren. IV, 15: Recedite, polluti, clamaverunt eis. Hoc enim modo pollutum fuit regnum quantum ad omnes in regno habitantes, paucis exceptis. Unde, Ezechiel. XXI, 25, rex profanus et impius dicitur . Tunc de principibus, Isa. 1, 23: Principes tui infideles, socii furum. Hoc autem magis apparet in Ecclesia.

AdminBookmark

" Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel. " Tangit depositionem fortitudinis. Cornu enim potestatem significat: unde in mitra Episcopi duo cornua sunt, veritatis scilicet in intellectu ad ventilandum errorem, et virtutis in affectu ad ventilandam malitiam. Haec cornua confregit, hoc est, confringi permisit: quoniam veritas errori, virtus

autem cedit malitiae. Psal. lxxiv, 11: Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Et attende, quod nullum animal cornutum praedativum est, sed simplici pascitur et communi germine, cum tamen cornuti nostri praedones sint, et omnia diripiant. Ezech. 6: Factus est leo: et didicit praedam capere, et homines devorare. Hoc autem ideo est, quia non ex naturali pietate, sed in fortitudine propria sibi sumpserunt cornua. Amos, VI, 13 et 14: Convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absynthium. Qui laetamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Adhuc attende, quod cornua ad laesionem animalis indurantur, si oleo aliquando non inungantur. Propter quod dicitur, I Reg. XVI, 1: Imple cornu tuum oleo. Pietas enim et misericordia semper cum poteslate esse debent: et aliter confringitur cornu. Nec umquam aliquis legitur cornua ferrea assumpsisse nisi pseudopropheta Sedecias . Haec ergo dura cornua confringit Dominus. Eccli. xlvii, 8: Contrivit cornu ipsorum usque in aeternum. Ezechiel. xxxiv, 21: Cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.

" Avertit retrorsum dexteram suam, " in qua virtus erat impugnandi inimicum: et aversa est, quoniam infirma facta est. Et hoc est quod sequitur: " A facie inimici, " hoc est, a praesentia violentiae peccati. Zachar. XI, 17: Brachium ejus ariditate siccabitur, et o culus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. Dexter enim est ad aeterna, sinister autem ad temporalia: ad aeterna autem totam virtutem perdiderunt.

" Et succendit in Jacob quasi ignem flammae, " hoc est, succendi permisit, qui ignis significat ignem libidinis et cupiditatis. Isa. L, 11: Ecce vos omnesaccendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. Osee, vii, 4: Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. " Deuorantis in gyro, " hoc est, omnia bona consumentis. Job, XXXI, 12: Ignis usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

4. DALETH AdminBookmark

" Tetendit arcum suum. " Tangit hic Domini impugnationem. Arcus autem de longe et de occulto ferit: quia Domini judicium longe peccator recordatur, et de occulto, dum non speratur, percutit. Job, XXIX, 20: Arcus meus in manu mea instaurabitur. Job, xx, 24: Irruet in arcum aereum, peccator scilicet. Hic arcus tenditur, dum continue judicium contra se provocatur. Sapient. v, 22: Ibunt directe emissiones fulgurum: et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Tangit enim peccatores. Job, VI, 4: Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. " Quasi inimicus. " Non enim inimicus est affectu. Sapient. XI, 25: Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Secundum effectum habet se ut inimicus dum punit. Job, xxx, 21: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Psal. XVII, 27: Cum perverso perverteris. Cum enim naturaliter amicus sit, in effectu pervertitur a perverso, et habet se ut inimicus.

" Firmavit dexteram suam quasi hostis , " ut firmam plagam det percutiens. Isa. li, 9: Induere fortitudinem, brachium Dominii consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vul-nerasti draconem ? Isa. lxiii, 5 et 6: Salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo. " Et occidit omne quod pulchrum erat visu, " hoc est, quod splendorem mundi praetendebat. Isa. II, 12 et 17: Dies Domini super omne quod visu pulchrum est.... Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum. Proverb. 30: Fallax gratia, et vana est pulchritudo. " In tabernaculis filiae Sion, " in quibus multa pulchra erant sicut in Ecclesiasticis personis. Judic. VII, 13: Cum pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit. Jerem. IV, 20: Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae. Tabernaculum enim militantium est, et pulchra in tabernaculo armamenta sunt virtutum.

" Effudit quasi ignem indignationem suam. " Ignis dicitur quia consumptivam habebat virtutem. Ezech. xxii, 31: Effudi super eos indignationem meam, et in igne irae meae consumpsi eos,

5. HE AdminBookmark

" Factus est Dominus velut inimicus. " Velut dicit, quia etiam quando punit, ut amicus punit, ut corrigat. Thren. iii, 33: Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum,. Et tangit hic de destructione maeniorum: et hoc est: " Praecipitavit Israel, " ex alto scilicet in casum. Isa. XIV, 11: Detracta est ad inferos superbia tua. Job, xxx, 22: Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Sic Jezabel praecipitata est de turri . Jezabel enim fluxus sterquilini interpretatur.

In quo autem praecipitavit, subdit: " Praecipitavit omnia moenia, " de- struendo scilicet aedificia regalia, et aedificia magnorum in civitate. Jerem. lii, 13: Incendit domum Domini et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igne combussit. Hoc videmus factum in Ecclesia, in qua habitacula Domini destructa sunt.

" Dissipavit munitiones, " hoc est, personas munientes populum, sicut viros litteratos, et zelum Domini habentes. Munitiones etiam sunt munimenta virtutum, quae annihilantur et destruuntur. Genes. xlii, 9: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis. Et post pauca, ibidem, v, 12: lmmunita terrae hujus considerare venistis. I ad Thessal, v, 3: Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Qui enim securi sunt, non muniunt, nec habent munitiones, et idcirco deprehenduntur. Judic. xviii, 27 et 28: Urbem incendio tradiderunt, nullo penitus ferente praesidium. Job, xxx, 14: Quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Numer. XIV, 9: Sicut panem, ita eos possumus devorare ? Recessit ab eis omne praesidium,

" Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. " Litteraliter humiliatum vocat ephebio vitio pollutum, eo quod a dignitate conditionis humanae depositus est. Thren. v, 13: Adolescentibus impudice abusi sunt. Joel, III, 3: Posuerunt puerum, in prostibulo. II Machab. IV, 9: Iniquissimus Jason promittebat centum quinquaginta talenta, si potestati ejus concederetur gymnasium, et ephehiam sibi constituere. Humiliatam vero dicit, vel quae adulterio polluta est, vel quae illicita deuoratione polluta est, si virgo fuit, vel etiam indebito vase non cognita. Thren. III, 11: Mulieres in Sion humiliaverunt. Spiritualiter autem humiliati et humiliatae sunt hypocritae, qui aliud exhibent, et aliud sunt, quibus tota repletur Ecclesia. Eccli. XIX, 23: Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejusplena sunt dolo. II ad Timoth. III, 5: Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Ad Coloss. II, 18 et 19: Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione Angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, hoc est, non tenens caput Christum. I ad Corinth XI, 3: Omnis viri caput Christus est.

6. VAU AdminBookmark

" Et dissipavit quasi hortum tentorium suum. " Post destructionem munitionum et moeniorum, inducit destructionem templi, et regni, et eorum quae pertinent ad utrumque, et est sensus litterae, quod dissipavit regnum et sacerdotium quasi esset hortus communis et vilis et infructuosus, et unctione sacra non esset consecratum et sanctificatum. Isa. I, 8: Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur. Tentorium autem vocat regnum, eo quod erat umbraculum quietis omnium eorum qui erant sub ipso, quamdiu per justitiam gubernabatur. Isa. XXXII, 1 et 2: Ecce in justitia regnabit rex, ei principes in judicio praeerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Eo modo dicitur regnum et sacerdotium tabernaculum, quia ex utroque procedebant populi defensores et propugnatores. Numer. XXIV, 5: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel ! Eisdem proprietatibus Ecclesia dicitur tentorium, et tabernaculum. Ad ipsam confugimus ut umbra ejus refrigeremur. Psal. lvi, 2: In umbra alarum tuarum sperabo. Isa. xlix, 2: In umbra manus suae protexit me. Ex ipsa etiam habemus propugnatores contra hostes. Apocal. XXXI, 3: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabitcum eis. De utroque istorum simul dicitur, Isa. IV, 5 et 6: Super omnem gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia. Sed nunc hoc tentorium et tabernaculum dissipatum est quasi esset hortus: dissipatio enim est sepis irruptio et dejectio: sepes enim fuerunt statuta patrum, statuta conciliorum, observationes mandatorum, praesidia Angelorum, custodiae et sollicitudines Praelatorum. Psal. lxxxviii, 41: Destruxisti omnes sepes ejus: posuisti firmamentum ejus fortitudinem. Isa. v, 5: Auferam sepem ejus, et erit in direptionem: diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Sicut enim hortus diripitur destructa sepe, ita diripitur Ecclesia sepibus talibus destructis, quia dictum est, Eccli. XXXVI, 27: Ubi non est sepes, diripietur possessio. Comparatur tamen Ecclesia horto: quia ab oriendo dicitur, eo quod omnis generis delectabilia oriuntur in ipso. Eccle. ii, 5: Feci hortos et pomaria, et conseui ea cuncti generis arboribus. In his enim hortis sponsa habitat et deambulat cum dilecto. Cantic. viii, 13: Quae habitas in hortis, amici auscultant. Et ante, v, 1: Veniat dilectus meus in hortum suum. Et adhuc, ibidem: Veni in hortum meum, soror mea sponsa: messui myrrham meam cum aromatibus meis. Sed dissipatus est pecorinis hominibus et jumentinis intrantibus per eum. Isa. VII, 25: Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. " Demolitus est tabernaculum, " hoc est, in minima redegit, ita ut in pulverem redigatur, sicut etiam videmus quod minima scintilla non adhaeret in personis Ecclesiasticis. Joel, I, 17: Demolita sunt horrea. Hoc est quod dicitur, Job, xxx, 19: Comparatas sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.

" Oblivioni tradidit Dominus. " Tangit destructionem pertinentium ad. sacerdotium et ad regnum, et hoc est:

" Oblivioni tradidit Dominus in Sionfestivitatem, " hoc est, ad modum obliviscentis se habuit: quia ad cor misericordiae non reduxit, ac si numquam instituisset. Ezech. iii, 20: Si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem,... non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit. Indignatur enim multum cor Domini quod malos in corde suo ponat per memoriam.. Habac. I, 13: Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, ei respicere ad iniquitatem non poteris, Psal. lxxxvii, 6: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt. Job, xviii, 17: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Horum talium festivitas et sabbata non curantur: exterius enim faciunt, et interius diabolo serviunt. Isa. I, 13 et 14: Neomeniam ei sabbatum, ei festivitates alias non feram... Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta. " Et sabbatum in opprobrium. " Quia ad litteram cum Deo vacare deberent, vacant turpitudinibus et spectaculis. I Machab. i, 41: Dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium. Thren. I, 7: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. " Et in indignationem furoris sui, " supple, tradidit " regem et sacerdotem. " Ad idem refertur, quia sacerdotium regale est: sed rex dicitur regendo subditos, sacerdos vero sacra dans. Thren, IV, 20: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, hoc est, rex unctus, sub quo traximus spiritum, captus est in peccatis nostris. Et in oratione Jeremiae, v, 16: Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus ! Ezech. XXI, 26 et 27: Aufer cidarim, tolle coronam. Cidaris fuit sacerdotis, corona regis. Unde sequitur: Nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam. Corona enim et cidaris positae humilem exaltant, et depositae sublimen humiliant. Et hoc quoniam ad ini-

quitatem referuntur triplicem, scilicet sanctitatis profanationem, regiminis perversitatem, et morum pollutionem.

7. ZAIN AdminBookmark

" Repulit Dominus. " Tangit destructionem altaris: et quia duplex erat altare, dicit repulsionem utriusque, et Sancti sanctorum, et Sanctorum: et hoc est:

" Repulit Dominus altare suum, " quod scilicet erat in atrio et vocabatur altare holocaustorum. In hoc autem repulit, quod nullum ibi exaudivit holocausta offerentem, et ipsum altare destrui praecepit. Isa. XXIX, 1: Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! Ariel leo Domini interpretatur, vel ara Domini, eo quod leo devoravit sacrificia sibi imposita. Vae autem dicitur, quia maledictioni de caetero addictum est. III Reg. XIX, 14: Altaria tua destruxerunt. Ibi etiam orantes non exaudivit. Isa. i, 15: Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Ita altaria Domini in Ecclesia, quae sunt corda fidelium, et maxime clericorum et sacerdotum, repulsa sunt. Osee, IV, 6: Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Malach. I, 10: Non est mihi voluntas in vobis, ei munus non suscipiam de manu vestra. Numer. XVI, 15: Ne respicias sacrificia eorum. Propter peccata enim sacerdotum saepe repelluntur sacrificia offerentium. Job, Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Psal. lxxxviii, 39: Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum.

" Maledixit sanctificationi suae, " hoc est, Sancto sanctorum, et altari incensorum quod erat in templo, ut etiam scilicet illud destruatur, quod in Ecclesia significat contaminationem clericorum, et religiosorum. Ezech. IX, 7: Contaminate domum, et implete atria interfectis. Domus enim contaminatur, quando igne libidinis penetralia Dei intima succenduntur: eo quod ipsi primo contaminaverunt illa per profanationem culpae: et propter hoc non sunt digna domus: in interioribus enim conservari debent corda sacerdotum, et illi praecipue maledicti sunt, quando in maximis peccatis Deo appropinquare audent. Nihil enim ita abominabile est Domino sicut ignis alienus, hoc est, concupiscentia. Levit. x, 1 et 2: Posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino, ignem alienum, quod eis praeceptum non erat. Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. Ignis enim alienus ignis concupiscentiae est carnalis.

" Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. " In angulis atrii et in portis turres dicuntur fuisse elevatae, sicut narrat Egesippus, et illae ab inimicis deprehensae sunt: et hoc est quod deplangit. Iii autem muri sublimitates virtutum Praelatorum significant. Psal. CXXI, 7: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Sed illae a diabolo occupatae sunt. Habac. I, 10: Ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt. Isa. ii, 15: Dies Domini super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, hoc est, dies vindictae Domini. " Vocem dederunt in domo Dei, " hostes scilicet et gentiles, " sicut in die solemni. " Cum enim non deberent intrare etiam in atria, ad interiora templi proruperunt, et de hoc idola sua laudaverunt, sicut esset solemnitas idolorum, in locis et in vasis Domini festa idolorum celebrantes, sicut nostri temporis ministri saepe laudant venerem plusquam Dominum: et plus auditur sonus concupiscentiarum quam sonus laudis divinae. Daniel. v, 3: Allata sunt vasa aurea et argentea quae asportaverat de templo quod fuerat in Jerusalem, ut biberent in eis rex et optimantes ejus,

uxoresque et concubinae illius, et propter hoc non erat nitrum si eontaminabatur locus. Tales magis sunt monstra quam clerici. I sa. XXXIV. 14: Occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: sicut patet in versu sequenti.

AdminBookmark

" Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. " Tangit enim hic de dissipatione muri totius civitatis. Propter hoc talia fecerunt, qualia dicia sunt: locus enim immundus est, in quo immundi habitant, et ideo dissipandus. Et hoc est quod dicit: filia enim Sion dicitur intransitive, hoc est, filia quae est Sion, ut appositiva sit constructio. Et haec erat filia in divinam formam per leges et Prophetas formata, et muri ejus munimenta legum et Prophetarum. Hunc cogitavit Dominus dissipare, ne de caetero sit defensio malitiis eorum. Quando enim talia ponuntur munimenta sine charitate habitantium, murus sine caemento est. Ezech. xiii, 10: Ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. Luto linitur carnalium peccatorum coeno. Asque plateis autem est, quando primo temporalia ab Ecclesiis auferantur, et postea etiam ipsi muri templorum ejiciuntur. Unde sequitur, v. 11: Die ad eos,.,. quod casurus sit. " Tetendit funiculum suum, " hoc est, perpendiculum ut redigatur ad nihilum, ut scilicet secundum mensuram culpae sit et mensura paenae. Isa. XXXIV, 11: Extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. Luc. VI, 38: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Propter hoc dicitur, Sophon. ii, 5: Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! Funiculus enim maris mensura est amaritudinis, quia secundum mensuram culpae in- funditur. " Et non avertit manum suam a perditione. " Manum enim percutientem non avertit Dominus nisi per poenitentiam, sicut II Reg. 16, dicitur de David postquam poenituit: Cum extendisset manum Angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, miserius est Dominus super afflictione, et ait Angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Ad obstinatos autem non continet manum. Isa. IX, 21: In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Sed populus non est reversus ad percutientem se.

" luxitque antemurale. " Antemurale est quod locicule vocatur, fidelis populus, qui aeterno luctui praeparatur. " Et murus pariter dissipatus est. " Murus enim firmitas sacerdotii et cleri, qui totus dissipatus est tam in majoribus quam in minoribus. Isa. XXVI, 1: Ponetur in ea murus et antemurale. Jerem. v, 10: Ascendite muros ejus, et dissipate. Jerem. VI, 5: Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domos ejus. Isa. XXIV, 3: Dissipatione dissipabitur terra.

9. TETH AdminBookmark

" Defixae sunt in terra ejus. " Tangit de destructione portarum et eorum qui portas in custodiam acceperant: et hoc est quod dicit. Doctores autem portae sunt tam in synagoga quam in Ecclesia, per quos deberet esse ingressus. Isa. XXII, 22: Dabo clavem domus David super humerum ejus: et aperiet, ei non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Sed istae portae in terram, hoc est, in terrenis affectibus defixae sunt. Sophon. i, 12: Visitabo super viros defixos in faecibus suis. Ita enim in terram sunt defixi, quod erui non possunt. Psal. lxviii, 3: Infixus sum in limo profundi.

" Perdidit et contrivit vectes. " Vectes sunt repagula, et significant potestates clavium Ecclesiae, quae sicut dicitur, Exod. XXVI, 26 et seq., et XXVII, 6 et 7, semper in circulis arcae , hoc est, sapientiae aeternae remanere deberent. Sed nunc perditi sunt per malum meritum, et contriti per incuriam, quia non curantur. Psal. CVI, 16: Contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.''

Quid autem intellexerit per vectes et portas, subdit: " Regem ejus et principes ejus in gentibus, " hoc est, Praelatos majores et minores qui per portas significantuiyperdiditln gentilibus civitatibus. Psal. cv, 35 et 36: Commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Thren. I, 3: Habitavit inter gentes, nec invenit requiem,

" Non est lex, " id est, legis observatio: lex enim a ligando dicitur: et quando non ligat, a significatione nominis cadit. Jerem. II, 20: Rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam, Psal. cxviii, 21: Maledicti qui declinant a mandatis tuis. " Et Prophetae non invenerunt visionem a Domino, " hoc est, doctores nullum spinlum doctrinae habentes. Isa. XXIX, 10 et 11: Claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, quae vident visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati. Unde Dominus, Matth xv, 14: Caeci sunt, et duces caecorum,

10. iob AdminBookmark

" Sederunt in terra, " Tangit hic personarum depositionem dignarum primo: secundo, miserabilium.

Dicit ergo: " Sederunt in terra, " de sedibus scilicet projecti. Isa, xlvii, 1: Descende, sede in pulvere. Jonae, III, 6:

Surrexit, rex scilicet, de solio suo, et ab jecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. In cinere enim sedet, qui totum se ad terram refert et consternit.

" Conticuerunt senes filiae Sion. " Conticuerunt autem, quia nihil dicere poterant, cum essent culpabiles. 1 Reg. II, 9: Impii in tenebris conticescent. Job, XXXIX, 34: Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum. Isa. xxxviii, 15: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Ex quo senes autem tacent, nullus loqui audet. Eccli. XXXII, 4 et 5: Loquere major natu: decet enim te primum verbum.

" Consperserunt cinere capita sua virgines Jerusalem, " quae praecipue decorem in capillatura quaesierunt. Et significant eos qui virgineas mentes habere deberent, quorum caput mens est: et capillatura descendens, studia pulcherrima, quae deberent a mente defluere. Sed haec foedata sunt pulvere terrenorum et concupiscentiarum. Job, ii, 12 et 13: Scissis vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum, et sederunt cum eo in terra. " Accinctae sunt ciliciis, " in signum tardae paenitentiae et tristitiae quam habebant interius, quae poenitentia poenam habet, sed remedium non habet indulgentiae. Isa. xxxii, 11 et 12: Obstupescite, opulentae, conturbamini, confidentes: exuite vos, et confundemini, accingite lumbos vestros: super ubera plangite. Isa. iii, 24: Erit pro suavi odore faetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. " Abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem, " hoc est, virgineas mentes eorum qui Deo consecrati sunt, quos omnes videmus vultus declinare ad terram. Psal. XVI, 11: Oculos suos statuerunt declinare ad terram. Isa. iii, 26: Desolata in terra sedebit. Isa. viii, 22: Ad terram iniuebi-tur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.

11. CAPH AdminBookmark

" Defecerunt prae lacrymis oculi mei, " prae nimio scilicet fletu. Et tangit dejectionem miserabilium personarum, et in sequenti versu describit miserias earum. Isa. xxxviii, 14: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Psal. lxviii, 4: Defecerunt oculi mei. " Conturbata sunt viscera mea, " hoc est, intima vitalia ex compassione. Psal. VI, 3 et 4: Conturbata sunt omnia ossa mea, et anima mea turbata est valde. Jerem. XXXI, 20: Conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus. " Effusum est in terra jecur meum. " Plato in jecore posuit appetitivam. Unde sensus est: Hi qui deberent mihi esse pro appetitiva, in terram effusi sunt, terrenorum cupiditate oppressi. Joan iii, 31: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Isa. XXIX, 4: Humiliaberis, de terra loqueris, ei de humo audietur eloquium tuum: et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. " Super contritione filiae populi mei, " hoc est, populi mei qui mihi erat pro filia, qui nunc contritus est, hoc est, ad minima tritus. Job, XVI, 13: Ego ille quondam opulentus repente contritus sum. " Cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. " Nulli enim sexui, et nulli aetati parcebatur: quod Herodiana malitia est, quia nec illis parcunt, qui adhuc lacte simplicis doctrinae indigent. Isa. XIII, 18: Sagittis parvulos interficient^ et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.

13. lamed AdminBookmark

" Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum ei vinum ? " Describit miseriam miserabilium personarum. Matres autem dicuntur Praelati, in corde subditos concipientes et formantes. Ad Galat. IV, 19: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Eccli. xv, 2: Obviabit illi quasi mater honorificata. Ab his petunt triticum, refectionem verbi et gratiae, et temporalis subsidii, et etiam Eucharistiae. Psal. cxlvii, 14: Adipe frumenti satiat te. Deuter. xxxiii, 28: Oculus Jacob in terra frumenti et vini. Vinum enim significat potum jucunditatis aeternae. Zachar. IX, 17: Quid bonum ejus, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ? " Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, " percussi scilicet ex defectu Doctorum et Praelatorum. Cantic. v, 7: Percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. Cantic. I, 5: Filii matris meae pugnaverunt contra me. " Cum exhalarunt animas suas in sinu matrum suarum. " Cum enim recurrunt ad intima Praelatorum, mortifera inveniunt consilia et exempla, et forte corruptores, quos matres et formatores habere debuerant. Et hoc significatum est, III Reg, III, 19: Mortuus est filius hujus mulieris nocte: dormiens quippe oppressit eum.

13. MEM AdminBookmark

" Cui comparabo te ? " Tangit hic hujus ignominiae incomparabilitatem, et hoc facit prinio in communi: secundo, in speciali, ibi, v. 14: " Prophetae tui viderunt. "

Dicit ergo: " Cui comparabo te ?" tam in peccato quam in poena. In peccato quidem: quia cum omne peccatum sit contra gratiam, vel contra rationem, vel contra naturam, tu haec omnia transcendisti provocando te ad malum super omnes. Ezech. XVI, 34: Factum est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit, supple, similis fornicatio. Deformis enim actus contra gratiam est, irrationabilis perversitas contra rationem, perversio ordinis naturalis contra naturam: tu autem provocasti me ut faceres plusquam posses. Isa. XVI, 6: Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plusquam fortitudo ejus.

" Vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? " Non enim in malis exemplum habes. Matth XI, 16: Cui similem aestimabo generationem istam ? Quasi dicat: Exemplum non habent. Quidam enim peccant ex laetitia, quidam autem ex tristitia: tu autem peccasti ex utroque. Matth XI, 10 et 17: Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus, dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. Unde potest dici illud Eccli. xliv, 20: Non est inventus similis illi.

" Cui exaequabo ? " in quantitate scilicet culpae. Alii enim contra legem scriptam non peccaverunt, nec Prophetas abjecerunt, nec remedium sacramentorum habuerunt. Ezechiel. XVI, 52: Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis. Iustificatae sunt enim a te. Matth XII, 42: Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et, ibidem, v. 41: Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia paenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Matth. XXI, 43:

Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

" Et consolabor te, virgo filia Sion ? " Si enim haberet exemplum in peccatis vel mensuram, tunc posset ab aliquo accipere consolationem: sed quia mensuram non posuit, ideo si mensurabitur ad justitiam, consolationem percipere non potuit: modo autem non potest consolari nisi ex infinita misericordia ejus cui nihil est immensum. Ezech. XVI, 36: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tais super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum. Novi enim semper erant in peccatis. Ezech. XVI, 27: Dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in vita tua scelerata. Semper enim sunt quidam novi in peccatis, de quibus dicitur, ad Roman. I, 30: Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum.

" Magna est enim velut mare contritio tua. " Undique enim veniunt fluctus super te, quia omnium malitias exercuisti. Eccli. XXIV, 43: Fluvius meus appropinquavit ad mare. Act. viii, 23: In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Job, vii, 12: Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ? hoc est, cinxisti me tanta tribulatione. Jonae, ii, 4: Projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

" Quis medebitur tui ? " Nullus nisi ille solus cui nihil impossibile est. Psal. lxxxvii, 11: Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Quasi dicat: Non medici sunt sancti intercessione Dominum placantes, quorum intercessio nihil valeret, nisi infinita Dei misericordia esset. Eccli. xii, 13: Quis miserebitur incantatori a serpente percusso ? Job, XIV. 4: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?

In quo autem non sit comparabilis, subjungit:

14. NUN AdminBookmark

" Prophetae tui viderunt tibi. " Et dicit hic tria, scilicet Pseudoprophetarum imitationem, hostium exsultationem, et hostium a divina virtute confortationem.

Dicit ergo: " Prophetae tui, " non mei. Matth vii, 15: Attendite a falsis Prophetis. " Viderunt tibi falsa et stulta. " Quod dicit tibi, hoc est, ad voluntatem tuam: quia aliud noluisti. Isa. xxx, 10: Dicunt videntibus: Nolite videre: et adspidentitas: Nolite adspicere nobis ea quae recta sunt: loquimini nobis placentia. Falsa autem dicit, quia erroribus credebant, et veritati credere noluerunt. II ad Thessal. II, 10 et seq.: Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent: ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Stulta autem, quia stultissimum est credere quod aliquid iniquum summae placeat aequitati, cum omnia iniqua essent quae Pseudoprophetae praedicarent. Jerem. VIII, 11: Sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax, cum non esset pax. Proverb. XVI, 29: Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. Ideo dicitur, Osee, IX, 7: Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, hoc est, illum qui se spiritualem simulat: Negaret enim se Deus, si placeret ei iniquitas. II ad Timoth. II, 13: Si non credimus , ille fidelis permanet, seipsum negare non potest. Multi enim sunt qui adhuc imitantur tales, qui mendacio potius credunt quam veritati. De quibus dicitur in Psal. IV, 3: Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ?

" N ec aperiebant iniquitatem tuam. " Ad hoc enim studendum est omni Doctori et Praedicatori, quod peccatori ostendat peccata sua, et periculum. Psal. XLIX 21: Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Unde, Isa. IX, 15, dicitur: Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Cauda enim operit turpitudinem animalis, et ita tales tegunt iniquitatem hominum. Proverb. xvii, 15: Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. " Ut te ad paenitentiam provocarent. " Quinimo impunitatem promiserunt. Jerem. xxiii, 21 et 22: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.

" Viderunt autem tibi assumptiones falsas. " Bene dicit assumptiones, quia, sicut dicit Augustinus, " nulla falsa docti trina est, quae non aliqua vera inter-" misceat. " Quae vera a Deo sunt, a quo omnis veritas est. Sed dum spiritu proprio adhuc assumit falsa, pervertit et mentitur. Joan viii, 44: Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus. Jerem. xxiii, 31: Ecce ego ad Prophetas, ait Dominus: qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus. " Et ejectiones, " hoc est, culpas pro quibus ejicientur in captivitatem vel in infernum. Psal. v, 11: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Genes. IV, 14: Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar. Jerem. xv, 1 et 2: Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.

15. SAMECH AdminBookmark

" Plauserunt super te manibus. " Tangit hostium derisionem et exsultationem in sequenti versu, et hoc est:

" Plauserunt super te manibus, " non plausu bono, de quo dicitur, Psal. xlvi, 2: Omnes gentes, plaudite manibus: sed plausu malo, derisionis scilicet et exsultationis de malo tuo. Ezech. xxii, 13: Complosi manus meas super avaritiam tuam. Ezech. XXI, 12: Plaude super femur. Et, ibidem, v, 14: Percute manu ad manum : ei duplicetur gladius, ac triplicetur gladius infeci orion. " Omnes transeuntes per viam,, " Munitiones enim tuae, et terra possessionis tuae communis via facta est: mali enim spiritus omnes per te transeunt. Isa. li, 23: Dixerunt animae tuae: Incurvare ut transeamus: ei posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam trans euntibus. Job, xx, 25: Vadent, et venient super eum horribiles. " Sibilaverunt, " vocem in derisionem acuentes. Sibilus autem serpentium est: quia serpentini etiam sunt, qui sibilando derident. III Reg. IX, 7 et 8: Erit Israel in proverbium, et in fabulam cunctis populis. Et domus haec erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit et sibilabit. " Et moverunt capita sua super filiam. Jerusalem, " in signum laetitiae et derisionis. Psal. XXI, 8: Locuti sunt labiis, et moverunt caput.

" Haeccine est urbs, dicentes, " quasi demonstrando deridentes comparationem miseriae ad felicitatem pristinam. Deuter. xxxii, 6: Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? Urbs autem dicitur propter munitiones quas habere deberet. Isa. XXVI, 1: Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale. " Perfecti decoris, " eo quod omnibus virtutibus abundabat. Ezech. xxviii, 12 et 13: Tu signaculumsimilitudinis , plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum. " Gaudium universae terrae. " Materia enim gaudii omnium fuit in Ecclesia. Isa. lx, 15: Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem ei generationem. Psal. lxxxvi, 7: Sicut laetantium omnium habitatio est in te. Haec autem omnia in derisionem convertit inimicus. I Machab. I, 42: Secundum qloriam ejus multiplicata est ignominia ejus.

16. PHE AdminBookmark

" Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui, " ut aperto ore inclamarent. Isa. lvii, 4: Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Ejicere enim linguam omnia loqui est, dilatare os, per omnia deridere. Psal. cxxxix, 4: Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum. Psal. cviii, 2: Os peccatoris et os dolosi super me apertum est. " Sibilaverunt. " Jerem. XIX, 8: Ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum: omnis qui praeterierit per eam, obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus, " Ei fremuerunt dentibus suis, " prae nimio desiderio devorandi. Isa. v, 29: Frendet, et tenebit praedam: et amplexabitur, et non erit qui eruat. Et ita facit diabolus ad animam et ad Ecclesiam. Habac. iii, 12: In fremitu conculcabis terram, et in furore obstupefacies gentes. Psal. CXI, 10: Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet.

" Ei dixerunt: Devorabimus, " absorbendo quidquid dulcedinis fuit in eo, et in ventrem inferni trajecimus. Isa. IX, 11 et 12: Inimicos ejus in tumultum vertet: Syriam ab oriente, ei Philistiim ab occidente: et devorabunt Israel totoore. Syria sublimis interpretatur, quae est in Oriente, hoc est, in splendore vitae praesentis. Philisthiim potione cadentes interpretatur, et inferni poenas significat, quas in Occidente mortis peccatores devorant. Job, xviii, 13: Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors, " En ista est dies, " Unus demonstrat alteri in derisionem, et dies significat justitiam condemnantem. Ad Ephes. v, 13: Quae arguuntur, a lumine manifestantur. " Quam exspectabamus, " Ex desiderio enim malum hominis daemones exspectant. Psal. lxxxviii, 43: Laetificasti omnes inimicos ejus. Haec exspectatio in insidiis est. Psal. x sec. Hebraeos, 9 et 10: Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua: insidiatur ut rapiat pauperem. " invenimus, " ad praedam scilicet: unde, Isa. x, 10, exsultat inimicus dicens: Invenit manus mea regna idoli, sic ei simulacra eorum de Jerusalem, " Vidimus, " ut etiam oculis satiemur poenis eorum. Psal. xxxiv, 2: Euge, euge! viderunt oculi nostri. Isa. lxvi, 24: Egredientur, et videbunt cadavera virorum, quae praevaricati sunt in me,

17. AIN AdminBookmark

" Fecit Dominus quae cogitavit. " Diu enim cogitavit exspectans paenitentiam: quia patiens est. Eccli. v, 4: Altissimus est patiens redditor, Isa. xlii, 14: Tacui semper, silui, patiens fui. Augustinus: " An ideo putandus est non videre, " quia tanto videt patientius, quanto sa-" pientius ? " Psal. cv, 23: Dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus. Isa. XIV, 24 et 25: Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quomodo mente tractavi, sic eveniet. " Complevit sermonem suum, " scilicet quem locutus est per Prophetas.

Isa. XXXI, 2: Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. " Quem praeceperat a diebus antiquis. " Ab antiquo enim ultus est in peccatores. Isa, XXXVII, 26: Ex diebus antiquis ego psalmavi illud: et nunc adduxi.

" Destruxit, " per poenas, " et nonpe percit, " per misericordiam liberantem: diu enim exspectaverat et semper monuerat, et converti noluerunt. Ezech. viii, 18: Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: ei cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos, " Et laetificavit super te inimicum. " Proverb. ii, 14: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Laetari tamen in malis inimici perversum est. Proverb, XXIV, 17 et 18: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, ei in ruina ejus ne exsultet cor tuum: ne forte videat Dominus, et displiceat ei, " Et exaltavit cornu hostium tuorum, " hoc est, exaltari permisit. Daniel. XI, 8: Ecce oculi, quasi oculi hominis, erant in cornu isto, et os loquens ingentia. Et, infra, v. 21: Adspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, ei praevalebat eis. Sanctos vocat, qui sanctitatem professi fuerant, et per peccatum ceciderant.

18. sade AdminBookmark

" Clamavit cor eorum ad Dominum. " Tangit hic conversionem ad poenitentiam, dicens qualiter clamat, et ad quem, ibi, v, 20: " Vide, Domine. " Et propter quid, ibi, v. 21: " Jacuerunt in terra. "

In primo dicit, quod flebiliter et instanter clamat, ibi, v. 19: " Consurge, lauda. "

Et hoc est:

" Clamavit cor eorum ad Dominum, " ut ex intimis clamor procederet. Psal. cxviii, 145: Clamavi in toto corde meo,exaudi me, Domine. " Super muros filiae Sion, " supple, qui dissipatus est. Unde in praehabitis, v. 8, dicitur: Murus pariter dissipatus est. Muri enim Jericho stare non possunt. Josue, VI, 20: Muri illico corruerunt. Iericho enim defectus interpretatur. Isa. XVI, 7: His qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. Laetari in congerie carnalium delectationum, laetari est in muro cocti lateris.

" Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. " Torrens enim cum impetu, et torrore solis fluit, et vult dicere, quod liquescat calore poenitentiae, et dimittat habenas lacrymis, et abundanter ploret. I Reg. I, 7, de Anna: Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Et, ibidem, v. 10: Cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum flens largiter. Dicit enim Hieronymus, quod. " oratio Dominum ungit, lacryma puli" git. " Per diem et noctem dicit, ut manifeste et occulte ploret. Manifeste enim Laesit proximum, occulte vero peccans laesit seipsum. Jerem. IX, 1: Plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei. " Non des requiem tibi, " a laboribus scilicet poenitentiae. Psal. VI, 7: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo. Isa. lxii, 6 et 7: Qui reminiscimini Domini, ne iaceatis, et ne detis silentium, ei. Apocal. IV, 8: Requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus,

" Neque taceat pupilla oculi tui. " Pupilla acies oculi est, et purum, ut scilicet tota mentis intentione se videat et deplangat. Psal. xxxviii, 13: Auribus percipe lacrymas meas. Poeta:

Interdum lacrymae pondera vocis habent.

Job, XVI, 21: Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus.

19. COPH AdminBookmark

" Consurge, lauda in nocte. " Docet quam instanter clamare debeat: et hoc est:

" Consurge, " hoc est, totum simul sursum te age. Isa. LII, 1 et 2: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Et, post pauca: Excutere de pulvere, consurge, sede, Jerusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Ad Coloss, 1 et 2: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram Consurgit enim qui intellectu, et affectu, intentione et opere se agit ad caelestia. Michaeae, VII, 8: Quia cecidi, consurgam : cum sedero in tenebris, Dominus lux mea, est. Laudant autem in nocte quando nemo videt, ne pulvere inanis gloriae oratio sordidetur. Job, XXXIII, 15 et seq.: In visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, supple, adulatores: tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina: ut avertat hominem ab his quae facit. Vel, " lauda in nocte, " hoc est, de nocte, hoc est, de adversitate. Psal. XLI, 9: In die manda-vit Dominus misericordiam, suam, et nocte canticum ejus. Job, I, 21: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. " In principio vigiliarum, " supple, consurge. Quatuor enim sunt vigiliae noctis, conticinium, intempestum, gallicinium, et antelucanum. Marc. xiii, 35 et 36: Vigilate: nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat, vos dormientes. Significant autem quatuor aetates, scilicet adolescentiam, juventutem, virilem, et

senectutem. Et a principio usque in finem vigilare debemus. Psal. lxx, 17 et 18: Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me. Thren. iii, 27: Bonum est viro cum portaverit jugum, ab adolescentia sua.

" Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini, " in confessione scilicet. Aqua simplex liquor nec substantiam, nec odorem relinquit in vase unde effunditur: et sic peccatum debet effundi, ut nihil ejus in corde remaneat per delectationem. Psal. xli, 5: Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, hoc est, delectationes in quibus fuit anima mea. Retinentes enim saporem peccati et imaginem, sunt de quibus dicitur, Ezech. XVI, 17: Fecisti tibi imagines masculinas , et fornicata es in eis. Dicit enim Hieronymus, quod " non " licet intueri, quae non licet concupisce-" re. " Isa. I, 16: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Jerem. IV, 14: Leva a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae ? Ante conspectum Domini effundit, qui judicio Dei supponit se ante sacerdotem qui vicarius est. Psal. xxxvii, 10: Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Proverb. xxviii, 13: Qui abscondit scelera, sua, non dirigetur,

" Leva ad Dominum manus tuas, " in opere scilicet satisfactionis, ut totum scilicet te in coelum extendas. I ad Timoth. II, 8: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione. II Paralip. VI, 13 et 14: Salomon, palmis in caelum levatis, ait: Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo et in terra. Psal. cxl, 2: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. " Pro anima parvulorum tuorum, " Parvuli sunt simplices in sinu

Ecclesiae nutriendi et fovendi, pro quibus Praelati orare tenentur. Joan XVII, 9: Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt. II Machab. xv, 14: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. " Qui fame pereunt, " spirituali et corporali alimento destituti. Luc. xv, 17: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! Job, xxxviii, 41: Pulli ejus clamant ad Deum vagientes, eo quod non habeant cibos. " In capite omnium compitorum. " Compita sunt viae in quibus peditantes multi conveniunt, quas necesse est latas esse, et significant vias quae ducunt ad mortem. Matth XII, 13: Lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem: et multi sunt qui intrant per eam. Capita harum viarum sunt initia peccatorum. Nahum, III, 10: Parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum. Isa. li, 20: Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut orix illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.

20. res AdminBookmark

" Vide, Domine. " Tangit ad quem orat, et petit quod oculis misericordiae respiciat: et hoc est:

" Vide, Domine et considera, " distinguendo per differentias dolorem meum. Daniel. IX, 18: Aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram. Sic respexit Petrum, et egressus Petrus flevit amare . Sic vidit Agar quando exaudivit eam pro parvo filio . Sic vidit Abraham filium immolantem in monte visionis, qui appellavit nomen loci illius, Dominus videt . " Quem vindemiaveris ita, " scilicet quod omne gaudium a me remotum est, quod per vineam significatur. Job, xv, 33: Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus. Psal. lxxix, 13: Vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam. Job, xv, 30: Ramos ejus arefaciet flamma.''

" Ergone comedent mulieres fructum suum? Ad litteram enim proprios filios coacti sunt comedere. Thren. IV, 10: Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. Hoc specialiter implent mali Praelati, qui matres esse deberent, qui dum necessaria vitae subditis auferunt, subditos tamquam filios devorant, ut Medea. Matth xxiii, 14: Comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Domos viduarum, familiae Ecclesiae sunt. Deuteron. XXVIII, 57: Comedunt liberos suos clam propter rerum omnium penuriam. " Parva los ad mensuram palmae, " hoc est, recenter natos, et quasi de ventre exortos, sicut Michael Ephesius de lamiis dicit, quae habitant in Lydia, quoniam delectantur praegnantes rescindere, et cruda embria devorare . Sic quidam teneros adhuc in fide devorant, infirmitatibus eorum non condescendentes, sed potius in deliciis expendentes viscera pauperum. Deuteron. xxviii, 56 et 57: Tenera mulier et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere propter mollitiem ei teneritudinem nimiam, invidebit viro suo qui cubat in sinu illius, super filii et filiae carnibus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. In tali enim teneritudine videmus vivere Praelatos de praeda subditorum,

" Si occiditur in sanctuario Domini, " in quo quilibet defensionem habere debuit, " Sacerdos et Propheta, " qui speciali debebant gaudere privilegio. Psal.

CIV, 15: Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Hos peccato mortuos videmus in sanctuario Ecclesiae. Hoc significatum est, Levit. x, 1 et 2, ubi dicitur, quod Nadab et Abiu in conspectu Domini in sanctuario mortui sunt igne alieno. Ezech. IX, 6: A sanctuario meo incipite.

21. S1N AdminBookmark

" Jacuerunt in terra, " prostrati scilicet in terra. In terra jacere spiritualiter est terrenis inhiare: illi enim jacent sicut cadavera, hoc est, vermibus cadentia. Numer. XIV, 32: Vestra cadavera jacebunt in solitudine. " Fortis, " qui se defendere non potest. Amos, II, 14: Fortis non obtinebit virtutem suam. " Puer, " qui non tantum aetate, sed defectione sensus puer est. I ad Corinth. XIV, 20: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. " Et senex, " qui malitia consumpsit dies suos. Daniel. 52: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua. Isa. lxv, 20: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.

" Virgines meae, " hoc est, illi qui virgineas mentes habere debebant, et infatuati sunt. Eccli. XXVI, 13: In filia non avertente se, firma custodiam: ne inventa occasione utatur se. " Ei juvenes mei, " qui robustae sunt aetatis, et crescentis virtutis, qui robur convertunt ad peccatum. Isa. XL, 30: Deficient puri,et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. " Ceciderunt in gladio, " hostis scilicet vel diaboli. Osee, XIV, 1: In gladio pereant: parvuli eorum elidantur, et faetae ejus discindantur.

" Interfecti in die furoris tui. " Nunc enim in gladio suo duro grandi et forti visitavit Dominus, sicut dicitur, Isa. xxvii, 1 . Unde et hostis gloriatur, Judith, VI, 4: Gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. " Percussisti, " tua quidem fortitudine, sed eorum ministerio. Proverb. XIX, 29: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. " Nec misertus es, " misericordia scilicet liberante. Jacob. II, 13: Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.

22. thau AdminBookmark

" Vocasti quasi ad diem solemnem. " Ad solemnitatem enim multi veniunt et gaudentes, et Ita inimici populi Dei undique fluxerunt gaudentes de interfectione. Joan XVI, 2: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Unde celebrabant dies interfectionis talium. Isa. XXXIV, 6: Victima Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom, Dies enim victimae, dies solemnis est: Bosra autem munita, significat munitos in peccatis: Edom autem sanguinea, peccata carnis et sanguinis. " Qui terrerent me de circuitu. " De facili terretur peccator: quia nequitia timida est, ut dicitur, Levit. XXVI, 36: Terrebit eos sonitus folii volantis. De circuitu autem dicitur, ut dicit Gregorius, quia " supra judex con-" demnans, infra Infernus hians, intra " conscientia urens, extra mundus ar" deus, a sinistris peccata accusantia, a " dextris infinita daemonia. " Isa. XXIX, 3: Circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.

" Ei non fuit in die furoris Domini qui effugeret, " Amos, ii, 14: Peribit fuga a veloce. Psah CXXXVIII, 7: Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ? " Et relinqueretur, " a tanta caede. Exod. XIV, 28: Nec unus quidem superfuit ex eis. " Quos educavi, " in disciplina: " et enutrivi, " pabulo temporali et spirituali. Isa. I, 2: Filios enutrivi et exaltavi. " Inimicus meus consumpsit eos. " Propter peccata scilicet quibus eversi sunt a me. Deuter. xxxii, 24: Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo.