QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum sustinere martyrium pro christo sit in praecepto.

Circa secundum sic proceditur: videtur quod pati martyrium propter christum non sit in praecepto.

Argumentum

Minus enim videtur quod homo det sua quam quod proprium corpus ponat, ut dicit Gregorius in illa homil.: ego sum pastor bonus. Sed dimittere omnia sua propter christum non cadit sub praecepto, sed sub consilio. Ergo etiam exponere corpus suum martyrio non cadit sub praecepto.

Sed Contra

Sed contra, est quod Augustinus dicit, XIII de Civit. Dei: tunc dictum est homini: morieris, si peccaveris: nunc dicitur martyri: morere, ne pecces. Sed illud quod oportet nos facere ne peccemus, cadit sub praecepto. Ergo mors martyrum cadit sub praecepto.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod aliquid cadit sub praecepto dupliciter: uno modo, absolute; alio modo secundum animi praeparationem.

Quia enim praeceptum importat rationem debiti, illud absolute cadit sub praecepto quod est debitum propter aliquod praeexistens; sicut praeceptum de honoratione parentum, vel de amando deum. Sed quandoque contingit, quod id quod facit aliquid esse debitum, nondum praecessit, sed potest occurrere. Unde hoc cadit sub praecepto non absolute, sed secundum praeparationem animi; ita scilicet ut homo habeat animum paratum ad faciendum illud quod debitum redditur ex aliqua causa occurrente. Et hoc modo exponit Augustinus illa domini praecepta quae ponuntur Matth., V, 39: si quis percusserit te in unam maxillam, praebe ei et aliam; quia scilicet si opus esset, et hoc exigeret salus aliorum, homo debet esse paratus ad hoc faciendum.

Et per hunc modum sustinere martyrium propter christum, cadit sub praecepto; quia scilicet homo debet habere animum ita paratum ut prius permitteret se occidi quam christum negaret, vel mortaliter peccaret.

Et sic etiam relinquere bona propria cadit sub praecepto; quia debet esse paratus animus christiani magis sustinere rapinam bonorum suorum quam christum negare, vel mortaliter peccare.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.