DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT VI.

Quod adhaerere debet homo devotus Deo, nudato intellectu et affectu.

Et quia quanto magis te nudaveris a phantasmatibus et implicationibus exterioribus mundanis et sensibilibus, tanto magis anima tua recuperabit vires et interiores sensus suos, ut sapiant ei quae sursum sunt. Disce ergo abstinere a phantasmatibus et imaginibes rerum corporalium, quia super omnia placet Deo mens nuda ab hujusmodi formis et speciebus, cujus etiam deliciae sunt esse cum filiis hominum, videlicet qui a talibus occupationibus et distractionibus et passionibus tranquilla, pura et simplici

mente sibi intendunt, vacant et adhaerent. Alioquin si in talibus memoria, imaginatio et cogitatio tua saepe vacat, necesse est, vel rebus novis, vel reliquiis antiquorum deliniri, vel. secundum alia objecta varie qualificari. Unde Spiritus sanctus aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu .''

Verus itaque Jesu Christi amator sic debet esse unitus intellectu per bonam voluntatem divinae voluntati et bonitati, et nudus ab omnibus phantasmatibus et passionibus, ut non advertat si deridea- tur, diligatur, vel quidquid sibi inferatur. Volontas namque bona omnia complet, super omnia est, Unde si voluntas adsit bona, et Deo in intellectu pure conformis et unita fuerit, non nocet si caro et sensualitas et exterior homo moveatur ad malum, et torpeat ad bonum, aut etiam si interior homo torpet devotionem affectare, sed tantum fide et bona voluntate adhaerere debet Deo in intellectu nude. Et hoc facit, si omnem imperfectionem et nihileitatem suam animadvertat, et cognoscat bonum suum in solo Creatore consistere, et cum suis potentiis et viribus se ac.cunctas creaturas relinquit, atque ex toto et totum se in Creatorem suum immergit, ita quod omnes operationes suas dirigit pure ex toto in Dominum Deum suum, nec extra eum. quidquam quaerit, in quo percipit invenisse omne bonum, et omnem felicitatem perfectionis. Et sic transformatur quodammodo in Deum, quod nec cogita-

re, nec intelligere, nec amare, nec memorare potest, nisi Deum pariter et de Deo : creaturas autem alias et seipsum non videt, nisi tantum in Deo, nec diligit nisi solum Deum, nec memoratur de eis vel de se, nisi in Deo.

Haec vero cognitio veritatis semper facit animam humilem, seipsam,non alium judicantem : sed econtra mundana sapientia facit animam superbam, vanam, turgidam, et vento inflatam. Sit itaque haec spiritualis et fundamentalis doctrinas quod accedens ad Dei notitiam, servitium et familiaritatem, et si vis Deum veraciter possidere, necesse est quod cor tuum denudes omni amore sensibili, non tantum cujuscumque personae, sed etiam cujuscumque creaturae, ut simplici ac toto corde, secundum omne tuum posse, tendas in Dominum Deum tuum creatorem, libere, absque omni duplicitate, cura et sollicitudine, plena fiducia in sola ejus providentia de omnibus.