SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Supra ostendit quod profana sint vitanda per rationem sumptam ex nocumento, hic ostendit idem per rationem sumptam ex fructu. Et primo proponit vitationem; secundo eius fructum, ibi erit vas.

Nam vitationem vocat emundationem.

Dicit ergo: quaedam sunt vasa in contumeliam, ergo si quis emundaverit se ab istis, quia eorum consortia inquinant. Eccli.

C. XIII, 1: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Et ideo fugiendi sunt. II Cor. IX: exite de medio et separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, etc..

Fructus autem sequens est quadruplex.

Primus est ex ordine ad gloriam, quia erit vas in honorem, quia si sordidetur ab illis, erit in contumeliam; si emundat se, in honorem. Ps. Cxxxviii, 17: nimis honorati sunt amici, etc.. Prov. XXV, 4: aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

Alii effectus sunt gratiae, quorum primus est hominis sanctificatio; secundus est hominis ordinatio per rectam intentionem; tertius per operis executionem. Quantum ergo ad primum dicit sanctificatum. I Cor. VI, 11: abluti estis, sanctificati estis. Sed quantum ad secundum dicit utile domino. Sed numquid indiget servitio nostro? non. Ps. XV, V. 2: bonorum meorum non indiges. Sed dicit utile domino, id est, utilitas sua cedet ad honorem domini. Act. IX, 15: ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Quantum ad tertium dicit ad omne opus bonum paratum. Ps. Cxviii, 60: paratus sum, et non sum turbatus.

Et dicit ad omne bonum, quia praecepta affirmativa non obligant ad semper. Et ideo debet esse paratus, ut quando necesse est operetur.

Deinde cum dicit iuvenilia, ostendit qualiter profana sunt vitanda. Et ponit duo vitanda: primum est conversatio prava; secundum est doctrina mala, ibi stultas autem.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit quid sit vitandum; secundo quid sit sequendum, ibi sectare.

Dicit ergo: dico quod debes vitare haec, ut sis vas emundatum; ideo iuvenilia, etc..

Considerandum est quod dicit hoc, quia iste iuvenis erat. Et haec sunt desideria vanitatum exteriorum, et carnalium voluptatum.

Naturale est iuvenibus quod haec desiderent.

Eccle. XI, 10: adolescentia et voluptas vana sunt. Cuius est duplex ratio. Una, quia non sunt alia experti; secunda, quia huiusmodi delectationes naturales sunt ordinatae ut medicina contra labores. Natura vero in iuvenibus laborat, et ideo inclinantur ad eas.

Deinde cum dicit sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem et pacem, ostendit quae sunt sectanda. Et sunt quatuor, quorum primum ordinat ad subditos, et haec est iustitia, quia princeps est custos iustitiae.

Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Secundum ordinat ad eum, et haec est fides, sine qua impossibile est placere deo, Hebr. XI, 6.

Tertium est spes. Quartum ordinat ad proximum unumquemque, scilicet charitas et pax, quae se extendit ad inimicos. I Cor. XIII, 2: si habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Ex charitate sequitur gaudium. Pax autem importat ordinatam concordiam.

Quod autem subdit cum his qui invocant, etc., uno modo exponi potest referendo ad immediate dictum; quasi dicat: sequimini pacem cum his, etc.. Quod autem dicit de corde puro, ponitur, quia non est speciosa laus, etc..

Sed Hebr. XII, 14, dicitur: pacem sequimini cum omnibus. Quare ergo dicitur hic cum his qui invocant dominum de corde puro? respondeo. Dicendum est, quod quantum in nobis est, debemus habere pacem cum omnibus, si fieri potest; sed non potest esse pax inter bonos et malos, quia pax dicit concordiam, quae non potest haberi cum malis.

Alio modo legitur cum his, etc., ut referatur ad totum praecedens; quasi dicat: ita sectare iustitiam, pacem, et omnia, sicut et illi qui invocant, etc..

Deinde cum dicit stultas autem, hortatur ad vitandum doctrinam malam. Et primo docet, quid sit vitandum; secundo quid sit sectandum, ibi sed mansuetum.

Circa primum duo facit; quia primo proponit documentum; secundo rationem assignat, ibi sciens quia.

Vitandae sunt quaestiones stultae, quantum ad materiam, quia sunt de stultis, id est, de his, quae contrariantur sapientiae, id est, de his, quae sunt contra divinam sapientiam.

Has non debet homo movere, sed eis resistere. Ier. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua.

Dicit autem sine disciplina, quantum ad modum, quia clamosae sunt. Vel sine disciplina ex parte eorum de quibus dubitatur, ut puta si vertat in dubium id quod tota ecclesia tenet. Iob XXXIV, 35: iob autem stulte locutus est, et verba eius non sonant disciplinam.

Quaestiones autem intantum sunt amandae, inquantum ducunt ad veritatem: per hoc quod oportet quod omnes unum dicant. Quaestiones autem stultae non ducunt ad veritatem, sed ad litem, quae est vitanda. Is. LVIII, V. 4: ecce ad lites et contentiones ieiunatis, etc.. Et ideo dicit servum autem domini, id est eum qui se dat servitio domini, non oportet litigare. I Tim. III, 33: non litigiosum.

Deinde cum dicit sed mansuetum, ostendit quid sit sectandum. Et primo ponit documentum; secundo rationem, ibi ne quando det.

Item prima in duas, quia primo proponit quoddam generale ad omnes; secundo quaedam necessaria ad singulos, ibi docibilem.

Generale quod debet habere qui vult disputare, est quod sit mansuetus. Ps.

XXIV, 9: docebit mites vias suas. Est enim mansuetudo virtus compescens ab ira, quae perturbat iudicium rationis, quae necessaria est in quaestione et iudicio veritatis. Matth.

C. XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

In speciali autem debet habere respectu superiorum docilitatem; respectu persecutorum, patientiam; respectu falsorum doctorum, correctionem.

Quantum ad primum dicit docibilem, id est, paratum corrigi a quocumque. Et haec est sapientia caelestis. Iac. III, 17: quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est: deinde autem pacifica, modesta, suadibilis, etc.. Quantum ad secundum dicit patientem. Ps. Xci, 15: bene patientes erunt ut annuntient. Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Quantum ad tertium dicit cum modestia corripientem, quia correctio debet esse modesta. Gal. VI, V. 1: vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, etc..

Deinde cum dicit nequando, assignat rationem vitationis, et respondet cuidam tacitae quaestioni. Posset enim aliquis dicere: isti resistunt veritati, et ideo imminet necessitas corrigendi. Respondeo quod deus pater eos potest reducere ad poenitentiam, et ad hoc debet iustus niti. Et primo praemittit poenitentiam, quam debet intendere contra adversarios; secundo poenitentiae fructus; tertio poenitentiae necessitatem.

Dicit ergo nequando, id est, ut deus aliquando det eis poenitentiam, quia ex superbia resistunt, quibus difficile videtur dari poenitentia.

Hic excluditur error Pelagii qui dicit dona gratiae esse ex operibus nostris, quod per hoc patet esse falsum, quia etiam principium bonorum, scilicet poenitentia, datur a deo.

Thren. V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Prov. XIX: a timore tuo concepimus.

Fructus vero poenitentiae duplex est, scilicet cognitio veritatis, et liberatio a potestate diaboli.

Quantum ad primum dicit ad cognoscendam veritatem, quia quando ex malitia resistitur veritati, ipsa malitia sua excaecat eos; quando ergo malitia aufertur, cognoscunt veritatem.

Io. VIII, 32: et cognoscetis veritatem.

Quantum ad secundum dicit et resipiscant a diaboli laqueis, id est, ab occasionibus errorum ex parte intellectus, sicut falsae phantasiae, et ex parte affectus, sicut sunt invidia, superbia, et huiusmodi.

Necessitas autem poenitentiae est magna, quam nisi habeant, diabolus dominatur eis. Unde dicit a quo captivi tenentur, quia qui facit peccatum servus est peccati, Io. VIII, 34. Et dicit ad ipsius voluntatem, scilicet sectandam. Vel ut de homine faciat voluntatem suam.

Sed contra, non statim praecipitat sicut vellet.

Dicendum est, quod solum adipiscitur quantum permittitur sibi; sed difficile est quod ei auferatur id quod tenet. Is. XLIX, 24: numquid tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit?