Parabolae et exempla quaedam beati patris Francisci.
Parab. I. Circa pauperes spiritu infallibilem esse Dei providentiam.
Parab. II. De custodia et mortificatione oculorum.
Exemplum I. De perfecto et vero obediente.
Carnis tentatione perculsus et suggerente vafro castitatis inimico, ut uxorem duceret, post crebra flagella nudus noctu in hortum nivibus consitum perrexit et vivum hoc satisque appositum nimiae et anxiae maritorum circa filios et uxores solicitudinis exemplum, multo inferioris quiete monastica, sibi proposuit. In nivem se demergens septem ex ea coepit massas compingere, quas sibi proponens suo sic exteriori homini loquebatur: " Ecce, " inquit, " haec major uxor tua est, quatuor istae duo filii et duae filiae, reliquae duae servus et ancilla, quos ad serviendum habere oportet. Festina igitur omnes induere, quoniam prae frigore moriuntur. Si vero eorum te multiplex solicitudo molestat, uni soli Domino solicite cura servire. " Quo egregio exemplo illico tentator victus abscessit, et vir sanctus in periculoso certamine victor evasit. Bon. c. V. n. 3.