SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Supra monuit ad sollicitam christi praedicationem, hic inducit ad hoc per exemplum, et primo ponit hoc; secundo inducit ad sui sequelam, ibi formam habens; tertio ostendit sequendi necessitatem, ibi scis hoc.

Item, primo ponit suum officium; secundo ostendit quae patitur pro sui officii executione, ibi ob quam causam; tertio spei certitudinem, ibi scio enim.

Describit autem officium suum tripliciter; quia dicit se praedicatorem, ad excitandum ad bonos mores. Infra IV, 2: praedica verbum, insta opportune. Mc. Ult.: praedicate evangelium omni creaturae.

Apostolum, ad regendum ecclesiam, quia apostoli sunt praelati ecclesiae. Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et magistrum, institutum ad docendum fidei sanctitatem, et cognitionem dei. I Tim. II, 7: doctor gentium in fide et veritate. Ioel. II, c. 23: filii sion, exultate et laetamini in domino deo nostro, qui dedit vobis doctorem iustitiae.

Sed dicit in quo positus sum ego. Ubi nota tria. Primo quod ipse non assumpsit sibi, sed ab illo positus est. Hebr. V, 4: nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a deo tamquam Aaron. Secundo in positione designatur ordo. Tertio firmitas, quia secundum ordinem rationis institutus, firmiter mansit.

Io. XV, 16: posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Iudicum V, V. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo.

Deinde cum dicit ob quam causam, ostendit quae patitur pro sui officii executione, dicens haec, adversa, patior, scilicet vincula et taedia, et hoc pro fide christi. Infra II, 9: laboro usque ad vincula. Et dicit, ob hanc causam, quia pati simpliciter non est laudabile, sed propter iustam causam.

Matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Et ideo sed non confundor, quia non est ad confusionem ei qui patitur propter iustitiam. I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor; si autem ut christianus, non erubescat, etc..

Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, etc..

Deinde cum dicit scio, ponitur certitudo spei, quae facit eum non confundi, etiam hoc provenit ex magnitudine dei promittentis.

Et ideo dicit cui credidi.

Et nota quod uno modo credere est actus fidei; et est sensus scio, etc., id est, scio quod ille qui promisit, est verax, et potens ad reddendam vitam aeternam, quam repromisit homini fideli existenti.

Sed contra ex hoc sequitur, quod eadem est scientia et fides, et idem est scitum et creditum, quod est impossibile, quia de ratione sciti est quod videatur, de ratione crediti quod non.

Respondeo. In fide duo sunt, scilicet id quod creditur, et ille cui creditur. De eo quod creditur, non potest esse scientia, quia sic perderet crediti rationem; sed de eo cui creditur, est scientia, quia per evidentissimam rationem est scitum, quod deus est verax. Et sic dicit: cui credidi. I Io. IV, 1: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt. Prov. XIV, 15: innocens credit omni verbo, etc..

Alio modo dicitur credere fidei eius, cui committit rem suam, et hic sensus est verior; quasi dicat: quia meipsum, labores et passiones credidi, id est, commisi, deo, scio quod potens est depositum meum servare, etc..

Et nota, quod depositum dicitur dupliciter. Uno modo, quod ego deposui. Et sic homo deponit apud deum salutem suam, quando se deo totum committit. I Petr. V, V. 7: omnem sollicitudinem vestram in eum proiicientes, quoniam ipsi cura est de vobis.

Ps. LIV, 23: iacta super dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Item deponit opera sua, quando scilicet non statim recipit remunerationem suam, sed in posterum. Et sic, qui benefacit, deponit illud apud deum. Et hoc usque in illum diem, quando iudicabit occulta hominum, quibus tunc reddet deus mercedem laborum suorum. Sap. X, 17 et Is. III, V. 10: dicite iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

Vel depositum, id est, quod penes me positum est officium, scilicet officium evangelii.

Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc.. Etiam deus est potens conservare suum apostolum usque ad mortem suam.

Deinde cum dicit formam habens, inducit ad sequelam sui, et est duplex littera.

Una dicit habe, altera habens. Si dicit habens, sic primo ponit idoneitatem, quam proponit timotheo ad imitandum exemplum apostoli; secundo hortatur ad imitandum, ibi bonum depositum.

Apostolus autem bonam idoneitatem habuit secundum duo, scilicet secundum eruditionem quantum ad cognitionem; et ideo dicit sanorum verborum. Item secundum virtutem; unde dicit in fide et dilectione.

Dicit ergo: non potes te excusare, si patienter te non habeas usque ad vincula sicut ego, quia tu es habens formam sanorum verborum, scilicet quae non continent falsitatis corruptionem. Tit. II, 1: loquere quae decent sanam doctrinam. Et dicitur doctrina sana, non corrupta effective, quia nos sanos facit.

Et addit quae a me audisti, quasi dicat: non es deceptus, quia hoc tibi tradidi quod a christo audivi. I Cor. XI, 23: ego enim accepi a domino, quod et tradidi vobis. Lc. X, V. 16: qui vos audit, me audit. Et hoc in fide et dilectione, quia si aliquis omnia verba sana sciret et non crederet, non esset idoneus, nec etiam diligeret, quia de facili recederet a doctrina, vel per adversa, vel per prospera.

Hebr. XI, 6: sine fide impossibile est placere deo. I Io. III, 14: qui non diligit, manet in morte. Et hoc in christo iesu, quia vera fides est eorum, quae christus docuit, et vera dilectio est in christo, quia dedit spiritum sanctum, per quem deum diligimus.

Haec igitur habens, custodi bonum depositum, quod scilicet dedi tibi, id est, officium praedicationis, ut numquam a veritate recedas, nec propter timorem officium praedicationis ullo tempore dimittas. Prov. IV, 23: omni custodia serva cor tuum, etc.. I Tim. VI, V. 20: o timothee, depositum custodi. Et hoc custodi bono adiutorio, scilicet per spiritum sanctum, qui habitat in nobis. I cor.

C. III, 16: nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis? secundum aliam litteram monet ad duo.

Primo ad sanam doctrinam; secundo ad perseverantiam in ea.

Deinde cum dicit scis hoc, ostendit necessitatem monitionis ex defectu et profectu aliorum. Quando enim aliquis videt aliquos sociorum suorum proficere et aliquos deficere, nititur sequi bonos. Et ideo primo commemorat deficientes; secundo proficientes, ibi det misericordiam.

Ostendit ergo quid caveat, alias est periculum. I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne cadat. Et ideo dicit: aversi, etc.. Glossa: isti fallacia erant pleni, simulate enim fuerant cum apostolo, ut scilicet addiscerent, unde facerent calumniam apostolo.

Isti ergo, qui sunt aversi a me, sunt modo in Asia, inter quos praecipue sunt isti duo, qui conversi sunt per Iacobum.

Deinde cum dicit det misericordiam, ostendit aliorum profectum, et praecipue cuiusdam onesiphori, commemorans primo bona, quae sibi contulit Romae, secundo quae in Asia. Item primo optat ei dei misericordiam; secundo ostendit meritum misericordiae; tertio tempus misericordiae.

Primum cum dicit det misericordiam. Recte optat ei misericordiam, quia praesens vita miseria est. Iob XIV, 1: homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.

Dicit det onesiphori domui, non solum personae, sed familiae, quia propter bonitatem unius derivatur gratia ad totam familiam.

Matth. X, 13: siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam.

Meritum autem misericordiae est misericordia, quam habebant in apostolum. Unde dicit quia saepe me refrigeravit, scilicet quietem praestando. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Eccli. XVIII, 16: nonne ardorem refrigerabit ros? philem. V. 7: viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Et catenam meam. Infra II, 9: laboro usque ad vincula quasi male operans. Non erubuit, sed cum Romam venisset sollicite ut amicus quaesivit. Eccli. VI, 7: si possides amicum, in tentatione posside illum. Prov. XVII, 17: omni tempore diligit, qui amicus est.

Optat autem misericordiam futuri saeculi, cum dicit in illa die, in qua scilicet dominus iudicabit omnes, quando misericordia est necessaria, non solum autem Romae, sed et ephesi. Et ideo dignus est divina misericordia.