Secundo sumit rationem exhortandi ad sapientiam a suo exemplo.
Sum quidem et ego etc. Supra monuit rectores ad acquirendam sapientiam et amandam per rationem sumtam ex periculo officii sui, hic ex exemplo sui. Et primo ostendit, qualiter sapientiam acceperit, scilicet in isto capitulo: secundo, quantum eam amaverit, scilicet capitulo octavo: tertio, quantum devote eam a Domino quaesierit, scilicet capitulo nono.
Primo ostendit, qualiter sapientiam acceperit.
In parte prima, ut ad propositum descendat, primo humanae fragilitatis miseriam describit: secundo ostendit, quod haec occasio ipsum ad acquirendam sapientiam provocavit: Propter hoc optavi etc.; tertio ostendit, a quo edoctus fuerit: Mihi autem.
Primo, de humanas fragilitatis miseria.
In prima primo tangit naturae humanae defectibilitatem: secundo, conceptionis humanae vilitatem: Et in ventre: tertio, nativitatis conditionem: Et cgo; quarto, educationis laborem: In inuolumentis: quinto, miseriae communitatem: Nemo enim etc.
(Vers. 1.). Sum quidem etc. Ita monui vos accipere disciplinam sapientiae " per sermones meos ": et hoc potestis non solum per sermones meos, sed etiam exemplo meo, quia et ego sum: quidem, hoc est certe: mortalis homo, sicut vos: mortalis, inquam, id est potens mori ex prima conditione, sed necesse habens mori ex prima transgressione: homo enim, secundum Boethium , est animal rationale, mortale: item ad Romanos octavo: Corpus quidem mortuum est propter peccatum ", id est necessitati moriendi addictum. Similis omnibus, aliis in hac conditione mortalitatis: secundi Regum decimo quarto : " Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur ". Et ex genere terreni illius, scilicet Adae praevaricatoris, qui prior factus est, Ab terra scilicet: unde Genesis secundo : " Formavit Deus hominem de limo terrae "; item primae ad Corinthios decimo quinto: " Primus homo de terra terrenus": item ibidem: "Qualis terrenus, tales et terreni". Et in ventre matris figuratus sum caro. Secundum enim Augustinum in libro Octoginta trium Quaestionum , primis sex diebus semen est quasi lac: reliquis novem lac convertitur in sanguinem: reliquis duodecim figuratur in carnem ; reliquis decem et octo formatur in corpus organicum. Et tunc anima circa quadragesimum quintum vel quadragesimum sextum diem infunditur corpori. Toto vero reliquo tempore post animae infusionem corpus vegetatur et augetur.
(Vers. 2.). Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine ex semine hominis, secundum physicos, ut dicit Glossa : " Semen mulieris sanguinolenlum est, semen viri candidum: ex quorum commixtione unius tanquam passivi et alterius tanquam activi fit coagulatio ": Iob decimo: " Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti "? Haec autem coagulatio fit in prima parte decem mensium: ipsa vero tota mora formationis tempus est novem mensibus.
Sed contba : Quia communis formationis tempus est novem mensium: unde secundo Machabaeorum septimo : " Miserere mei, fili, quae te novem mensibus portavi ".
Respondeo: Sicut dicit Glossa , " quidam nascuntur mense septimo, quidam octavo, quidam nono: sed qui in decimo, perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur ". Christus autem, secundum Glossam, fuit in utero matris " novem mensibus et sex diebus ": unde quod ait: decem mensium, synecdochice accipitur: " fuit enim ab octavo kalendas Aprilis usque ad octavum kalendas Ianuarii ".
Et delectamento somnii conveniente, vel convenientis, id est actu delectabili communis dormitionis viri cum muliere. Haec antem delectatio comparatur delectationi somnii, quia rationem ligat et cito transit, sicut delectatio somnii.
(Vers. 3.). EI ego natus accepi communem aerem, ad necessitatem respirationis: Ecclesiastae tertio : " Similiter spirant omnia ". Et similiter decidi, de ventre matris, in terram factam, scilicet a Deo, Genesis primo: et hoc quantum ad necessitatem vitae et sustentationis. Et primam vocem similem omnibus, scilicet nascentibus, emisi plorans. Dicit Augustinus , quod " puer a ploratu suo incipit esse propheta suae calamitatis "; "solum antem, quando natus est, ferant, id est dicunt, risisse Zoroastrem, regem Bactrianorum ". Solus etiam Ioannes Baptista contra legem nascentium nativitatem suam laetitia et exsultatione praevenit; Lucae primo : " Exsultavit in gaudio infans in utero meo ".
(Vers. 4. 5. 6.). In inuolumentis, scilicet pannorum, nutritus sum: Lucae secundo : " Pannis eum involvit". Et curis magnis: secundo Machabaeorum septimo: " Triennio lac dedi et in hanc aetatem . perduxi ".
Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis mitium, quia in naturalibus non est differentia inter reges et subditos, sed in bonis fortunae.
Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, scilicet per temporalem nativitatem ita vilem, ut dictum est: et similis exitus, scilicet per mortem ita asperam, sicut describitur Ecclesiastae ultimo . Item, unus est introitus, scilicet per pauperem nativitatem ; et similis exitus, scilicet per mortem pauperrimam: Iob primo: "Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudns revertar illuc ": Ecclesiastae quinto: " Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur ".
Secundo ostendit, quod hac occasione ad sapientiam provocatus ait.
Propter hoc optavi etc. Hic ostendit, quod haec occasio ad acquirendam sapientiam eum provocavit: et primo tangit sapientiae optatae adeptionem: secundo adeptae aestimationem: Et praeposui illam: tertio, aestimatae dilectionem: Super salutem: quarto habitae et dilectae communicationem: Quam sine fictione didici.
(Vers. 7. 8.). Propter hoc, id est propter praedictarum miseriarum considerationem pulsatus: optavi scilicet sapientiam. Et datus est mihi sensus id est sapientia: Proverbiorum decimo : " Desiderium suum iustis dabitur ". Et invocavi, Glossa: "Dominum "; Iacobi primo: " Si quis vestram indiget sapientia, postulet a Deo". Et venit in me, invocantem, spiritus sapientiae, secnndum illud Psalmi: " Os meum aperui ", scilicet in oratione, " et attraxi spiritum": item Ecclesiastici decimoquinto: "In medio ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu sapientiae ".
Et praeposui illam, scilicet aestimatione valoris, regnis, id est dignitatibus regum: et sedibus, id est dignitatibus iudicum: et merito, quia dicit: " Per me reges regnant", Proverbiorum octavo . Et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: Proverbiorum tertio: " Pretiosior est cunctis opibus". " Quid enim prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit" ?
(Vers. 9.). Nec comparavi illi, id est eius pretio vel virtuti, lapidem pretiosum: in Psalmo : "Dilexi mandata tua super aurum et topazion": item Iob vigesimo octavo: " Non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro ". " Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia ". Quoniam etc, quasi dicat: et merito, quia omne aurum, id est totum aurum, quod est in mundo, in comparatione illius arena est, id est terra infructuosa: Bernardus : " Quid est auram nisi terra rubras "? exigua, id est parvi ponderis: Iob vigesimo octavo: " Non dabitur aurum obrizum pro ea ". Et tanquam lutum, id est nullius valoris, aestimabitur argentum in conspectu illius: Iob vigesimo octavo : " Non appendetur argentum in commutatione eius ": Proverbiorum tertio: " Melior est acquisitio eius negotiatione auri et argenti " etc
Luto vero comparatur argentum, quia inquinat manas et animum: Habacuc secundo: " Usquequo aggravat contra se densum lutum "?
Notandum, quod sapientia praeponitur argento et auro et omni mundano thesauro, primo ratione originis, quia mundanus thesaurus est de terra: Iob vigesimo octavo : " Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur ", immo "terra est", secundum beatum Bernardum: sapientia autem de caelo est, ut patet Iacobi tertio.
Secundo, ratione naturae, quia thesaurus mundanus est res corporalis, sapientia vero res spiritualis: unde Isaiae undecimo : " Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae " etc.
Tertio, ratione virtutis, quia thesaurus est finitus, sapientia vero infinita est: unde infra hoc eodem capitulo : " Infinitus thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei ".
Quarto, ratione operationis, quia thesaurus pauca potest efficere, sed haec omnia: unde infra octavo: " Quid locupletius sapientia, quae omnia operatur "?
Quinto, ratione aestimationis, quia thesaurus cadit sub aestimatione, illa non: Iob vigesimo octavo: " Non conferetur tinctis Indiae coloribus" etc.
Sexto, ratione utilitatis, quia sapientia sine divitiis prodest, divitiae vero sine sapientia non prosunt, sed nocent: unde Efcclesiastae quinto : "Divitiae conservatae in malum domini sui ".
Septimo, ratione durationis, quia " sapientia clara est, et quae non marcescit", supra sexto: divitiae vero corrumpuntur: unde Iacobi quinto: "Divitiae vestrae putrefactae sunt"; item Iacobi primo: (Dives in itineribus suis marcescet ".
Octavo, ratione inclinationis, quia sapientia, cum sit desursum, sursum elevat, sed aurum et argentum deorsum trahunt, scilicet ad terram: unde Baruch tertio : " Qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, exterminati sunt et ad inferos descenderunt".
Super salutem etc. Hic ostendit sapientiae aestimatae dilectionem. Et primo ostendit huius dilectionis magnitudinem: secundo, rationem: Venerunt autem mihi etc.
(Vers. 10.). Super salutem: Glossa : "Corporis ", scilicet interiorem: Psalmus: "Quia vana salus hominis": et speciem, Glossa: " Rerum corporalium ", scilicet exteriorem pulcritudinem, quia, Proverbiorum trigesimo primo, " fallax gratia, et vana est pulcritudo "; dilexi eam, scilicet sapientiam, quia quanto spiritus melior corpore et magis care diligendus, tanto spiritualia meliora sunt corporalibus et magis diligenda. Et eam in tantum dilexi, quod proposui pro luce habere illam, quae, inquam, lux est pulcherrimum et delectabilissimum et optimum inter corporalia, secundum Augustinum : sic sapientia inter spiritualia lux est animae,- Ecclesiastici ultimo : " In sapientia eius luxit anima mea, et ignorantias meas illuminavit": infra eodem: " Speciosior est sole ". Sequitur: Quoniam inexstinguibile est lumen illius, scilicet quantum est de se: infra eodem: " Luci comparata, invenitur prior, illi enim succedit nox ".
(Vers. 11.). Venerunt autem mihi omnia bona, scilicet gratiarum, intra me absolute: pariter cum illa, scilicet cum sapientia increata, id est Filio Dei: unde ad Romanos octavo : " Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit" ? Glossa: (Quicumque Christi percipit notitiam, omnium virtutum pariter habet gratiam et in futuro vitam aeternam". Vel: cum illa, id est cum sapientia creata, quia ipsa est perfectissimum donorum. " Hoc expertus est Salomon, cui petenti sapientiam Dominus addidit divitias et gloriam ". Et innumerabilis honestas, exterius in comparatione ad alios: per manus, id est opera, illius, supple: venit mihi: unde infra decimo: " Honesta vit illum in laboribus " etc.
(Vers. 12.). Et lactatus sum, repletus laetitia, in omnibus, scilicet sapientiae donis: Ecclesiastici ultimo : Laetatum est cor meum in ea ". Quoniam antecedebat me ista sapientia, scilicet dirigendo gressus meos: Ecclesiastici quarto: " Suscipit exquirentes se et praeibit in via iustitiae ". Haec est columna ignis et nubis praecedens filios Israel per noctem et diem, Exodi decimo tertio. Et ignorabam, scilicet antequam haberem eam: Glossa : " Processu meditationis intelligit, se tantum profecisse, ut priorem scientiam posteriori comparando ignorantiam putet ". Ignorabam, inquam, quoniam horum
omnium, scilicet bonorum, mater est: Ecclesiastici vigesimo quarto: " Ego mater pulcrae dilectionis et timoris " etc. ; item ibidem: " In me gratia omnis " etc.
Quam sine fictione etc. Hic primo tangitur liberalitas communicationis sapientiae; secundo, ratio communicandi: Infinitus enim thesaurus.
(Vers. 13.). Quam sine fictione, id est toto corde, didici, sciens, quod "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum ", supra primo : item Proverbiorum secundo: "Si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam " etc. Et sine invidia communico, scilicet utilia non subtrahendo, supra sexto: " Neque cum invidia tabescente iter habebo ": item Proverbiorum quinto: " Deriventur fontes tui foras ". Et honestatem illius, id est pulcritudinem, non abscondo, verbis obscuris velando: Ecclesiastici quarto : " Non abscondas sapientiam tuam in decore eius ": item Ecclesiastici vigesimo: " Sapientia absconsa et thesaurns invisus, quae utilitas in utrisque "?
(Vers. 14.). Infinitus enim thesaurus est, in illa, hominibus: unde et inexhauribilis est per communicationem ; et ideo dicit Tullius , quod scientia est nobilis thesaurus animae, quae distributa recipit incrementum et avarum dedignatur possessorem: nisi publicetur, elabitur. Augustinus : Omne bonum, quod dando non deficit, si habetur et non datur, nondum habetur, qualiter habendum est "; Ecclesiastici primo: " Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius ". Quo, scilicet thesauro sapientiae, qui usi sunt, secundum illam se regendo, participes facti sunt amicitiae Dei: unde infra eodem : "Amicos Dei et prophetas constituit ". Propter disciplinae, id est sapientiae, dona, quae habent non per suam industriam, sed Spiritus sancti distributionem, secundum illud primae ad Corinthios duodecimo: " Haec omnia ", scilicet dona gratiarum, "operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, prout vult". Commendati, id est commendabiles effecti, scilicet Deo et hominibus: secundae ad Corinthios decimo: "Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat".
Tertio ostendit, a quo sapientiam didicerit.
Mihi autem dedit Deus dicere etc. Hic ostendit, a quo sapientiam didicerit: et primo ostendit quis eum docuit: secundo, qualia docuit: Ipse enim mihi etc.: tertio, per quod medium ipsum docuit: Omnium enim artifex etc.
Primo, quis docuerit.
(Vers. 15.). Mihi autem etc. Bene dixi: Quo qui usi sunt etc: ego autem usus sum: autem, pro quia: mihi dedit Deus dicere, id est non tantum scire, sed etiam docere: Isaiae quinquagesimo : " Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est, verbo". Dicere, inquam, ex sententia, id est definitione firma: Proverbiorum duodecimo: " Labium veritatis firmum erit in perpetuum": Psalmus: "Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium", id est firmam sententiam. Et praesumere. Notandum, quod est praesumtio arrogantiae, de qua Iudith sexto : " Praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias ". Et est praesumtio confidentiae de virtute divina et misericordia, de qua ibidem: "Non derelinquis praesumentes de te " etc; item Iudith nono: " Exaudi me miseram de tua misericordia praesumentem ". Et praesumere, id est confidenter agere, digna, scilicet opera, horum quae mihi dantur, id est facere opera strenua et decentia, secundum dona mihi collata: " cui enim plus committitur, plus ab eo requiretur ". Quoniam ipse, scilicet Deus, sapientiae dux est: Glossa: "Id est auctor ": Ecclesiastici primo: " Omnis sapientia a Domino Deo est". Item dator: Iacobi primo: " Si quis vestram indiget sapientia, postulet a Deo " etc. Et sapientium emendator, id est corrector: Apocalypsis tertio: " Ego quos amo arguo " etc, scilicet si eos errare in aliquo contingat.
Quandoque bonus dormitat Homerus .
Item Augustinus: Errare potero, haeretieus nunquam ero.
(Vers. 16.). In manu enim illius etc. Bene dixi, quod dux est et emendator sapientium: in manu
enim illius: Glossa : "Id est in potestate "; et nos, qui sapientiam habemus: Ieremiae decimo octavo: " sicut lutum in manu figuli, sic et vos in manu mea": item Proverbiorum vigesimo primo: " Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini". Et sermones nostri: Proverbiorum decimo sexto: " Hominis est praeparare animum, Domini gubernare linguam "; Matthaei decimo: " Non estis qui loquimini , sed Spiritus Patris vestri " etc. Et omnis sapientia, quae scilicet est cognitio rerum divinarum, et operum, scilicet humanorum, scientiae disciplina ; Isaiae vigesimo sexto: " Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine ".
Secundo, qualia docuerit.
Ipse enim mihi dedit. Hic ostendit, quae et qualia docuit eum Deus, et primo, quod docuit eum scientiam temporalium causarum: secundo, temporalium transmutationum : Initium et consummationem: tertio, temporalium effectuum: Naturas animalium.
(Vers. 17.). Ipse enim, scilicet Deus, qui solus corda docet, secundum illud Augustini : " Cathedram habet in caelo qui corda docet in terra ": dedit mihi horum quae sunt, id est rerum existentium, quia de non existentibus non est scientia: unde dicit Philosophus : " Quod non est non est scire ". (Unumquodque enim sicut se habet ad esse, sic se habet ad veritatem ", sicut ipse dicit. Scientiam veram, id est cognitionem certam et nulli falsitati permixtam: tertii Regum quarto : " Dedit Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis ". Ut sciam dispositionem orbis terrarum, id est caeli ambientis totum mundum: Ecclesiastici vigesimo quarto: " Gyrum caeli circuivi sola ": et virtutes elementorum, id est qualitates et seminales rationes et commixtiones vel connexiones et contemperaritias elementorum: Proverbiorum octavo: " Quando praeparabat caelos, aderam: quando certa lege et gyro vallabat abyssos ".
(Vers. 18.). Initium et consummationem et medietatem temporum, scilicet quatuor temporum seu partium anni, quae causantur per motum solis, secundum quatuor quadras zodiaci: vicissitudinum permutationes, id est successionum dierum et noctium, quibus qualitas aeris permutatur, scilicet a claritate in obscuritatem et e contrario: et consummationem temporum, id est mensium tam solarium quam lunarium. Aliqui addunt hic: morum mutationes et divisiones temporum: morum mutationes, id est humanarum consuetudinum, secundum diversos status hominum: divisiones temporum, id est aetatum mundi vel hominis .
(Vers. 19. 20.). Anni cursum , id est tempus causatum a motu solis totum per zodiacum: Genesis primo: " Ut sint in signa et tempora et dies et annos ". Et stellarum, scilicet aliarum a sole, dispositiones, quoad qualitatem noctium: in Psalmo: "Lunam et stellas in potestatem noctis".
Naturas animalium, scilicet mitium, et iras bestiarum, id est motus ferocium animalium, ut leonis et hujusmodi. Et notandum, quod dicit: naturas animalium et iras bestiarum, quantum ad sensibiles substantias. Deinde subdit quantum ad res inanimatas: vim ventorum, qui sunt duodecim, quatuor principales et octo collaterales : et snnt magnae virtutis, ut patet Iob primo et Exodi decimo quarto, in desiccatione maris, et in multis aliis locis. Et cogitationes hominum.
Contra: Solus Deus novit corda hominum: unde primae ad Corinthios secundo : " Quis hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus, qui in ipso est "? quasi dicat: nullus nisi Deus.
Dicendum, quod hic loquitur de scientia coniecturae, non certitudinis. Vel dicendum, quod per Sapientiae revelationem sciri possunt ab homine, non per naturam vel propriam industriam.
Differentias virgultorum, id est plantarum, et virtutes radicum, scilicet herbarum: tertii Regum quarto : " Disputavit de omnibus lignis a cedro Libani usque ad hyssopum " etc.
(Vers. 21.). Et quaecumque sunt absconsa, vel abscondita , a suis causis, et improvisa, hominibus, didici: Ecclesiastae septimo: " Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam ".
Tertio, per quod medium doouetit.
Omnium enim artifex etc. Hic ostendit, per quod medium edoctus est, scilicet per Sapientiam increatam, a Patre genitam: et quod docere potuit,
scivit et voluit, ostendit primo per Spiritum sanctum, qui est ab illa: secundo, per naturam et virtutem, quae est in illa: Omnibus enim mobilibus etc.
In prima primo tangit Spiritus sancti ab increata sapientia processionem: secundo, effectum eius in nobis multiplicem: Sanctus, multiplex etc.: tertio, eius in natura propria bonitatem: Incoinquinatus; quarto, eius sufficientiam universalem: Omnem habens virtutem. - Effectum eius in nobis tangit primo interiorem, secundo exteriorem: Modestus. Interiorem tangit quadruplicem, scilicet emendationem culpae, cum dicitur: Sanctus: multiplicationem gratiae, cum dicitur: Multiplex: unitatem concordiae, cum dicitur: Unicus: subtilitatem intelligentiae, cum dicitur: Subtilis. Exteriorem triplicem, scilicet modestiam, cum dicitur: Modestus: eloquentiam, cum dicitur: Disertus: obedientiam, cum dicitur: Mobilis.
(Vers. 21.). Ostenditur omnium artifex, scilicet superiorum, mediorum et inferiorum, scilicet Deus, ad Hebraeos undecimo . Docuit me Sapientia, id est per sapientiam: Glossa : " Quia per ipsam cognitio veritatis datur ", quia exterius potest docere homo, sed non interius: unde Gregorius: "Nisi intus sit qui doceat, exterius in vacuum doctoris lingua laborat".
(Vers. 22.). Est enim in illa etc., quasi dicat: et bene potuit me docere: est enim in illa) scilicet in sapientia, Spiritus etc., in ipsa, scilicet secundum humanitatem, habitando: Isaiae undecimo : " Requiescet super eum Spiritus Domini "; in ipsa secundum Divinitatem ab ea emanando. Spiritus, inquam, intelligentiae dator: Iob trigesimo secundo: " Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam ". Sanctus: Glossa : " Sanctificans omnia ": supra primo: " Spiritus sanctus disciplinae " etc. Multiplex: Glossa: " Multiplices gratias dans": primae ad Corinthios duodecimo: " Divisiones gratiarum sunt etc. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, prout vult". Unicus: Glossa: "Uniens bonos "; ad Ephesios quarto: "Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis ". Subtilis, id est faciens penetrare occulta: primae ad Corinthios secundo : " Spiritus scrutatur omnia", id est, scrutari facit omnia," etiam profunda Dei". Item subtilis id est subtilitatem faciens vel perspicacitatem intelligentiae praebens: unde vocatur " spiritus intellectus" Isaiae undecimo . Modestus, id est modum tenere docens in omnibus: ad Philippenses quarto: " Modestia vestra nota sit omnibus hominibus ". Disertus id est disertos faciens: infra decimo: " Linguas infantium fecit disertas ". Mobilis, id est mobiles faciens per obedientiam: Ezechielis primo: " Quocumque ibat spiritus, pariter et rotae elevabantur, sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis ".
Incoinquinatus etc. Hic describit bonitatem eius in natura propria et primo bonitatem absolutam in se: secundo, bonitatem in comparatione ad nos: Amans bonum: tertio, utriusque immutabilitatem: Stabilis.
Bonitatem absolutam tangit in tribus, scilicet in puritate, cum dicit: Incoinquinatus: in veritate: Certus: in tranquillitate, cum dicit: Suavis.
(Vers. 22.). Dicit ergo incoinquinatus: Glossa : "Id est sine macula ", unde et maculas mundat in baptismo: Ioannis tertio: " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu " etc.; item ad Titum tertio: " Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti " etc. Certus: Glossa: " Nec fallit nec fallitur "; unde dicitur Ioannis decimo sexto: "Spiritus veritatis". Suavis, id est tranquillus, nihil habens asperitatis: Glossa: " Mitis et misericors "; infra duodecimo: " O quam bonus et suavis est Spiritus tuus in nobis, Domine "!
Amans bonum etc. Hic ostendit bonitatem eius in comparatione ad nos, primo, in boni dilectione: secundo, in eius promotione: Quinilril ; tertio,in sui communicatione vel communione: Humanus: quarto, in suorum communicatione, ibi: Benignus.
Dicit ergo: Amans bonum, actum; primae ad Corinthios decimo tertio : " Non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati": qui nihil vetat benefacere, immo iuvat: ad Romanos octavo: " Spiritus adiuvat infirmitatem nostram ": Proverbiorum tertio: " Noli prohibere benefacere " etc.
(Vers. 23.). Humanus: Glossa : " Communis omnibus "; Actuum decimo: "In veritate comperi,
quia non est personarum acceptor Deus ". Vel: humanas, id est compatiens, cuius signum est quod dicitur ad Romanos octavo: "Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ". Vel: humanus, id est in hominibus libenter habitans: Proverbiorum octavo: "Deliciae meae esse cum filiis hominum ". Benignusi id est liberalis " innata bonitate "; supra primo: "Benignus est spiritus sapientiae" etc.: item: Benignus, mala remittendo, bona dando, ad patriam dirigendo: unde benignitas dicitur esse fractus Spiritus, ad Galatas quinto. Stabilis, scilicet in se, secundum illud Boethii : Stabitisque manens etc.: item, dans stabilitatem in donis promissis. Nec mirum, si hic dicatur stabilis et supra eodem mobilis, quia hic dicitur quantum ad diversos effectus, de quibus in Psalmo: Statuit supra petram pedes meos et direxit gressus meos ". Vel: mobilis in activis, stabilis in contemplativis: vel: stabilis in Christo, mobilis in aliis Sanctis: Ioannis primo: " Super quem videris Spiritum manentem Vel sic: stabitis, in bono: certus, id est constans in vero: securus, a malo, secundum illud Psalmi : " Non accedet ad te malum ". Et sicut in se stabilis est et certus et securus, sic et quos inhabitat stabiles facit in bono, certos in vero, securos a malo: ad Colossenses primo: "In fide fundati et stabiles et immobiles a spe Evangelii ".
Omnem habens virtutem. Hir, ostendit eius universalem sufficientiam, primo, in bonitate: secundo, in sapientia: Omnia prospiciens: tertio, in potestate: Et qui capiat omnes spiritus intelligibiles.
Dicit ergo: Omnem habens virtutem: in Psalmo : "Spiritu oris eius omnis virtus eorum ".
Sed contra: Quia non habet fidem, cum fides sit aenigmatica cognitio et virtus imperfecta .
Dicendum, quod loquitur de omni virtute, non qualibet, sed perfecta.
Omnia prospiciens: Iob trigesimo septimo : " Super omnes caelos considerat, et lumen eius super omnes terminos terrae "; item ad Hebraeos quarto: " Omnia nuda et aperta sunt oculis eius ". Et qui capiat omnes spiritus, scilicet angelicos, " quia intra ipsum currunt, quocumque mittantur ", secundum Bedam super illud Lucae primo : " Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum". Spiritus autem dicuntur Angeli quantum ad suam substantiam vel naturam: intelligibiles, quantum ad suam potentiam, vel quia corporibus per naturam non unibiles. Vel: capiat, id est, capere faciat, omnes spiritus, id est omnia dona Spiritus sancti, de quibus Isaiae undecimo : " Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus etc. Mundos, scilicet per innocentiae puritatem: sunt enim Angeli, secundum Dionysium , "specula pura et clarissima ": et addit: mundos, ad differentiam spirituum immundorum, id est daemonum. Subtiles, per intelligentiae perspicacitatem: vel: subtiles, per sapientiam: Gregorius : " Quid est quod non videant qui videntem omnia vident"? Aliqui libri habent mundus, subtilis: mundus est spiritus sapientiae, quia sine materiae feculenta: subtilis, quia pura forma. Sed prima littera verior est, quia ita habet Rabanus in textu et in expositione. Vel: mundus dicitur spiritus sapientiae, quia lavat a peccatis praeteritis et praeservat a futuris: vel quia in praesenti purgat a culpa, in futuro a poena: incoinquinatus, quia nec a se nec ab alio immunditiam contrahere potest: subtilis, quia omnia penetrat, vel quia in nobis operatur subtilitatem affectus quoad donum sapientiae, et intellectus quoad donum intelligentiae sive intellectus.
Omnibus enim mobilibus. Hic ostendit, quod sapientia per naturam et per virtutem, quae est in ea, potuit esse medium, quo edoctus est. Et ad hoc ostendendum primo allegat eius mobilitatem: secundo, eius puritatem: Attingit autem: tertio, eius potestatem: Et cum sit una: quarto, eius spccwsitatem: Est enim haec speciosior.
(Vers. 24.). Bene dixi, quod in illa est spiritus etc. Omnibus enim mobilibus, quocumque genere motus, scilicet sive in substantia, sive in qualitate, sive in quantitate, sive in loco: mobilior est sapientia, id est velocior in operando: Glossa : "Nihil subtilius et mobilius sapientia, quae omnia creavit, regit et ordinat": mobilior, inquam, non quia moveatur, sed quia omnia movet, immobilis manens, secundum illud Boethii :
Stabitisque maneas das cuncta moveri.
Item Actuum decimo septimo : "In ipso vivimus, movemur et sumus".
Attingit autem etc. Hic ostendit eius puritatem, primo per hoc quod a purissimo fonte procedit, vel emanat: secundo, quia fontis claritatem in se repraesentat: Candor est etc.
Ita dixi, quod omnibus mobilibus mobilior est sapientia: nec solum ; autem, pro sed: sed quod plus est, attingit ubique, id est a fine supremae creaturae usque ad extremam creaturam: Ambrosius in Hexaemeron : "Usque ad locustam divina sapientia penetravit ".
Sed contra: Iob vigesimo octavo : " Abyssus . dicit: Non est in me: mare loquitur: Non est mecum ".
Respondetur, quod ibi loquitur non de creaturis, sed de creaturarum vitiis. Vel melius dicendum, quod Deus non est in abysso vel in mari per continentiam, cum a nullo possit contineri, sed est ibi per praesentiam, secundum illud Psalmi : " Si ascendero in, caelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades".
Propter suam munditiam, id est abstractionem ab omni materiae feculenta: quia enim est omnino immobilis, ideo est incircumscriptibilis, secundum Damascenum .
(Vers. 23.). Vapor est enim virtutis Dei, id est a Deo Patre emanans, sicut vapor a calore: Glossa .- "Id est ad calefaciendum frigus infidelitatis nostrae ": Ecclesiastici vigesimo quarto: " Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam". Et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei, id est emanans a Deo Patre, ut splendor a luce, scilicet ad illuminandum tenebras intellectus nostri: ad Hebraeos primo : " Qui cum sit splendor gloriae " etc: item Isaiae sexagesimo secundo: " Donec egrediatur ut splendor iustus eius ". Sincera, sine admixtione tenebrae: primae Ioannis primo: " Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae ". Iste autem processus, est sine diminutione paternae substantiae, vel separatione, sed cum personali distinctione secundum illud Athanasii : " Neque confundentes personas, neque substantiam separantes ". Et quia sicut lux procedit, quae contaminari non potest-ideo nihil inquinatum, inquinatione scilicet culpabili, vel etiam naturali: incurrit in illam, scilicet sapientiam increatam: Glossa : " Summo bono non appropinquat malum ".
(Vers. 26.). Et vere nihil inquinatum incurrit in illam. Candor est enim lucis aeternae, id est lux purissima de luce aeterna, scilicet a Patre procedens ; unde cantatur : " Lux de luce apparuisti, Christe ". In ista luce lux aeterna videtur, secundum illud Psalmi: "In lumine tuo videbimus tamen "; item Ioannis decimo quarto: " Qui videt me videt et Patrem ". Est ergo candor lucis aeternae, quantum ad representationem sapientiae, et speculum sine macula maiestatis Dei, quoad representationem divinae maiestatis et potentiae, secundum illud Ioannis quinto : " Quaecumque enim ille ", scilicet Pater, "fecerit, haec et Filius similiter facit ". Sine macula, inquam, peccati, quia " peccatum non fecit " etc., primae Petri secundo. Et imago bonitatis illius: Glossa : " Id est plena repraesentatio bonitatis illius ": ad Colossenses primo: " Quae est imago Dei invisibilis ".
Notandum, quod speculum est Dei Filius, immaculatum actu et potentia. Speculum etiam est Angelus, secundum Dionysium , purum et clarissimum, et licet immaculatum actu, maculatum tamen potentia, saltem remota. Speculum etiam est spiritus humanus, in quo relucet imago divina, Genesis primo , maculatum actu et potentia. Speculum etiam dicitur omnis creatura, quia per eam tanquam per eius vestigium repraesentantur Dei invisibilia: ad Romanos primo: " Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur": item primae ad Corinthios decimo tertio: " Videmus nunc per speculum in aenigmate ".Sperata etiam est sacra Scriptura : Iacobi primo : " Hic comparatur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo ".
(Vers. 27.). Et eum sit una, scilicet in essentia cum Patre, secundum illud Ioannis decimo : "Ego et Pater unum sumus "; omnia potest, id est, eandem potentiam habet cum Patre ; unde infra decimo octavo: (Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit ".
Sed, si omnia potest, ergo potest mentiri vel mori: quod falsum est.
Dicendum est, quod omnia potest, quae bonitati suae non repugnant, vel quae posse est potentia aliqua, non impotentia .
Et in se permanens, scilicet invariabilis, secundum illud Iacobi primo : " Apud quem non est transmutatio " etc: omnia innovat, scilicet temporalia per continuam generationem ; Ecclesiastae primo: " Generatio praeterit, generatio advenit": et spiritualia per spiritualem regenerationem: secundae ad Corinthios quinto: " Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt " : Apocalypsis vigesimo primo: " Ecce, nova facio omnia ". Et per nationes, carnales, vel potius spirituales, de quibus Ioannis tertio : " Nisi quis renatus fuerit ex aqua " etc. In animas sanctas, id est a peccato mundas, se transfert, per spiritualem adventum gratiae in mentem: Ioannis decimo quarto: " Ad eum veniemus " etc. Notandum, quod transferre se dicitur non per novum situm vel mutando locum, sed per novum effectum: unde sequitur: Amicos Dei, per inflammationem affectus, et prophetas constituit, per illuminationem intellectus: Ioannis decimo quinto : "Iam non dicam vos servos, sed amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ".
(Vers. 28.). Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat, permanendo scilicet cum illo, "qui in lege Domini meditabitur die ac nocte", secundum Glossam : Proverbiorum octavo: " Ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus ". Et si Deus neminem diligit, nisi qui cum sapientia inhabitat: " beatus ergo vir, qui in sapientia morabitur ", Ecclesiastici decimo quarto.
Neminem diligit Deus etc. - Contra.: Infra undecimo : " Diligis omnia, quae sunt ", et tamen non omnia cum sapientia inhabitant.
Sed dicendum, quod ibi loquitur de dilectione naturali, hic de gratuita.
Est enim haec speciosior etc. Hic agit de sapientiae speciositate, praeferendo eam speciositati solis, et primo ponit comparationem: secundo, comparationis probationem: Illi enim succedit nox.
(Vers. 29.). Bene dixi, quod eum diligit Deus, qui cum sapientia inhabitat, et merito. Est enim haec, scilicet sapientia, speciosior sole, quia pulcritudo spiritualis praeeminet corporali: supra eodem : " Super salutem et speciem dilexi eam "; sole, scilicet materiali, quia est pulcritudo solis iustitiae, de quo Malachiae quarto: " Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae ". Et super omnem stellarum dispositionem, repetendum: speciosior est Ipsa enim stellas fecit, Genesis primo et constans est, quod plus de pulcritudine sibi retinuit, quam stellis dederit: ideo supra quarto: "O quam pulcra est casta generatio cum claritate "! scilicet sapientiae. Luci comparata, scilicet tam solis quam stellarum, invenitur prior, scilicet aeternitate, dignitate, causalitate: unde Ecclesiastici vigesimo quarto : " Ego feci, ut oriretur in caelum lumen indeficiens "; Glossa: " Lux corporalis, quae modo occidit, modo oritur, luci spirituali comparata, scintilla videtur. Christus quoque Sanctorum claritatem longe transcendit ".
(Vers. 30.). Illi enim, scilicet luci corporali, succedit nox, secundum illud Genesis octavo : "Nox et dies non requiescent": item Isaiae vigesimo primo: " Venit mane et nox". Sed luci spirituali non succedit nox: unde sequitur: Sapientiam autem, quae est lux spiritualis, non vincit malitia, quae est tenebra spiritualis, secundum Ioannem Damascenum ; unde Ioannis primo: " Lux in tenebris lucet ".