SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Supra commendavit eum de bonis gratuitis, hic hortatur ad usum gratuitorum sibi datorum, praecipue in praedicatione evangelii. Et primo monet generaliter ad usum datae sibi gratiae; secundo specificat qualis sit usus gratiae, ibi noli itaque erubescere.

Item primo, ponit monitionem; secundo eius rationem, ibi non enim dedit nobis.

Dicit ergo: fides non ficta, in matre et avia et in te est, propter quam causam admoneo te. Gratia dei est sicut ignis qui quando obtegitur cinere, non lucet: sic gratia obtegitur in homine per torporem, vel humanum timorem. Unde et timotheus effectus pusillanimis, torpuerat circa praedicationem.

Et ideo dicit ut resuscites gratiam sopitam.

I Thess. V, 19: spiritum nolite extinguere.

Et addit quae est in te per impositionem manuum mearum, a quo scilicet ordinatus erat episcopus. In qua manus impositione data est ei gratia spiritus sancti.

Deinde cum dicit non enim, ponitur ratio monitionis, et sumitur ex conditione divinorum munerum. Qui enim accipit munus, debet operari secundum congruentiam muneris; ergo secundum conditionem divinorum munerum debemus deo servire.

Est autem duplex spiritus, huius mundi, et dei. Et horum distinctio est: spiritus enim significat amorem, quia nomen spiritus impulsionem importat, et amor impellit. Duplex autem est amor, scilicet dei, et hic est per spiritum dei, et amor mundi, et hic est per spiritum mundi. I Cor. II, 12: non enim accepimus spiritum huius mundi, etc..

Spiritus autem mundi facit amare bona mundi, et timere mala temporalia; et ideo dicit non enim dedit nobis deus spiritum timoris, scilicet mundani, quia hunc deus aufert a nobis. Matth. X, 28: nolite timere eos, qui occidunt corpus, etc..

Est alius spiritus timoris domini et sanctus, et iste facit, ut timeatur deus; hic autem est sine poena et sine offensa, et hic est a deo.

Matth. X, 28: timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. Et addit sed virtutis, quia per spiritum sanctum dirigimur in malis, et hoc per virtutem, scilicet fortitudinis contra adversa mundi. Lc.

C. Ult.: sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. Item dirigimur in bonis, quia quantum ad affectionem ordinamur per dilectionem charitatis, dum quis omnia quae diligit, refert in deum. Unde dicit et dilectionis. I Io. III, 14: qui non diligit, manet in morte. Item quantum ad bona exteriora; et ideo dicit et sobrietatis, id est, omnis temperantiae, servando debitum modum et mensuram ut scilicet temperate utamur bonis mundi. Tit. II, 12: sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. I tim.

C. III, 2: oportet episcopum esse irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium.

Deinde cum dicit noli, specificat usum gratiae; et primo excludit contraria huic usui; secundo hortatur ad usum gratiae, ibi sed collabora.

A solita autem praedicatione poterat impediri propter duo. Primo per erubescentiam, secundo ex poena apostoli, quam patiebatur propter evangelium. Et ideo, quantum ad primum, dicit noli itaque, scilicet ex quo habes spiritum fortitudinis, erubescere, etc.. Praedicatio enim christi, si referatur ad sapientiam mundi, videbatur stulta, unde erubescentiam habere videbatur. I Cor. I, 23: nos praedicamus christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.

Rom. I, 16: non enim erubesco evangelium.

Lc. IX, 26: qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet.

Quantum ad secundum sciendum est, quod si latro videt aliquem suspensum, erubescit se confiteri socium eius. Sic quia apostolus erat vinctus, poterat eum timotheus erubescere; et ideo dicit neque me vinctum eius. Eph. VI, V. 20: pro quo legatione fungor in catena.

Eccli. IV, 27: ne reverearis proximum tuum in casu suo.

Deinde cum dicit sed collabora, hortatur ad usum gratiae; et primo in generali; secundo ostendit ex qua fiducia hunc usum aggrediatur, ibi secundum virtutem.

Hic manifestat quod dicit sed collabora, ibi non secundum, etc..

Dicit ergo: ne erubescas, sed collabora, id est, simul mecum labora. I cor.

C. III, 8: unusquisque propriam mercedem accipiet.

Et dicit evangelio, quod potest esse ablativi casus, et sic in evangelio praedicando; dativi casus, et sic ad laudem evangelii, ut scilicet crescat. Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus, etc..

Et hoc cum fiducia, non propria, quia non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, etc.; sed secundum dei virtutem, id est, habendo fiduciam de virtute dei. Is. XL, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.

Haec virtus manifestatur per duo, scilicet quantum ad affectum, quia liberamur a malis; et ideo dicit qui nos liberavit. I esdr. VIII, V. 31: liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. Io. VIII, 36: si filius vos liberavit. Et quantum ad hoc quod vocat nos ad bona. Unde sequitur et vocat vocatione sua sancta, quia vocavit ad sanctificandum.

Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. I Petr. II, 9: qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum.

Et manifestat quaedam quae dicit, dicens non secundum opera nostra; ubi ostendit, quod per virtutem dei liberati et vocati sumus, non per humanam. Et primo ostendit causam vocationis nostrae et liberationis esse a deo; secundo processum causae, ibi quae data est etiam; tertio commendat datorem causae, scilicet gratiae, et eius conservatorem, ibi qui destruxit.

Dicit ergo: vocavit non per nostram virtutem, quia scilicet non per opera nostra, quae sunt effectus virtutis. Tit. III, V. 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.

Est autem duplex causa humanae salutis, quae est a deo. Una est aeterna, scilicet eius praedestinatio; alia est temporalis, scilicet gratia iustificans.

Quantum ad primum dicit secundum propositum, id est, praedestinationem, quae est propositum miserendi. Eph. I, 11: operatur omnia secundum propositum voluntatis suae.

Rom. VIII, 28: his qui secundum propositum vocati sunt sancti.

Quantum ad secundum dicit et gratiam.

Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius.

Circa processum gratiae primo ostendit quomodo est praeparata gratia; secundo quomodo collata; tertio per quem.

Primum ostendit, cum dicit quae data est nobis in christo iesu, id est, praevisa est nobis dari ante tempora saecularia. Sicut dicit philosophus, saeculum nihil aliud est quam mensura durationis aliquarum rerum; unde diversa saecula, diversae sunt aetates hominum.

Unde unum saeculum durat mille annis, quia homo dicitur vivere quamdiu est in memoria hominum, quae non excedit mille annos.

Tempora ergo saecularia sunt quae mensurant res mutabiles, et haec incoeperunt cum mundo sed praedestinatio est ante mundum.

Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante constitutionem mundi.

Et dicit in christo iesu, quia non sumus electi sic, ut salvemur propriis meritis, sed per gratiam christi; quia sicut praedestinavit salutem nostram, ita modum salutis nostrae.

Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est.

Sed haec praedestinatio prius erat occulta, sed nunc est manifesta. Et quomodo? sicut conceptus cordis per opera; unde nunc in effectu operis, suis electis manifestavit per illuminationem.

Proprie loquitur; manifestare enim est in lucem ducere. Iob XXVIII, 11: abscondita produxit in lucem. Sic ergo manifestata est nunc, etc., per hoc quod misit christum nos illuminantem. Is. LX, 1: surge, illuminare, ierusalem, quia venit lumen tuum.

Lc. I, 79: illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.

Deinde cum dicit qui destruxit, commendat christum illuminatorem; et primo eius virtutem quantum ad mala quae abstulit; secundo quantum ad bona quae contulit.

Dicit ergo christus, propter hoc, quod pro nobis passus est, destruxit mortem, id est, satisfecit deo pro peccatis nostris. I Petr. III, V. 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc.. Et peccatum erat causa nostrae mortis corporalis. Rom. VI, 23: stipendia enim peccati mors; et ideo destruendo peccatum, destruxit mortem. Os. XIII, 14: ero mors tua, o mors, etc..

Contulit etiam perfecta bona, primo animae in praesenti, per gratiam fidei. Abac. II, V. 4: iustus meus ex fide vivit. Et est imperfecta in hac vita, sed perficietur in gloria.

Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te. Secundo immortalitatem carnis resultantem ex gloria animae. I Cor. XV, 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, etc.. Io. X, 10: ego veni ut vitam habeant, scilicet iam per gratiam, et abundantius habeant, scilicet per gloriam in futuro; item ibidem XI, 26: omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.