II. Psalterium beatae Mariae V.
III. Psalterium beatae Mariae V.
IV. Psalterium beatae Mariae V.
V. Psalterium beatae Mariae V.
VI. Psalterium beatae Mariae V.
VII. Psalterium Acrostichon B. M. V.
VIII. Psalterium beatae Mariae V.
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Pars. I]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
1. Rosarium de Passione Domini.
2. Planctus de Passione Domini.
4. Rosarium D. N. Iesu Christi Auctore Iacobo Merlone Horstio.
1. Ave, cuius
 solamen sitio,
Quia sicut
 fumus deficio,
Et cor meum
 ut foenum aruit,
Quia rore
 salutis caruit.
2. Ave, sancta,
 quae plena spiritu
Paris illum,
 qui ab interitu
Nos redemit
 et desiderium
Nostrum replet
in spe caelestium.
3. Ave, fontem
mittens in vallibus,
Qui de suis
superioribus
Rigans montes
 de fructu operam
Satiavit
 deserta pauperum.
4. Ave, casta,
 potens, egregia,
In qua Deus
 fecit prodigia,
Quando verbum
 mundo exhibuit,
Ad Abraham
 quod quondam habuit.
5. Ave, mater,
 per cuius filium
Patres nostri
 iugum Aegyptium
Evaserunt,
 cum terribilia
In Aegypto
fecit magnalia.
6. Ave, quae nos
 de mortis tenebris
Eduxisti
 et carnis latebris,
Suscepisti
 de sancto spiritu
Verbum sanans
nos de interitu.
7. Ave, sanctis
 praecellens omnibus,
Tibi psallam
 in nationibus,
Cuius usque
 ad nubem veritas,
Cuius mundum
purgavit puritas.
8. Ave, mater
 eius, quem aemulus
Impugnavit
gratis discipulus,
Qui pro eo,
ut hunc diligeret,
Satagebat,
ut eum traderet.
9. Ave, virga
 virtutis Domini,
Primam reddens
 virtutem bomini,
Quando natus
ante luciferum
In te fecit
novum mysterium.
10. Ave, data
 nobis hereditas,
Gloriosa
 cuius fecunditas
Escam dedit
 Deum timentibus,
Vitae panem
esurientibus.
11. Ave, domus,
 in qua divitiae
Latuerunt
caelestis gratiae,
 Unde lumen
lucernae celebris
 Rectis corde
luxit in tenebris.
12. Ave, mater,
 laetaris filio,
Qui de suo
 descendens solio
Resuscitat
 de terra pauperes
Et hos facit
in caelo proceres.
13. Ave, vita
 vel salus hominum,
In qua sperant,
 qui timent Dominum,
Et nos, mater,
 te benedicimus,
Per quam vere
salvati vivimus.
14. Ave, tollens
 de morte animas,
Oculorum
 detergens lacrimas,
Per te mortis
 actus sic caveam,
Ut in terra
vivorum placeam.
15. Ave, mundi
 tollens piacula,
Mea rumpe,
 Maria, vincula,
Et Domino
 cordis laetitiam
Immolabo
et laudis hostiam.
16. Ave, virgo,
 regina saeculi,
Te collaudant
 gentes et populi,
Quos illius
 salvavit caritas,
Cuius manet
in aevum veritas.
17. Ave, Sion,
 urbs fortitudinis,
Cuius portas
 creator hominis,
Per quas nulli
 transire licuit,
Introire
protinus voluit.
18. Ave, Dei
 edocta legibus,
Legem pone
 meis operibus,
Ut in verbo
tuo spem habeam,
Ne ut ovis
errando peream.
19. Ave, summis
 excelsa sedibus,
Ad quam tendo
 virtutum gradibus,
Sed, ut via
 mihi sit Ubera,
Ab iniquis
linguis me libera.
20. Ave, caelum,
 ave, mons montium,
Unde venit
 mihi auxilium,
Ne dormites,
 quaeso, nec dormias,
Sed me semper
vigil custodias.
21. Ave, virgo
 sancta ut civitas,
Ubi mansit
et sedit deitas,
Cuius pacem
 fecit in omnibus,
Quam virtutum
munivit fructibus.
22. Ave, fracti
paxillus saeculi,
Ecce, sicut
servorum oculi
Suum semper
 haerent in dominum,
Sic nos in te,
spes sola hominum.
23. Ave, per quam
 de mortis laqueo
Sicut passer
ereptus gaudeo,
Nam contritus
est per te laqueus,
Quem caelestis
contrivit malleus.
24. Ave, Sion,
 urbs nostri foederis,
In aeternum
 non commoveberis,
Nam in illo
 secure habitas,
Cuius nescit
motum stabilitas.
25. Ave, cuius
 in puerperio
Repletum est
 os nostrum gaudio,
Semen enim,
 quod flentes misimus,
Iam ubertim
gaudentes metimus.
26. Ave, domus
 et aedificium,
Cuius opus
 aedificantium
Et laborem
 hostis non mutilat,
Deus enim
ibidem vigilat.
27. Ave, caeli
 lumen perpetuum,
Ut manducem
 laborem manuum,
Fac, ut bonis
 fruar caelestibus
Vitae meae
diebus omnibus.
28. Ave, mater,
 et me in actibus
Planta bonis,
de quorum fructibus
Manum eius,
 qui metit, impleam,
Quando mundi
purgabit aream.
29. Ave, sancti
 vas mundum spiritus,
De profundis
 exaudi gemitus,
Assis mihi
 propitiatio
Apud Deum
atque redemptio.
30. Ave, simplex
 corde et oculis,
Quae in partus
 tui miraculis
Nil sensisti
 nisi humiliter,
Quae provecta
eras sublimiter.
31. Ave, cuius
 dedit virginitas
Fructum, de quo
 iuravit veritas,
Ut in sede
 David hunc poneret,
In virtute
qui gentes regeret.
32. Ave, fundens
 unguenti gaudium,
Quod in barbam
 et oram vestium
Deitatis
 fluxit de capite,
Ut nos suo
sanaret fomite.
33. Ave, sanctum,
ad quod extollimus
Manus nostras,
quod benedicimus,
Singulari
 nam tibi gratia
Benedixit,
qui fecit omnia.
34. Ave, quae stas
 in domo Domini,
Cuius psallo
 devote nomini,
Nam te sibi
 elegit Dominus,
Ut humanum
deleret facinus.
35. Ave, cuius
 processit abditis,
Qui Aegyptum
 cum primogenitis
In excelso
 percussit brachio,
Illos mergens
maris in medio.
36. Ave, mater,
 et super flumina
Babylonis
 tuos illumina,
Ut cum choris
 cantemus caelicis
Hymnum tibi
de Sion canticis.
37. Ave, per quam
 in bonis provehor,
Toto tibi
 corde confiteor,
Confitentis
 vocem exaudias
Et oranti
aurem aperias.
38. Ave, venter,
 quem eius sessio
Decoravit
 et resurrectio,
Qui sedentes
 in mortis carcere
Novam fecit
ad lucem surgere.
39. Ave, virtus
 et salus animae,
Superborum
 furorem reprime,
Qui extendunt
 funem in laqueum,
Ut me mergant
mortis in puteum.
40. Ave, mater
 pone custodiam
Ori meo
et circumstantiam,
Ne in verba
 cadam malitiae
Excusando,
quod gessi impie.
41. Ave, cuius
 iuvamen postulo.
Nam in via
 ista, quam ambulo,
Hostes multi
 abscondunt retia,
Ne ad vitae
curram stipendia.
42. Ave, virgo
 vivens feliciter,
Exaudi me,
 quaeso, velociter,
Et, ne diu
in vanis ambulem,
Monstra mihi
viam, quam ambulem.
43. Ave, per quam
 mundo innotuit,
Inclinare
 caelos qui voluit
Et ad terram
 descendit humilis,
Vanitati
ne essem similis.
44. Ave, virgo,
regina saeculi,
In te sperant
omnium oculi,
Quibus escam
 de mundo corpore
Opportuno
dedisti tempore.
45. Ave, mundi
 princeps et domina,
Tinctos solve,
 caecos illumina,
Quae clementer
elisos erigis,
Iustos autem
foves et dirigis.
46. Ave, nubes
 caelum aperiens,
Unde terra
 suscepit sitiens
Imbrem novum,
 foenum in montibus
Qui producit,
vitam bominibus.
47. Ave, Sion
 et pacis civitas,
Cuius portas
 ingressa deitas
Confortavit
 earum pessulum,
Unde clausae
manent in saeculum.
47b. Ave, mundi
 dotata principe
Quae frumenti
 caelestis adipe
Satiasti
mundum famelicum
Panem ei
praebens angelicum.
48. Ave, virgo
 potens in gloria,
In excelsis
 quam laudant omnia,
Et in terris
 ut matrem saeculi
Reges terrae
et omnes populi.
49. Ave, mater
 regis iustitiae,
In quo Sion
 exsultant filiae,
Qui potentes
reges cum gentibus
Legis suae
ligat compedibus.
50. Ave, virgo,
 quam voce, tympano,
Sono tubae,
 chordis et organo
Omnis laudet
 devote spiritus,
Per quam victus
obit interitus.