SUPER AD TITUM

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Accedit ad narrationem; et, sicut dictum est, intendit munire ecclesiam contra haereticos. Et primo monet titum quod alios instruat ad resistendum haereticis; secundo docet, quomodo ipse eis resistat, ibi tu autem loquere, c. II.

Item primo monet ut instituat episcopos, qui haereticis resistant; secundo ostendit necessitatem huius commissionis, ibi sunt enim multi.

Item primo ponit commissionem tito factam de instituendo episcopo; secundo ostendit quales debent esse episcopi, ibi si quis sine crimine; tertio manifestat quae dixit, ibi oportet enim.

Quia ergo apostolus habuit universalem commissionem ecclesiae gentium, et non poterat solus per se omnia exequi, ideo dicit huius rei gratia reliqui te Cretae, in Creta scilicet insula, ut loco apostoli, ecclesiae Cretensi officium pastorale gerat. Prov.

C. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.

Sed quod dicit ut quae desunt corrigas, videtur quod deberet dicere, suppleas.

Respondeo. Dicendum est quod Glossa sic supplet: ut omnia quae sunt in malis, corrigas: et quae desunt in bonis, addas. I thess.

C. III, 10: impleamus ea quae desunt fidei vestrae. Vel dicendum est, quod est quoddam peccatum omissionis, et quoddam transgressionis, et utrumque indiget correctione. In sanctis autem et perfectis, sicut titus fuit, non abundaverunt transgressiones; et ideo non dicit, transgressiones corrigas sed quae desunt, id est, omissiones.

Et constituas presbyteros, id est, episcopos, unde inferius dicit oportet episcopum, etc.. Et utitur indifferenter nomine episcoporum et presbyterorum. Unde sumpsit occasionem haereticus, qui ambivit episcopatum, quem quia non poterat adipisci, divisit se ab aliis, et multa falsa docuit. Inter quae dixit, quod episcopi in nullo differunt a sacerdotibus, quod est contra dionysium in libro de Eccl. Hierar.. Utitur ergo apostolus eodem nomine in utroque per identitatem rei, quia presbyter dicitur senior. Item, quia pertinet ad superiores episcopum constituere, licet eum canonici eligant.

Et dicit constituas, non in villis, sed per civitates; sicut enim in republica reges sunt tantum in civitatibus, sic in spirituali regimine episcopi. I Petr. II, 9: regale sacerdotium.

Item debent seniores esse. Eccle. X, 16: vae tibi, terra, cuius rex est puer. Et intellige senes non solum aetate, sed et moribus.

Num. XI, 16: congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes sint populi ac magistri, etc.. Item secundum formam ecclesiae; unde dicit sicut ego disposui tibi. Prov. XIII: fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis.

Deinde cum dicit si quis sine crimine, describit eos tripliciter, scilicet quantum ad seipsos, quantum ex parte uxoris et ex parte filiorum.

De primo dicitur sine crimine. Si quis talis erit. I Io. I, 8: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Dicendum est, quod aliud est crimen, aliud est peccatum. Peccatum dicitur quodcumque, sive magnum, sive parvum, sive occultum. Crimen autem magnum et infame. Ps. XIV, 1: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, etc.; et postea subdit: qui ingreditur sine macula, etc.. Non quod qui mortaliter peccat post baptismum, non possit eligi; sed quod eligendus non sit infamis.

Quo ad secundum dicit unius uxoris virum. Quod Orientales sic exponunt, id est, quod non habeat simul duas uxores, sicut quorumdam est consuetudo. Sed secundum hoc non esset necessarium quod apostolus hoc diceret; quia secundum leges Romanas, quibus apostolus scribebat, etiam ante fidem, non licebat simul habere plures uxores.

Item I Tim. V, 9 dicit de vidua, quae fuit unius viri uxor, et tamen numquam licuit quod una plures viros simul posset habere.

Et hoc modo vult istud etiam de vidua, scilicet quod non habuerit nisi unum virum.

Sed Hieronymus dicit oportere, quod unam tantum uxorem post baptismum habuerit, et quod non est vis, si ante baptismum alias habuisset. Sed Augustinus et Ambrosius dicunt quod per baptismum delentur omnia crimina; sed quod per baptismum, matrimonium non deletur; ergo secundum hos dicendum est, et rectius, quod unam tantum et non plures, licet habuisset ante vel post.

Secundum quosdam autem ratio huius est, quia signum esset incontinentiae si plures habuisset. Sed hoc non est verum; quia nihil repugnaret si plures habuisset meretrices, quae magis sunt incontinentes. Sed est alia ratio altior significato, scilicet quia ipse est dispensator sacramentorum, et ideo nullus defectus sacramentorum debet esse in eo; sed sacramentum matrimonii est significativum coniunctionis christi et ecclesiae; ergo ut signum respondeat signato, sicut christus est unus, et ecclesia una, sic et hic; quod quidem deficeret, si episcopus plures uxores habuisset. In veteri autem lege, patriarchae significabant coniunctionem hanc, non ut coniunctam christo, sed coniungendam, et cum ecclesia erat futura ex multis, ideo tunc non una, sed plures habebantur. Et ideo multitudo uxorum ipsorum hoc significabat.

Quantum autem ad tertium, scilicet ex parte filiorum, subiungit, dicens filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, etc..

Episcopus enim constituitur, ut superintendat: et qui constituitur ad aliquid debet esse exercitatus in illo, alias non prudenter institueretur.

Praesumitur autem esse bene exercitatus, si bene alios rexit.

Episcopus autem constituitur ad tria. Primo ut fidem doceat. Matth. Ult.: docete omnes gentes, etc.. Et ideo dicit fideles.

Secundo requiritur quod populum instruat ad virtutes. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? erudi illos. Peccata autem lasciviae magis abstrahunt a virtute. Eccli.: lascivus et imprudens non servabunt tempus.

Et ideo dicit non in accusatione luxuriae.

I Reg. III, 13: Heli condemnatur, quia filios de hoc non correxit. Tertio oportet, quod pertinaces corrigat. Unde dicit aut non subditos, id est, non obedientes. Eccli. XXX, 8: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps.

Deinde cum dicit oportet enim, exponit quod dixit, et primo quod dixit sine crimine; secundo sine quibus debet esse, ibi non superbum.

Causa autem primi est, quia debet dispensare divina. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Ps. C, 6: ambulans in via immaculata, hic, etc..

Deinde cum dicit non superbum, ostendit a quibus debet esse immunis: et primo ostendit a quibus criminibus; secundo quibus virtutibus luceat, ibi hospitalem.

Peccatorum autem quaedam sunt carnalia, quaedam spiritualia. De primis non facit mentionem, quia omnino debent mundi esse ab eis. Eph. V, 3: fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Sed tantum de spiritualibus, quae sunt quinque, quorum duo non habent locum in praelatis, scilicet invidia, quod est peccatum parvulorum. Iob V, V. 2: parvulum occidit invidia, praelatus autem est in summo. Item nec accidia, quia omnia ei ad votum succedunt; sed superbia, quia est in summo, et ira et cupiditas occasione temporalium, quorum est dispensator.

Quantum ad primum dicit non superbum.

Ps. C, 5: superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Eccli. XXXII, 1: rectorem te posuerunt? noli extolli, etc..

Quantum ad secundum, primo excludit iram, cum dicit non iracundum. Secundo incendium irae, quod est vinum, dicens non vinolentum. Prov. XXIII, 29: cui suffossio oculorum? nonne his qui commorantur in vino, etc.. Tertio sequelam irae, quod est percussio. Ideo dicit non percussorem, id est, non crudelem. Is. L, 6: corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus, etc..

Vel, non percussorem, id est, non percutientem conscientias aliorum pravis moribus.

I Cor. VIII, 10: et percutientem conscientiam eorum infirmam.

Quantum ad tertium dicit non turpis lucri cupidum. I Tim. III, 8: non turpe lucrum sectantes. Sap. XV, 12: sed aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

Deinde ponit bona, quae debet habere: et primo, quae pertinent ad conversationem vitae; secundo, quae ad veritatem doctrinae, ibi amplectentem.

Et patent omnia.