Hic ponit ipsam destructionem civitatis: et primo ponitur excitatio ad videndum: quid tu vides? ut supra. Secundo visio: et dixi: ollam succensam, quod signat combustionem civitatis, et faciem, fundum, Aquilonis, unde ignis accendebatur. Ezech. 24: pone ollam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. Tertio ponitur expositio: et dixit dominus, et primo exponitur in generali: ab Aquilone, idest a rege Babylonis, qui ad Aquilonem erat respectu terrae sanctae, habitatores terrae, jerusalem, vel aliarum adjacentium, quae per ipsum vastatae sunt. Infra 10: ecce veniet commotio magna de terra Aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudines et habitacula draconum. Secundo prosequitur totum rei ordinem. Et primo ponitur exercitus convocatio: quia ecce ego convocabo, inspirando, regnorum, subjectorum Nabuchodonosor.
Isaiae 5: levabit signum in nationibus procul. Secundo ponitur civitatis obsidio: et veniet... Solium, tentorium, in introitu portarum, quasi usque ad muros obsidebunt. Isa. 22: equites ponent sedes suas in porta, et revelabitur operimentum Judae. Vel ponit ipsam captivitatem urbis: et tangitur id quod habetur infra 39: ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media. Tertio ponitur habitantium punitio: et loquar judicio, non verbis, sed poenis. Ezech. 16: judicabunt te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem.
Tu ergo accinge. Hic docet exercendi modum: et primo ut prompte exequatur: accinge lumbos tuos, quasi qui parat se ad velociter eundum. Job 40: accinge sicut vir lumbos tuos. Secundo quod secure: et circa hoc primo excludit timorem. Ne formides. Ezech. 3: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
Isaiae 51: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet, et oblitus es domini factoris tui, qui tetendit caelos, et fundavit terram; et formidasti tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum? ubi est nunc furor tribulantis? secundo promittit fortitudinem ad resistendum: ego quippe dedi te hodie in civitatem, ad alios sustentandum, in columnam. Isa. 50: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est, verbo, et ut in se non deficiat. Et in murum aereum. Ezech. 3: ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Tertio promittit hostium frustrationem: et bellabunt, et non praevalebunt, non poterunt te a veritate avertere. Infra 15: dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te: dicit dominus.
Circa praedicta sciendum primo, quod alicujus deus potest habere notitiam approbationis, ut dictum est. Praevisionis. Eccl. 23: domino deo antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et post perfectum respicit omnia. Praedestinationis. 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus.
Gratiae infusionis. Joan. 10: cognosco oves meas et cognoscunt me meae. Specialis familiaritatis.
Exod. 33: et teipsum novi ex nomine. Glorificationis.
Eccl. 44: cognovit illum in benedictionibus suis, et dedit illi hereditatem.
Item notandum, quod aliquos tangit dominus corripiendo. Job 19: miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei, quia manus domini tetigit me. A peccatis mundando. Matth. 8: et jesus tetigit eum, dicens: volo mundare.
Gratiam infundendo. Cant. 5: dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. In gratia confortando.
Dan. 10: et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. Fervorem excitando. Psal. 143: tange montes, et fumigabunt.
Item notandum, quod anima peccatrix dicitur olla propter concupiscentiae fervorem. Job 41: fervescere faciet quasi ollam profundum maris, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Propter operis carnalitatem. Mich. 3: ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Propter maculae nigredinem. Nahum 2: facies omnium sicut nigredo ollae.
Item notandum, quod praedicta olla succenditur igne inordinati amoris. Psal. 79: incensa igne, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt.
Irae, et contentionis. Isa. 50: ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis. Aeternae damnationis.
Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.
Item notandum, quod diabolus dicitur Aquilo propter tentationis impetum. Eccl. 43: vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus. Quia impedit boni operis fructum.
Cant. 4: surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Quia siccat lacrymarum fluvium. Prover. 25: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
Item notandum, quod munitur ecclesia, vel anima, divino auxilio. Zach. 2: ego ero eis ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. Angelorum praesidio. Isa. 33: munimenta saxorum sublimitas ejus. Sanctorum patrum exemplo. Cant. 4: turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis.
Fratrum subsidio. Prov. 18: frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma. Sacramentorum remedio. Cant. 8: ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.