SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Hic incipit epistolaris narratio, in qua primo munit eum contra praesentes persecutiones; secundo contra futura pericula ecclesiae, III cap., ibi hoc autem scito.

Item primo inducit ad instantiam praedicationis, quae tunc erat causa et occasio persecutionis; secundo hortatur ad sustinendas tribulationes propter christum, ibi tu ergo, etc., c. II.

Item primo commemorat bona ipsius timothei; secundo hortatur eum ad usum horum bonorum per instantiam praedicationis, ibi per quam, etc.; tertio ponit se in exemplum, ibi in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister, etc..

Item primo ponit affectum quem habebat ad timotheum; secundo ponit bona huius, quae provocabant eum ad huiusmodi affectum, ibi memor.

Affectus ostenditur per duo, scilicet per orationem et desiderium. Et ideo gratias agit deo de affectu quem habet ad timotheum, quia est charitatis, et charitas est principale donum; quasi dicat: reputo me gratiam consecutum, quod sic sincerum affectum habeo ad te. Et dicit deo meo, cui, specialiter, servio a progenitoribus meis, non a parentibus carnalibus, quia I Tim. I, 15: christus venit peccatores salvos facere, quorum primus ego sum; sed servitio derivato a progenitoribus meis, scilicet patriarchis et prophetis, qui deo sincere servierunt. Et dicitur, a progenitoribus, quia filii facilius imitantur perfectionem paternam, tum quia instruuntur ab eis, ut tobias, tum quia etiam facilius imitantur amicos. Et quomodo servio ei? in conscientia pura; quia, ut habetur Habacuc I, V. 13, mundi sunt oculi tui, domine, ne videant malum, et respicere ad iniquitatem non poteris; II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. De quo agit gratias, quia sine intermissione, sive die prosperitatis, sive nocte adversitatis oro pro te.

Item ex desiderio; ideo dicit desiderans te videre, scilicet propter consolationem utriusque.

Rom. I, 11: desidero enim videre vos, etc..

Deinde cum dicit memor, ostendit bona, quae erant in timotheo. Et primo commemorat affectum eius ad se; secundo fidem ad deum, ibi recordationem.

Dicit ergo memor lacrymarum, quas scilicet timotheus effudit quando discessit ephesum ab eo, paratus ad martyrium. Vel lacrymarum quas fudit in orationibus. Et hoc ut gaudio implear, id est, haec memoria replet me gaudio. Phil. II, 2: implete gaudium meum, etc..

Item memor fidei ad deum. Fidem eius primo commemorat; secundo ostendit eam a parentibus derivatam, et non novitiam.

Dicit ergo recordationem, etc.. Fides necessaria est praelato, qui est fidei custos. Hebr.

C. XI, 6: sine fide impossibile est placere deo.

Et dicit non ficta, vera enim per opera bona est. Iac. II, 18: ostende mihi sine operibus fidem tuam, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. I Tim. I, 5: finis praecepti est charitas, etc.. Sap. I, 5: effugiet fictum, etc..

Et haec non nova, sed habitavit primum in avia tua loide, etc.. Act. XVI, 1 dicitur quod fuit filius mulieris Iudaeae. Certus autem, vel per revelationem, vel per indicia, quod et in te.