IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Sequitur:
" Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. "
Tangit autem hic facultatem ex qua hominis filios Dei facere potuit.
Et tangit tria, scilicet, facultatis certitudinem per visum magnorum testium probatam: facultatis magnitudinem ex integra haereditate divinae gloriae acceptam : et facultatum earum pretiositatem, quae tota in gratia est virtutis et veritate divinae illuminationis.
Dicit ergo : " Et vidimus, " nos qui testes sumus horum. I Joannis, I, let seq. : Quod vidimus oculis nostris, quodperspexirnus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, etc., hoc annuntiamus vobis. II Petri, I 16: Non doctas fabulas secuti, nolam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem etpraesentiam . sed speculatores facti illius magnitudinis. Joan. I, 34: Ego vidi, et testimonium perhibui quia his est Filius Dei, De visu enim perhibetur testimonium.
Quid autem viderit, dicit: " Gloriam ejus. " Augustinus: " Gloria est clara cum laude notitia. " Tullius: " Gloria est late patena praeconium. " Vel, gloria est ore multorum praedicata laudatio. Clare enim innotuit cum laude : quia laudibus Angelorum et caeli se mundo manifestavit. Luc. ii, 13 : Facta est cum Angelo multitudo militiae laudantium Deum, et dicentium. Gloria in excelsis Deo. Cum clara laude innotuit, cui stella testimonium perhibuit, Matth. II, 2 : Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Lato pateas praeconium habuit : quia ore omnium Patriarcharum et Prophetarum praedicatus advenit. Act. x, 43: Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum "cci-pere per nomen ejus. Late patens praeconium habuit: quia ore Eliae de paradiso, et ore Moysi de inferno, et ore Patris de caelo, et ore discipulorum de mundo praedicatus fuit. Matth, xvii, 3: Apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes, in monte transfigurationis: et Petrus et Joannes et Jacobus de mundo : et Patris , vox de caelo, dicens: filie est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui . Unde Apostolus ad Philip, II, 10 : In nominem Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum. Ore m ullorum praedicatus fuit, qui ex ore infantium et lactentium laudem suam perfecit. Matth, XXI, 9: Turbae, scilicet pueri aetate et moribus, clamabant, dicentes : Hosanna filio David I Benedicitis qui venit in nomine Domini . Oro multorum praedicatus fuit, qui ex oro daemonum et vocibus Angelorum et vocibus hominum et omnium elementorum .praedicatus fuit. Ore quidem daemonum, Luc. IV, 34 : Scio te quis sis, Sanctus 1 Dei. Voce Angelorum, Isa. VI, 2 et 3: Seraphim stabant super illud, scilicet solium. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanotus, sanctus, sanctus. Vocibus hominum, Luc. XIX, 37: Coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus. i De vocibus elementorum, Psal, XVIII, 2 et 3 : Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum,. Dies diei eructat verbum, et nox, etc Unde, Luc, XIX, 40: Si hi tacuerint, lapides clamabunt. Ecce quomodo " vi-(limus gloriam ejus, " hoc est, suae majestalis cognovimus divinitatem.
Magnam autem gloriam hanc ostendit cum subdit:
" (Glorjam quasi unigeniti, "
Nec est similitudinis positivum hoc quod dicit quasi: sed veritatis expressivuro, quasi unigeniti filii, non servi. Ad
Hebr. III, 3 : Amplioris gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
Adhuc: " Unigeniti, " non filii qui cum aliis fratribus gIofiam paternam divideret, ut dicit Basilius. Modo autem (quia unigenitus) totam habet quam cum alio secundo genito non divisit. Isa. xxii, 24: Suspendent super eum omnem gloriam domfts patris ejus.
" A Patre, " qui propter affectum paternum nihil Filio subtrahit: et propter hoc quod unigenitus est totum indivisum affectum Filio impertitur, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi . Ideo dicitur, Joan. III, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus Spiri-, tum : quia Filio non dat ad mensuram. Genes. XXV 5 : Dedit Abraham cuncta quae possederat, Isaac, vic. Psal. viii, 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus.
" Plenum gratiae et veritatis. "
Tangit tantae possessionis pretiositatem.
Et dicit duo : plenitudinem, et pretiositatem.
Primum tangit cum dicit: Plenum gratiae plenitudo enim omnis in ipso fuit. Est enim plenitudo excellentiae in beatissima Virgine. Luc. I, 29: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Est plenitudo copiae sive exuberantiae in Christo homine. Joan. I. 16 : Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Hoc ergo modo plenitudinis Christus fuit plenus gratiae et veritatis. Genitivus pro ablativo, hoc est, gratia et veritate. Et hoc quoad se, et quoad nos: quia quoad se, plenitudinem deitatis nullis suis praecedentibus meritis habuit: unde Glossa : " Homo Christus plenus gratia fuit: quia nullis praecedentibus suis meritis ex quo conceptus est, fuit deitas in eo implens eum omni plenitudine redun- dante in omnes suos. " Unde et mater sua non dicitur tantum mater Jesu, sed mater Dei. Unde et Nicaena synodus statuit quod non Xptaxovlxoc, Sed Seotoxoc diceretur. Quoad nos autem : quia gratiam et veritatem a plenitudine ejus recepimus. Gratiam, inquam, in adipiscendis bonis, et veritatem in implendis promissis : quorum neutrum lex conferebat. Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Vel, gratiam in remissione peccatorum, et veritatem in rectitudine voluntatum : quia veritas est rectitudo sola mente perceptibilis, ut dicit Augustinus. Vel, gratiam in reformatione affectus per virtutem, et veritatem in illuminatione intellectus per veritatem. I ad Corinth. I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et, ibidem, infra, V. 30: Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Eccli. XXIV, 25: In me gratia omnis viae et veritatis.
" Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat, dicens."
Hic incipit pars illa quae est de testimonio Joannis.
Et dividitur in tres patres secundum tria quae sunt in omni testimonio: quorum primum est rei testificandae fidelis enarratio: secundum autem est testimonii perfecta declaratio et manifestatio, et hoc incipit, ibi, V. 19 : a Et hoc est testimonium Joannis. " Tertium est testificantis intentio, quae est audientium ipsum testimonium ad fidem prudens inductio, ibi, V. 29: " Altera autem die stabat. "
Prima harum subdividitur in tres partes : in quarum prima istius partis titulos praescribitur : in secunda autem enarratio fidelis rei testificanda? subjicitur, ibi, " Hic erat quem dixi. " In tertia autem signa veritatis narratae rei describuntur, ibi, V. 16: " Et de plenitudine ejus. "
In prima haram adhuc tangit tria, scilicet, testificantis nomen quod eum ostendit testem fidelem, cum dicit: " Joannes, " qui in tantum in ante habitis commendatus est: et ideo fidelis est. Proverb. XIV, 5 : Testis fidelis non mentietur. Secundum est, quod mentionem facit de testificando quod hic dicit, confirmata veritate de visu, cum dicit: " Testimonium perhibet, " quod non faceret nisi sciret vera. Joan. v, 33: Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati: quia sicut ibidem dicitur, v. 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Ardens in amore veritatis: lucens in ipsa veritate. Praeterea ad nihil aliud venit Joannes nisi ad testificandum. Supra, v. 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Tertio, tangit modum testimonii: quia aperte dabat testimonium, non timore aliquo retractus, nec zelo inanis gloriae impeditus : et hoc est: " Et clamat, " aperto ore, " dicens. " Osee, viii, 1: In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. Isa. xl, 3: Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini.
" Hic erat quem dixi. "
Hic ponitur enarratio testimonii.
Et tanguntur duo : quorum primum est demonstrata Christi praesentia : secundum autem enarratio testificandae dignitatis ejusdem.
De primo dicit : " Hic. " Glossa : " Per demonstrativum pronomen hic, innuitur Christum in loco illo fuisse praesentem. " Saepe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et praedicaretur, ad Joannem solitus erat venire : quia tota vita Joannis Christi ostensio fuit. Joan. i, 26 : Medius vestrum stetit quem vos nescitis.
" Hic " ergo " erat " ab aeterno, cui esse non est accidens, sed permanens. Exod. III, 14 : Qui est, misit me ad vos. Apocal, l, 4 : Qui est, et qui erat, et qui venturus est.
" Quem dixi, " hoc est, quem vobis commendavi quando ad me misistis ab Jerosolymis Scribas et Sacerdotes ut interrogarent me : Tu quis es ? Et secundum hoc per anticipationem dicitur quod hic dicit: quia posterius factum narrabitur. Et tunc quaeritur : Quare hoc per anticipationem Joannes praemisit? Sed ad hoc dicendum, quod sicut prius in divisione tactum est, quod prius est determinare rem de qua est testimonium et enarrare illam, quam testimonii manitestatio et declaratio : et ideo licet secundum ordinem historiae sit istud anticipare tum, tamen secundum ordinem doctrinae libri pars ista necessario prius interponitur.
Dicit ergo: " Quem dixi, " de caelo commendans eum, non laudans meipsum. II ad Corinth. IV, 5 : Non nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum.
" Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. "
Testimonii enarratio est.
Et tangit duo, scilicet, enarrationem testimonii, et causam.
Dicit ergo : " Qui post me, " tempore. Isa. LIII, 3 : Vidimus eum, novissimum virorum. Isa. ii, 2: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini.
" Venturus est "in carnem per naturae nostrae assumptionem : ad baptismum per Sacramenti perfectionem: ad praedicationis officium per eruditionem : in mortem per redemptionem et pretii solutionem : in infernum per incarceratorum liberationem.
" Ante me, " dignitate " factus est. " Et est sensus et ordo constructionis : " Factus, v praedestinatione divina, " ante me, " natura, gratia et officio. Natura quidem: quia naturam habet Dei unitam. Gratia autem : quia suus baptismus confert gratiam, meus autem non. Officio : quia meum officium est legem terminare, et gratiam in alio ostendere.
Matth, XI, 13: Omnes prophetae et lex usque ad Joannem. Christi autem officium est legem implere, et gratiam exhibere. De primo, Matth, v, 17 : Non veni solvere, scilicet legem aut prophetas, sed adimplere. De secundo, Joan, I, 17: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Glossa dicit, quod ubi nos habemus : a Ante me factus est, " in graeco habetur : " Coram me factus est, " hoc est, apparuit mihi.
" Quia prior me erat, " dignitate: et in potestate sua est apparere quando vult, et prout vult. Joan. I, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
Deinde tangit causam, dicens : " Quia prior me erat, " et dignitate, et causa, et duratione. Dignitate, Matth, iii, 11 : Cujus non sum digitus calceamenta portare. Causa : quia ipse omnis boni causa est, ego autem ab ipso sum quod sum. Joan, l, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Duratione : quia ipse ab aeterno est, ego autem ex tempore. Joan, VIII, 38 : Antequam Abraham fieret, ego sum.
" Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. "
Hic signa veritatis narratae testificationis describuntur. Et sunt verba Evangelistae quasi dicat : Patet quod ante Joannem est, et ante omnes Sanctos : quia etiam nos omnes, non solum Joannes, accepimus hoc quod habemus de plenitudine ejus, quae est plenitudo copiae supereffluentis.
Dicit autem signa duo, scilicet, plenitudinem boni in gratia : et plenitudinem veritatis in sapientia, ibi, v 18 : " Deum nemo vidit umquam, etc. "
Circa primum tangit tria, scilicet, quia acceperunt omnes Sancti de plenitudine : et quid acceperunt: et modum.
Dicit ergo: " Et de plenitudine ejus. " Isa. VI, 3 : Plena est omnis terra gloria ejus. Deuter. XXXIII, 23 : Abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini.
" Nos omnes accepimus. " Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua: et delectati sumus omnibus diebus nostris. Item, Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. 1 ad Corinth. IV, 7 : Quid habes quod non accepisti ?
Quid autem accepimus? " Gratiam " virtutis fidei, ut in ipsum credamus, " pro gratia " veritatis, ut ipsum intelligamus et cognoscamus. Vel, " gratiam " remunerationis, " pro gratia " meriti: quia licet aeterna beatitudo merces justitiae dicatur, est tamen gratia : quia gratiam dedit merendi. Vel, quia non sufficeret nostrum meritum, nisi gratia faceret quam habemus in Christo. Psal. lxxxiii, 12: Gratiam et gloriam dabit Dominus. Et, Zachar, IV, 7 : Exaequabit gratiam gratiae ejus. Vel, " gratiam " impletionis, " pro gratia " promissionis.
Modum autem istius acceptionis determinat, dicens:
" Quia lex per Moysen data est. " Lex, inquam, quae est annuntiatio salutis. Eccli, XXIV, 33: Legem mandavit nobis Mogses in praeceptis jusliliarum, et haereditatem domui Jacob, et Israel promissiones. Praecepta autem legis justitiarum sunt, quia justitiam ostendunt, et haereditatem promittunt. Eccli. xlv, 6: Dedit illi coram praecepta, et legem vitae et disciplinae, hoc est, disciplinam et vitam ostendentia. Sic enim dicit Psalmista, Psal. XVIII, 8: Lex Domini immaculata, convertens animas: testimonium Domini fidele, salutem futu-
ram praestans parvulis. Quoniam sub lege sicut sub paedagogo custodiebamur. Ad Galat. III, 24: Lex paedagogus noster fuit in Christo. Sed quia sicut dicitur, ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum ad-duxit lex, ut omnia perficerentur in Christo.
" Gratia " quidem, quam dat in virtitutibus et donis et sacramentis: quia per illa fit salus hominum. " Et veritas " impletionis figurarum et promissionum. Joan, I, 14 : Plenum gratiae et veritatis. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. Facies in veritate, et plena gratiarum in bonitate. Eccli, xl,22: Gratiam et speciem desiderabit oculus : et super haec virides sationes. Gratiam in virtute ordinante affectum, et speciem in veritate illuminante intellectum, et super haec virides sationes in novae Ecclesiae plantatione. I ad Corinth, III, 9 : Dei agricultura estis. Eccli, xl, 17: Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet. Misericordia enim est, quod propter peccata hominum promissa non retinuit, sed in veritate sicut promisit, solvit et implevit.
Sic ergo gratia et veritas " per Jesum, " Salvatorem, " Christum, " unctum Spiritu sancto, qui est spiritus bonitatis gratiae, et spiritus veritatis, " facta est. " In se, per se, sufficienter: sicut prius dictum est, Matth. iii, 13: Sic decet nos implere omnem justitiam.
Qualiter autem haec gratia et veritas iacta est, ostenditur cum subditur:
" Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. "
Quasi diceret, ut dicit Glossa : " Quae sit summagratiae et veritatis breviter subdit, scilicet, cognitio ipsius Trinitatis: unde, Joan. XVIII, 3: Ut cognoscant te,solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Haec enim est vita aeterna, quae in hac vita non plene est : quia nemo vidit in carne Deum ut est: unde nec ipse Moyses vidit Deum, quamvis per eum data sit lex: sicut ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum . Sed " unigenitus Filius, qui est in sinu, id est in secreto Patris, ipse enarravit : " quia, sicut dicitur, Matth, XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, et quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit. " Ex hac Glossa patet continuatio, quo beue data est divisio superior.
Dicit autem hic duo, per quae probat excellentiam Christi in sapientia,per quam ab ipso gratia et veritas facta est. Unum est notitia deitatis a creaturis ut est abscondita. Alterum est quod in Filio haec notitia est perfecta : et ideo non est simplex creatura ut Arius dicebat.
Dicit ergo : " Deum, " ut est, " nemo," hoc est, nulla creatura, ut dicit Ghryso stomus, " vidit umquam. " Chrysostomus : " Nec Angeli, nec ipsa Seraphim essentiam Dei viderunt. " Dyonisius ad Gaium monachum : " Si quis vidit Deum, si cognovit quod vidit: non ipsum vidit, sed aliquid corum quae sunt circa ipsum. "
Contra hoc est quod dicitur. Numer. XII, 8: Ore ad os loquor ei, et palam, et non per aenigmata ei figuras Dominum videt. Genes,XXXII, 30: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est animal mea. Exod. XXXIII, 11: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. III Regum, XXII, 19 : Vidi Dominum sedenlem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
Solutio. Dicendum, quod perfectio vi-
sionis secundum intellectum est ex parte intellectus, et ex parte ejus in quo videtur Deus, et ex parte modi videndi. Ex parte quidem intellectus : quia aliquis intellectus est purus, et aliquis est obnubilatione (quae est paena peccati) obtenebratus. Purus quidem est qui sine peccato est, sicut intellectus primi hominis ante peccatum. Obtenebratus est, sicut noster intellectus post peccatum. Etiam aliquis intellectus est, qui illam obnubilationem primi peccati adauxit per actualia peccata: et hic est obtenebratus. Joan, I, 5: Tenebrae eam non comprehenderunt. Aliquis est qui habitu et studio et exercitio gratiae obnubilationem illam debilitavit, et ad lucem se traxit: et quamvis sine medio non videat, tamen cum medio videt quod conforme est lumini. Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Et de illis dicitur, Matth. v, 8: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Aliquis intellectus ad theophanias divinas virtute Dei est elevatus. Teophania autem vocatur lumen majus lumine gratiae, in quo intellectus videt divina: sicut legitur de beato Benedicto, de quo dicit Gregorius, quod in quodam globo luminis ostendit sibi Deus totum mundum. Et hoc modo vidit Moyses. Aliquis autem intellectus confortatur habitu gloriae: sive raptim in hac vita (quamvis tunc non vivat vita sensuum,sed beatorum),sive etiam post mortem in beatitudine : et illi vident Deum ut est. Et ut dicit Hugo de Sancto Victore : " Non sistit aliquis visionem usque ad ipsum Christum : sicut non sunt creati et redempti nisi per ipsum. " Et hoc modo dicitur, Exod.XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet, scilicet hac vita humana. Unde Glossa: " Nemo purus homo vivens in hoc corpore ad modum, supple, viatoris, videt Deum ut est. " Dicunt ergo quidam, quod nemo vidit Deum qui purus homo esset. Purum autem hominem vocant, qui nihil in se habet nisi humana, quae sunt de viatoris visione: et sic purum hominem non vo- cant illum qui jam induit habitum gloriae.
Ex parte autem ejus in quo videtur Deus, etiam distinguunt: quia etiam hoc est aliquando vestigium creaturae: aliquando aenigma obscurae allegoriae vel similitudinis imaginariae. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Aliquando est lumen gratiae fidei: aliquando est lumen theoriae sive contemplationis : aliquando est lumen theophaniae: aliquando lumen gloriae: quae omnia Deum ostendunt plus et minus.
Ex parte modi videndi etiam distinguunt : quia est visio Dei procul, quando est in peccato: aliquando sine medio peccati: aliquando cum velamine infidelitatis : aliquando sine illo. II ad Corinth. III, 15 et seq.: Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum: eum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Aliquando videt modo viatoris : aliquando modo comprehensoris.
Dicunt ergo quod intellectus purus habitu viatoris perfectus, et modo viatoris numquam vidit Deum ut est. Haec autem distinctio licet bona sit in se, tamen litteram istam et dubitationem non solvit. Et hoc ex hoc probatur, quod Joannes intendit ex littera ista probare Verbi et Filii deitatem : et hoc nullo modo probare poterit, si aliqua creatura umquam vidit Deum sicut est. Propter quod et Chrysostomus dicit, quod a nec Angeli nec ipsa Seraphim Deum umquam ut est viderunt. " Adhuc Isidorus dicit, quod " Trinitas sibi sola nota est, et homini assumpto. "
Propter quod dicendum, quod visio sine medio est duplex, scilicet, videre quod est Deus, hoc est, mente attingere substantiam divinam, et non comprehendere quid est propter ipsius infinitatem : et hoc modo Deum beati vident sine medio. Alio modo videre Deum, est infinitatem ejus infinito ambitu intellectus
comprehendere : et hoc modo nulla creatura umquam vidit Deum. Et hoc intendit littera.
Et si dicas quod beati comprehensores dicuntur, et sic utique comprehendunt. Dicendum, quod dupliciter dicitur comprehensor. Est enim comprehensor metae currentium in stadio. I ad Corinth. IX, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Alius est comprehensor, idem quod terminorum rem diffinientium et esse suum circumspicientium et determinantium circumspector : et hoc modo nulla creatura est comprehensor. Sed deitas sic se comprehendit Trinitatem. Et ista est vera solutio.
Hoc ergo modo " Deum nemo vidit umquam, " sed nec aliqua creatura. Et hoc modo dicitur, ad Ephes. iii, 9 : Sacramenti absconditi a saeculis in Deo : quia multa sunt in Deo, quae hoc modo omnem latent creaturam puram, et quae pro temporum dispensatione manifestantur : sed hoc modo nihil est absconditum ab unigenito Verbo.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Et in hoc sensu optime subdit:
" Unigenitus Filius, etc. "
Qui nascendo notitiam deitatis accepit : et per hoc quod est " unigenitus, " qui nascendo in carne non est alienatus a notitia quam accepit per aeternam generationem, " qui ", hoc est, quia ille " est, " hoc est, manet sicut fuit, " in sinu, " hoc est, intimis secretis " Patris " aeterni, " ipse enarravit, " hoc est, secreta expressit sicut solus potuit, et scit, et Deus est : et ideo sibi in omnibus est fides adhibenda. Joan. iii, 31 et 32 : Qui de caelo venit super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur. Et hoc est quod in libro de Caelesti hierarchia dicit Dionysius, quod " ipsos summos spiritus, qui in vestibulis sunt cum Deo, latent multi decores divini. " Et Joannes Chrysostomus dicit, quod si quaeratur ab Angelis de essentia, hoc est, de infinitate essentiae Dei, nihil dicunt : sed gloriam et majestatem canunt. Quia omnia simul secreta in infinito thesauro abscondita non novit, nisi ille de quo scriptum est, ad Coloss. II, 2 : In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi. Ille enim solus in sinu est: quia sinus est occultum sub vestimento, ubi naturalis et foecunda et generativa est virtus : et significat secretum deigenae et faecundae deitatis in Patre : quae omnia intima suae sapientiae per generationem transfudit in Filium. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius. Joan. x, 15 : Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Et ideo ille potuit enarrare mysteria Trinitatis fidelibus, et fundare eos in fide Trinitatis. Hoc est ergo quod dicit.
" Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es?"
Secunda pars est in qua ponitur testimonii manifestatio.
Habet autem haec pars tres partes : in quarum prima solemnitas testimonii ostenditur : in secunda, testimonium per singula manifestatur : in tertia, locus testimonii propter certitudinem exprimitur. Secunda incipit ibi, v. 20 : " Et confessus est. " Tertia, ibi, v. 28 : " Haec in Bethania. "
In prima harum sex exprimuntur quae faciunt ad testimonii solemnitatem : quorum primum est auctoritas testificantis, quia Joannes : secundum est oportunitas temporis, quia non est testificatus nisi quando fuit requisitus : tertium est dignitas mittentium, quia Judaei cultum et scientiam Dei habentes miserunt : quartum est prudentia nuntiorum, quia Levitas et Sacerdotes miserunt : quintum est loci unde miserunt eminentia, quia de
Jerosolymis quae erat Iulius Judaeae metropolis : sextum est intentio indagandae veritatis, quia miserunt ut interrogarent: Tu quis es ?
Dicit ergo : " Et hoc est, " quod per anticipationem praemissum est, " testimonium, " quod nunc per singula est manifestandum. Psal. cxviii, 129 : Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.
" Joannis, " qui tantae est gratiae et auctoritatis. ut Christus credi potuisset : sicut dicit Gregorius. Isa. xliii, 12 : Vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. Joan. III, 33 : Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus veraxest.
" Quando miserunt. " Ecce temporis opportunitas. Non enim levitate verborum et animi ultro testificatus est : sed in tempore requisitionis quando utile fuit. Eccle. III, 7 : Tempus tacendi, et tempus loquendi. Proverb, XII, 19 : Testis repentinus concinnat linguam mendacii. Eccli. xx, 22 : Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
Tertio, subjungit dignitatem mittentium, cum dicit : " Judaei : " qui legem acceperunt, qui notitiam Dei habuerunt, qui successores fuerunt promissionum quae factae sunt Patriarchis. De primo dicit, Psal. cxlvii, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. De secundo, Baruch, IV, 4 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis. Psal. lxxv, 2 : Notus in Judaea Deus : in Israel magnum nomen ejus. De tertio, ad Roman. xv, 8 : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Hi ergo tantae dignitatis viri miserunt.
Miserunt autem " ab Jeresolymis, " quae ibi fuit civitas totius terrae metropolis. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Et prudentes miserunt, quia " Sacerdotes, " majores, " et Levitas, " minores. Interrogabant Sacerdotes legem. Malach.
ii, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. De Levitis autem dicitur parum ante, ibidem, vv . 4 et 5 : Pactum meum fuit cum Levi, dicit Dominus exercituum. Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis.
Si autem quaeritur : Quare tam solemnes nuntios miserunt? Dicit Chrysostomus, quod solemnitate nuntiorum allicere intenderunt Joannem, ut aliquid supra se sentiret, et tunc eum calumniarentur. Alii autem probabilius dicunt, quod magna vita Joannis eos ad hoc excitavit ut tales mitterent.
" Ut interrogarent eum. "
Ecce intentio indagandae veritatis. Hoc enim meretur, responsionis certitudinem : " Tu quis es? " I Joan. IV, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.
" Et confessus est, et non negavit: Et confessus est: Quia non sum ego Christus. "
Hic ponitur testimonium Joannis.
Et habet duas partes : in quarum prima Joannes de se respondet. In secunda autem respondet de suo baptismo, ibi, v. 25 : Et interrogaverunt eum, et dixerunt. "
Adhuc prior harum habet tres partes : in quarum prima respondet intentioni quaerentium, quam voce non expresserunt : in secunda vero respondet duabus quaestionibus in voce expressis, ibi, v. 21 : " Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? " In tertia autem brevis ponitur descriptio nuntiorum, ibi, v. 24 : " Et qui missi fuerant, etc. "
In prima harum partium tria facit, scilicet, confessionem de se : assertionem de Christo : et confessionis de se explanationem. Dicit ergo : " Et confessus est " de se
veritatem : quia confessus est se non esse quod non erat. Eccli. IV, 24 et 23 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confessio adducens peccatum, et est confessio adducens gloriam et gratiam. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
" Et non negavit " se esse quod erat. Ut enim dicit Gregorius : " Magis enim elegit solide subsistere in se, quam humana opinione rapi supra se. " Apocal. II, 13 : Tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Matth. XXVI, 35 : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. II ad Corinth. I, 18 : Fidelis Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non, etc. Matth. v, 37 : Sit sermo vester : Est, est: Non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
" Et confessus est : Quia non sum ego Christus. "
Expressio est veritatis confessae. Supra, .v. 8 : Non erat ille lux. Et, infra, in, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus.
Sed quaeritur, quare Judaei quaerebant quis esset Joannes, cum scirent genus ejus? Ad hoc dicendum, quod quis quaerit aliquando substantiam : aliquando propriam nominationem : aliquando etiam personam ad dignitatem pertinentem, et hoc modo quaerit hic. Quia cum subito procederet de deserto, stupor erat mundi et miraculum : et ideo dignitatis et officii quaerunt personam : " et " ideo " confessus est " se non osse quod non erat, " et non negavit " se esse quod erat, hoc est, praecursorem et vocem.
ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. "
Secunda pars istius partis est : et habet duas paries. Unam quidem in qua quaeritur de determinatis personis in lege praefiguratis : secundam autem in qua ab ipso quaeritur, quae sit persona? Ex quo negat se esse aliquam personarum in lege praefiguratarum, et omnes de se personas in lege praefiguratas.
In priori horum duo sunt : quaerunt enim de Elia : et quaerunt de Propheta in lege praefigurato.