QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum deus possit aliquid in nihilum redigere.

Ad primum sic proceditur: videtur quod deus possit aliquid in nihilum redigere.

Argumentum 1

Aequalis enim est distantia non entis ad ens, et entis ad non ens. Sed deus potest ex nihilo aliquid facere. Ergo deus potest ex aliquo facere nihil.

Argumentum 2

Sed contra, deus non potest esse causa defectiva. Sed causa quae facit tendere in non esse, est causa defectiva. Ergo deus non potest redigere aliquid in nihilum.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod de potentia dei dupliciter loqui possumus: uno modo absolute, considerando eius potentiam; alio modo, considerando ipsam in ordine ad sapientiam vel praescientiam suam.

Loquendo ergo absolute de dei potentia, sic deus potest universam creaturam redigere in nihilum. Cuius ratio est, quia creatura non solum producitur in esse deo agente, sed etiam per actionem dei conservatur in esse, secundum illud ad Hebr., I, 3: portans omnia verbo virtutis suae. Unde Augustinus dicit, IV super Gen. Ad litteram, quod virtus dei si aliquando ab eis quae creata sunt, regendis cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. Sicut autem deus propria voluntate agit, et non ex necessitate naturae ad rerum productionem, ita etiam ad earum conservationem. Et ideo potest subtrahere suam actionem a rebus conservandis, et hoc ipso omnia in nihilum deciderent.

Si vero loquamur de potentia dei in ordine ad eius sapientiam et praescientiam, sic non potest fieri quod res in nihilum redigatur, quia non habet hoc divina sapientia: creavit enim (deus), ut essent omnia, ut dicitur Sap., I, 14, non ut in nihilum cederent.

Ad 1

Primum ergo concedimus, secundum quod procedit de potentia absoluta.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod causa defectus alicuius potest esse aliquid dupliciter.

Uno modo ex propria intentione, sicut cum aliquid subtrahendo lumen causat tenebras; et hoc modo non oportet quod sit causa defectiva illud quod causat defectum. Sic autem deus potest esse alicuius defectus causa, vel excaecationis, vel obdurationis, vel etiam annihilationis, si vellet.

Alio modo aliquid potest esse causa defectus praeter intentionem; et sic semper oportet quod causa defectus sit defectiva, quia ex defectu agentis contingit quod non inducat perfectionem in suo effectu. Et sic deus nullo modo potest esse causa defectus, vel tendendi in non esse.