Quomodo in quolibet eventu homo devotus se debeat Deo committere?
Credo jam et arbitror, quod ex, hucusque deductis cognoscas, quod quanto magis magisque te nudaveris a phantasmatibus, et omnibus rebus mundialibus et creatis, ac per bonam, voluntatem intellectu Deo unitus fueris, tanto magis ad statum innocentiae et perfectionis appropinquas. Quo quid melius? quidve felicius ac jucundius ? Super omnia ergo valet, ut teneas mentem nudaui sine phantasmatibus et : imaginibus, et, a quibuscumque implicationibus, ut nec de mundo, nec de amicis, nec de prosperis, nec de adversis, praesentibus, praeteritis, vel futuris, in te nec in aliis, nec etiam nimis de propriis peccatis solliciteris : sed cum quadam puritatis simplicitate te esse cum Deo extra mundum nude cogita, ac si anima tua jam esset in aeternitate extra corpus separata, utique non tractaret saecularia, nec curaret de statu mundi, nec de pace, nec de guerra nec de sereno, nec de pluvia, et plane nec de aliquo hujus saeculi : sed soli Deo conformiter totaliter intenderet, vacaret, et inhaererEt Sic suo modo vel nunc relinque corpus tuum, et omnia praesentia et futura creata, et defige aciem mentis ac spiritus tui fixe, secundum omne tuum posse, nude et expedite, in illud increatum lumen. Et sic ab omnibus phantasmatibus et involutionibus ac obnubilationibus depuratus sit spiritus tuus, tamquam Angelus corpori alligatus, qui per operationem carnis non impeditur, nec cogitationibus vanis ac vagis implicatur.
Fortificet ergo se spiritus contra quascumque tentationes, vexationes, inju-
rias, ut aequanimiter inconcusse in utraque fortuna perseveret in Deo. Et cum adest turbatio, aut acedia, vel mentis confusio, non propterea insolescas, aut pusillanimis sis, nec propter hoc curras ad orationes vocales, aut alias consolationes : sed hoc solum ut resuscites te per voluntatem bonam in intellectu, ut adhaereas Deo mente, velit nolit sensualitas corporis.
Devota nanique anima sic debet esse cum Deo unita, et suam voluntatem divinae voluntati tam conformem habere et facere, quod se eum nulla creatura occupet, seu adhaereat, sicut dum non erat creata: ac si niliil sit praeter solum Deum, et ipsam animam. Et sic universa et singula aequanimiter de manu divinae providentiae secure et infallibiliter accipiat, sustinens uniformiter in omnibus Dominum in patientia, tranquillitate, et silentio.
Qua de re nudare mentem ab omnibus phantasmatibus super omnia valet ad vitam spiritualem, ut sis per bonam voluntatem unitus Deo in intellectu et conformis.
Praeterea, nihil erit medium inter et Deum : quod sic patet, quia nec res aliqua ab extra erit medium, cum per votum voluntariae paupertatis ablata sit omnis rei possessio usque ad ultimum, et per castitatis votum corpus, et per obedientiam voluntas et ipsa anima : et sic quodammodo nihil relinquitur, quod mediat inter te et Deum. Quod autem religiosus sis, probat professio ipsa, status tuus, et nunc habitus tuus, et tonsura, et similia hujusmodi : sed an fi-
. eius, an verus religiosus sis, tu videris. Animadverte ergo, quam, graviter degeneres et pecces in Dominum Deum tuum, et in omnem ejus justitiam, si se- cus egeris, et creaturae potius quam Creatori ipsi, voluntate et amore inhaeseris, creaturam praeponens Creatori.