Tertio, de iustitia hominis ad se ipsum agitur duplici comparatione.
O quam pulcra est etc. Hic agit de iustitia hominis ad se ipsum. Commendat autem iustitiam, reprobat iniustitiam, comparando statum iustorum statui iniustorum primo ante iudicium, scilicet in hoc capitulo: secundo, in iudicio, capitulo sequenti.
Primo comparatur status iustorum statui iniustorum ante iudicium tripliciter. Ante iudicium tripliciter: primo, quantum ad statum vitae praesentis: secundo, quantum ad statum mortis: Iustus si morte: tertio, quantum ad statum post mortem : Condemnat etc.
Primo, quoad statum vitas praessntis dupliciter.
In prima parte primo ostenditur status iustorum commendabilis ex se: secundo, ex status oppositi, scilicet iniustorum, reprobatione: Multigena etc.
Statum iustorum primo commendat a decore: secundo, ab immortalitate: Immortalis est etc.; tertio, ab aedificatione: Cum praesens etc.: quarto, a. remuneratione: Et in perpetuum etc.
(Vers. 1.). O quam pulcra etc., quasi dicat: ita dixi , "quod nationes impiorum sunt dirae consummationis ": sed o quam pulcra etc, admirando hoc dicit: pulcra, " quantum ad opera "; casta generatio, i quantum ad innocentiam mentis"; cum claritate, " quantum ad virtutum nitorem ", secundum Glossam . Canticorum quarto: " Tota pulcra es, amica mea " etc.; item Lucae duodecimo: " Sint lumbi vestri praecincli ", per innocentiam, " et lucernae ardentes ", per virtutum nitorem: " et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum ", per bonorum operum sollicitudinem. Et bene dixi, quod pulcra est, scilicet pulcritudine spirituali. Immortalis enim est memoria illius, per felicem recordationem: Proverbiorum decimo : " Memoria iusti cum laudibus ". Quoniam et apud Deum nota est, per approbationem: secundae ad Timotheum secundo: "Novit Dominus, qui sunt eius ". Et apud homines, scilicet ratione utentes et sapientes per laudem seu laudis continuationem; Ecclesiastici quadragesimo quarto: " Sapientiam ", scilicet Sanctorum, "ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet Ecclesia ".
(Vers. 2.). Et bene dixi, quod immortalis est etc. Cum enim praesens est, " scilicet in vita praesenti ", illam imitantur, quasi exemplar pulcherrimum ; ad Philippenses tertio: " Imitatores mei estote ". Et desiderant eam, scilicet iustorum pulcram et castam generationem videre, scilicet ad imitandum: eum se eduxerit, de vita ista per mortem : Iob nono: " Transierunt quasi naves poraa portantes ", quae scilicet post suum transitum relinquunt odorem: Canticorum primo: " Curremus in odorem unguentorum tuorum ".
Notandum, quod iustos educit Deus de vita praesenti effective, secundum illud Psalmi : " Educ de custodia ", scilicet de carcere, " animam meam ". Ipsi autem educunt se ipsos consentiendo, vel hoc desiderando et petendo: in Psalmo: " Sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum ; quando veniam et apparebo ante faciem Dei "?
Et in perpetuum coronata, scilicet corona vi-- tae perpetuae ; Apocalypsis secundo : " Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae ". Triumphat, id est triumphando acquirit, praemium incoinquinatorum certaminum, id est, quod debetur certaminibus incoinquinatis, id est non inquinatis per defectum perseverantiae: praemium, inquam, vincens, proemium datum pro certamine certatorio, ut dicit Glossa unde primae ad Corinthios nono: " Illi, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam ". Vel: proemium vincens, id est superans magnitudinem persecutionum, secundum illud ad Romanos octavo: " Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis "; unde Glossa: " Praemium, quod maius est illis certaminibus et persecutionibus, quas sustinuerunt in praesenti ".
Multigena etc. Hic tangit statum iniustorum reproborum, ipsum vituperando, primo in se ipsis: secundo in ramis: Et si in ramis: tertio in fructibus : Et fructus: quarto in posteris: Ex iniquis etc.
(Vers. 3.). Multigena autem etc, quasi dicatI talis est pulcra et casta iustorum generatio. Autem pro sed: multigena multitudo impiorum etc ; Ecclesiastae primo : " Stultorum infinitus est numerus ". Tangit autem hic triplicem pluralitatem seu multitudinem impiorum in tribus verbis, scilicet quia spargitur per diversos errores quoad rationalem, contra quod Iacobi tertio : " Nolite plures magistri fieri"; item, per diversos appetitus quoad concupiscibilem: Osee decimo: "Divisum est cor eorum nunc interibunt "; item, per diversa odia quantum ad irascibilem: Michaeae tertio: "Ierusalem in acervum lapidum erit", id est sine cemento caritatis. Primam tangit vel innuit per hoc quod dicit: Multigena, id est multos generans errores: secundam, per hoc quod dicit: Multitudo, quasi sine caritatis unitate vel vinculo: tertiam, per hoc quod dicit: Impiorum, pluraliter, id est sine pietate, sed cum multa crudelitate. Multigena, inquam, multitudo impiorum non erit utilis, " immo nociva ", ut dicit Glossa Isaiae trigesimo: " Non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium ".
Sed contra :" Quia, sicut, dicit Augustinus , si pauciores essent mali quam boni, non auderent exercere bonos "; hoc autem exercitium est bonis utile, quia dicit Gregorius, quod " Abel esse non potest, quem Cain malitia non exercet ". Item in Psalmo : " Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores , scilicet coronam perpetuam mihi.
Sed dicendum, quod hanc utilitatem non consequentur iusti ex impiorum intentione, quia non intendent eis prodesse: sed ex sua bonitate, vel ex sua bona voluntate, malis eorum bene utente.
Et spuria vitulamina non dabunt radices altas etc. Ita habet littera Rabani et omnium antiquo-, rum: item Ambrosius in quadam epistola dicit quibusdam: " Vos estis nobilia vitulamina ", id est nobiles plantationes. Sed Augustinus dicit, quod melius diceretur adulterinae plantationes: et propter hoc remansit in textu adulterinae plantationes in novis Bibliis.
Notandum autem, quod vitulamina sunt plantae infructuosae, quae nascuntur iuxta truncum vitis, unde dicitur vilulamen a vite : vel secundum quosdam dicitur a vitulo, quia talis planta nascitur in terra vitulis sive bobus arata. Spurius autem dicitur idem quod ignobilis vel degenerans ; unde spuria vitulamina, id est plantationes degenerantes vel innaturales, et adulterinae plantationes, id est generationes impiae, de spirituali adulterio natae, scilicet per propagationem impietatis multiplicatas: Matthaei duodecimo : " Generatio mala et adultera signum quaerit".
Non dabunt radices altas, in se, id est cogitationes et affectiones in caelum tendentes, sed in terra defixae. Homo enim secundum Philosophum est arbor eversa ; unde radices suas debet mittere et figere sursum, scilicet suum intellectum et affectum; unde in Psalmo : " Meditatio cordis mei in conspecta tuo semper "; item: " Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem "; item: " Domine, ante te omne desiderium meum"; item ad Colossenses tertio: "Quae sursum sunt quaerite", scilicet investigando intellectu; " quae sursum sunt sapite ", saporando affectu ; Psalmus: " Gustate et videte ". Nec stabile firmamentum, vel fundamentum, scilicet rectae fidei ad Deum, collocabunt: fides enim est velut fundamentum spiritualis aedificii ; unde ad Hebraeos undecimo : " Fides est substantia rerum sperandarum " etc.; primae ad Corinthios tertio: " Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus ", id est fides de Christo Iesu.
Aliter secundum Glossam exponitur de haereticis et eorum discipulis.
(Vers. 4.). Sequitur: Et si in ramis, id est exterioribus bonis etc. Tales erant rami illius Babylonicae arboris, scilicet Nabuchodonosor, Danielis quarto . In tempore germinaverunt, id est, ad tempus modicum aliquod boni principium ostenderunt, secundum illud Isaiae decimo octavo: "Immatura perfectio germinabit ". Infirmiter posita, " id est ad horam ", ut dicit Glossa ;vel: infirmiter posita, id est debiliter in bono radicata, a vento commovebuntur, id est a tentatione leviori, secundum illud Ezechielis decimo septimo: " Nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur "? Et a nimietate ventorum, id est persecutione graviori, eradicabuntur: Glossa : " Penitus evellentur"; Matthaei decimo quinto:" Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur ".
(Vers. O.). Confringentur enim rami inconsummati, scilicet sine spe reparationis a persecutione gravissima: Iob decimo quinto : " Ramos eius arefaciet flamma "; vel: confringentur enim rami inconsummati, id est doctrinae eorum vel operationes carentes caritatis perfectione; ad Colossenses tertio: " Super omnia caritatem habeto, quae est vinculum perfectionis ". Et fructus illorum, scilicet proprii, id est opera eorum mala, secundum illud Matthaei septimo : " Arbor mala fructus malos facit "; inutiles, ut non reficiant: Isaiae quinquagesimo nono: "Opera eorum opera inutilia ". Et acerbi ad manducandum, ut non delectent, sed torqueant: Deuteronomii trigesimo secundo: " Uva eorum, uva fellis et botrus amarissimus "; Ezechielis decimo octavo: " Patres comederunt uvam acerbam " etc. Et ad nihilum apti, ut in nullo de se proficiant: Ezechielis decimo quinto: " Cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis, cum ignis illud devoraverit".
(Vers. 6.). Ex iniquis etc., quasi diceret: vere multigena multitudo impiorum non erit utilis etc. Ex iniquis enim omnes filii, qui nascuntur, non solum nativitate propagationis, sed etiam imitationis , de qua Ioannis octavo : " Vos ex patre diabolo estis ". Testes sunt nequitiae adversus parentes, per pravitatis similitudinem, in interrogatione sua, id est in iudicii divini examinatione, quoniam Deus iustus iudex "interrogabit opera " eorum, infra capitulo sexto: item eorum verba: Matthaei duodecimo: " De omni verbo otioso " etc. ; item eorum cogitationes: supra capitulo primo: " In cogitationibus impii interrogatio erit " etc.
Allegorice exponit hoc Glossa de haereticis, -qui sunt multigena multitudo, quia per diversas sectas diversorum haeresiarcharum dividuntur: qui inutiles sunt Ecclesiae, immo nocivi, quia eam persequuntur. Adulterinae plantationes sunt eorum discipuli, qui ex eorum doctrina erronea generantur. Radices altas non dant, quia in Christo Deo et homine non collocantur. Eorum rami sunt instabiles, quia, si quid boni habere videntur, tempore persecutionis ab Ecclesia evelluntur. Fructus eorum inutiles, quia doctrinis eorum et expositionibus homines simplices invenenantur. Filii eorum sunt testes nequitiae adversus parentes, quia ex multiplicatione discipulorum errores magistri gravius damnabuntur.
Secundo, quoad statum mortis tripliciter.
Iustus autem etc. Hic ponit comparativam commendationem iustorum quoad statum mortis: et primo ostenditur hic, non esse Sanctis damnosa temporalis mortis acceleratio: secundo subditur accelerationis ratio, ibi: Placens Deo: tertio populi aspicientis stulta opinio: Populi autem videntes.
(Vers. 7.). Iustus autem etc, quasi dicat: sic est de iniquis: autem, pro sed: iustus si morte praeoccupatus fuerit, id est accelerata ante tempus morte praeventus, secundum illud Isaiae trigesimo octavo : " Dum adhuc ordirer, succidit me". Bene dixit: praeoccupatus, quia subita morte, id est improvisa, non potest mori iustus, quia dicitur in Psalmo de persona iusti: " Providebam Dominum in conspectu meo semper " etc.: item: " Anima mea in manibus meis semper ", quasi dicat: paratus sum reddere eam, quandocumque Deo placuerit, quod ego moriar. Iustus, inquam, si praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit, scilicet aeternae quietis: Psalmus: "Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium ".
(Vers. 8. 9.). Senectus enim etc., quasi dicat: nec obest praeoccupatio aetatis: senectus enim venerabilis etc.: Glossa : "Non aetas corporis, sed vitae maturitas et morum probitas laudatur "; venerabilis, inquam, id est digna veneratione apud Deum et
Angelos et homines iustos: est non diuturna, multitudine dierum: Iob trigesimo secundo: " Non sunt longaevi sapientes "; nec numero annorum computata, id est nec multitudine annorum. " Puer enim centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit ", Isaiae sexagesimo quinto. Cani enim sunt sensus hominis, id est loco canorum: Glossa : " Quasi: bene est canus qui bene est sensatus", secundum illud Danielis decimo tertio " Tibi dedit Deus honorem senectutis ", id est discretionem et sapientiam, quae solet esse in senibus secundum illud Iob duodecimo: In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia "; item Ecclesiastici vigesimo quinto: " Corona senum multa peritia ".
Et aetas senectutis, id est aetatis vicem supplens, vita immaculata, " quasi dicat: bene est senex mundus et simplex ": Proverbiorum decimo sexto: " Corona dignitatis senectus, quae in viis iustitiae reperietur ".
Placens Deo etc. Hic ponitur multiplex ratio accelerandae mortis, quarum prima est iustorum dignitas: secunda, mortis utilitas: Raptus est etc.: tertia, vitae periculositas: Fascinatio etc.; quarta, temporis opportunitas: Consummatus etc.; quinta, beneplacita Dei voluntas: Placita etc.
(Vers. 10.). Placens Deo, scilicet per veram fidem, secundum illud ad Hebraeos undecimo : "Sino fide impossibile est placere Deo ": factus dilectus, propter perfectam dilectionem, secundum illud Proverbiorum octavo: Ego diligentes me diligo": et vivens, scilicet per gratiam, non moriens per culpam ; inter peccatores, scilicet impollutus, quod valde magnum est, cum scriptum sit in Psalmo : "Cum perverso perverteris "; sed iustus quasi lilium inter spinas, quia nec amittit suae puritatis candorem nec suae famae odorem: Canticorum secundo: " Sicut filium inter spinas " etc. Translatus est, de exilio huius mundi ad patriam caelestem, de morte ad vitam, de certamine ad coronam.
Notandum, quod multiplex est translatio: prima, de culpa in gratiam: primae Ioannis tertio : " Nos scimus, quia translati sumus de morte ", scilicet culpae, " ad vitam ", gratiae, " quoniam diligimus fratres". Secunda, de gratia imperfecta ad perfectam gratiam: secundae ad Corinthios tertio: "Transformamur in eandem imaginem a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu ". Tertia, de gratia perfecta ad gloriam: de qua hic: Translatus est.
(Vers. 11.). Raptus est, quasi dicat: non solum translatus est, sed raptus, quia cito mortuus et quasi praeter naturae debitum per violentiam sublatus.Est autem raptus Sanctorum in vita sua: unde secundae ad Corinthios duodecimo : " Scio hominem ante annos quatuordecim raptum " etc: et in morte, de quo hic: Raptus est etc.; et post mortem, de quo primae ad Thessalonicenses quarto: " Rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera". Raptus est, inquam, ne malitia, id est aperta iniquitas, mutaret intellectum eius, ipsum a veritate et sinceritate fidei avertendo: aut ne fictio, id est simulata aequitas, de qua Augustinus : " Simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas, quia est iniquitas et simulatio ". Ne fictio, inquam, deciperet, id est corrumperet, animam illius , scilicet affectum eius a dilectione Dei avertendo: secundae ad Corinthios undecimo: " Timeo, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri". (Vers. 12.). Fascinatio enim etc, quasi dicat: bene erat ei necesse, ut sic raptus esset etc.; fascinatio enim nugacitatis, ab exteriori, id est nugax et adulatoria laudatio, secundum quod homines maligni dicuntur laudando pueros fascinare ipsos: obscurat bona, scilicet iustorum, etsi non destruat illa: obscurat, inquam, quia facit, non videri defectus et imperfectiones ipsorum bonorum, et per hoc superbire de ipsis; ad Galatas tertio : " O insensati Galatae ! quis vos fascinavit" etc.; primae ad Corinthios decimo quinto: " Corrumpunt bonos mores colloquia prava ". Et inconstantia concupiscentiae, ab interiori, scilicet concupiscibilis, quae facit hominem inconstantem: Iacobi primo: " Vir duplex animo ", scilicet qui partim sequitur rationem, partim sensualitatem, " inconstans est in omnibus viis ". Inconstantia, inquam, concupiscentiae, id est concupiscibilis, transvertit, scilicet de bono in malum, sensum sine malitia, id est prius bonum et simplicem: Iacobi primo: " Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus ".
(Vers. 13.). Consummatus in brevi, id est per- fedus in gratia modico tempore: Isaiae decimo : " Consummatio abbreviata inundabit iustitiam "; explevit tempora multa, scilicet expletione meriti, quia acquisivit tempore parvo meritum, quod alii acquirunt per multa tempora: vel: expletione praemii, quia adeptus est aeternitatem, quae perfectione superat tempora multa.
(Vers. 14. 15.). Placita enim erat Deo anima eius: ecce, causa consummationis, scilicet gratia et dilectio divina. Placita, inquam, per fidem cordis intus et mansuetudinem morum exterius: Ecclesiastici primo : "Beneplacita est Deo fides et mansuetudo ". Propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum, id est de mundo, qui plenus est iniquitate: primae Ioannis quinto: " Totus mundus in maligno positus est ".
Populi autem: Glossa : " Persecutores "; videntes, " paenam ", et non intelligentes, "futuram gloriam ", nec ponentes in praecordiis, id est intus in corde, quamvis aliquando audiant praedicari: Isaiae quinquagesimo septimo : "Iustus perit, et non est qui recogite"; talia, scilicet, quae consequuntur: supra capitulo tertio: "Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in paces.
Quoniam gratia Dei, scilicet ad bene operandum: primae ad Corinthios decimo quinto : Non ego, sed gratia Dei mecum ": et misericordia est in Sanctos eius, ad liberandum de malis: Ecclesiastici ultimo: " Liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui ": et respectus in electos illius, scilicet ad proemium consequendum: Glossa: "ld est condigna retributio ". Et nota, quod sancti dicuntur per presentem iustitiam: electi, per aeternam praedestinationem, secundum illud ad Ephesios primo : " Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate ".
Tertio, quoad statum post mortem quadrupliciter.
Condemnat autem etc. Hic ponitur comparativa commendatio iustorum quantum ad statum post mortem: et primo, in comparatione impiorum adhuc viventium: secundo, in comparatione morientium: Et erunt post haec etc.: tertio, mortuorum: Quoniam disrumpet etc.; quarto, resurgentium: Venient in cogitationibus peccatorum etc.
In prima parte tangitur primo impiorum a iustis condemnatio: secundo, condemnationis ratio: Videbunt enim finem sapientis.
(Vers. 16.). Condemnat autem iustus mortuus vivos impios: Glossa : " Martyr persecutores suos ", scilicet comparatione melioris facti, sicut Ninivitae, Matthaei duodecimo. Et iuventus celerius consummota, scilicet hominis insti, longam vitam iniusti: Glossa : "Id est persecutoris ", quia plus boni fecit tempore modico quam ille multo, unde districtius iudicabitur: Apocalypsis secundo: "Dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paenitere" etc.
(Vers. 17.). Videbunt etc. Hic ponitur duplex ratio praedictae condemnationis, scilicet ignorantia et contemptus. Primam ponit dicens: Videbunt enim, scilicet impii, finem, "id est mortem ", ut dicit Glossa sapientis: Glossa: " Id est Martyris": unde de Martyre legitur illud Ecclesiastici decimo quarto: " Beatus vir, qui in sapientia morabitur ". Et non intelligent, quid cogitaverit de illo Deus, " id est, quod ei cogitaverit dare in futuro, secundum Glossam , vitam aeternam "; Proverbiorum vigesimo octavo: " Viri mali non cogitant iudicium ". Et quare munierit illum Dominus, scilicet in praesenti: Glossa: " Armis fidei ", secundum illud ad Ephesios sexto: "In omnibus sumentes scutum fidei "; item: " Induite vos armaturam Dei ".
(Vers. 18.). Deinde ponit secundam rationem dicens: Videbunt eum, quasi dicat: et quia haec non intelligunt, videbunt eum, Glossa : " Mori "; et contemnent illum, unde infra capitulo quinto: " Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum " etc.: item Iob duodecimo: " Deridetur iusti simplicitas ". Sic contempserunt Iudaei Christum morientem.
Mos autem, scilicet impios, Dominus irridebit: Glossa : " In iudicio ", id est, dignos irrisione iudicabit ut fatuos: Psalmus: " Qui habitat in caelis irridebit eos " etc. Nec solum in iudicio generali, sed etiam in particulari, id est in morte: unde Proverbiorum primo: " Ego quoque in interitu vestro ridebo " etc.
(Vers. 19.). Et erunt post haec, scilicet post boiorum persecutionem et Domini irrisionem, id est, - postquam bonos in praesenti afflixerint, et ipsi a Deo in morte derisi fuerint: erunt decidentes, id est deorsum per casum mortis in infernum cadentes: Psalmus : " Quemadmodum olera herbarum cito decident ". Sine honore, id est societatis beatorum: et in contumelia, scilicet confusionis reproborum: inter mortuos: Glossa: " Damnatos "; in perpetuum, id est sine fine: Ieremiae vigesimo tertio: " Dabo vos in opprobrium sempiternum et in contumeliam sempiternam, quae nunquam oblivione delebitur ".
Quoniam disrumpet etc. Hic tangitur commen-1 datio iustorum in comparatione impiorum mortuo, rum; et primo tangitur separatio a corpore: secundo, evulsio a mundo: Et commovebit: tertio exclusio a gloria : Et usque ad summum, vel supremum: quarto, delrusio inpoenam: Et erunt gementes: quinto, deletio ab hominum memoria: Et memoria eorum peribit, vel periet.
(Vers. 19.). Sequitur igitur: Quoniam disrumpet etc. Bene dixi, quod erunt decidentes etc.,quo-niam disrumpet illos, "scilicet Dominus ", secundum Glossam : Osee decimo tertio: " Dirumpam interiora iecoris eorum ". Illos, inquam, inflatos, vento superbiae: primae ad Corinthios quinto: "Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis". Sine voce, " excusationis "; Matthaei vigesimo secundo: " At ille obmutuit ". Et commovebit illos a fundamentis: Glossa " Evertet vitam illorum, quam stabilem esse putabant ": Iob vigesimo secundo: " Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ". Et usque ad supremum desolabuntur, id est in tantum, quod locum supremum amittent, id est usque ad hoc, quod a celsitudine gloriae excludentur, sicut laluae virgines, quibus legitur quod " clausa est ianua", Matthaei vigesimo quinto . Et usque ad summum desolabuntur, id est, punientur, quousque reddant quadrantem novissimum, id est paenam pro omni peccato, tam magno quam minimo: Matthaei quinto: " Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem ". Prima tamen expositio magis concordat cum divisione praedicta. Et erunt gementes: Glossa : " In paenis: quia nulla consolatione elevabuntur". Et memoria eorum, non quaecumque, sed felicis recordationis: periet, apud Deum et homines, secundum illud Psalmi: " Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum".
(Vers. 20.). Venient tandem, scilicet in fine mundi: unde Glossa : " Ad iudicium "; tunc enim de inferno exibunt. Venient, inquam, in cogitatione peccatorum suorum, remordente eos conscientia, limidi, de paena inferenda: infra capitulo quinto: " Videntes turbabuntur timore horribili". Et traducent illos: Glossa : "In ignem aeternum "; ex adverso: Glossa: " Accusantes eos", sicut adversarius accusat adversarium suum; iniquitates ipsorum, id est peccata ab eis perpetrata corde, ore, vel opere; Ieremiae secundo: " Arguet te malitia tua ". Peccata autem dicuntur accusare reprobos, quia erunt materia accusationis et damnationis eorum: ad Romanos secundo: " Cogitationum inter se accusantium, aut etiam defendentium" etc.