QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum consilia ordinentur ad praecepta.

Et videtur quod non.

Argumentum 1

Illud enim ad quod ordinatur aliud, posterius est, quia finis est prior in intentione, et posterior in executione. Sed observationem praeceptorum constat esse priorem in executione quam impletionem consiliorum; ut patet Matth., XIX, 17, ss., de adolescente qui dixerat se servasse legis praecepta a iuventute sua, cui datur consilium perfectionis. Ergo videtur quod consilia non ordinentur ad praecepta sicut ad finem, sed potius e converso.

Argumentum 2

Praeterea, finis est perfectior his quae sunt ad finem. Sed consilia sunt perfectiora praeceptis, quia consilia pertinent ad perfectionis statum, praecepta autem pertinent ad communem iustitiam; unde et consilia praeceptis superadduntur, ut patet per hoc quod Matth., XIX, 21, dominus dicit adolescenti, qui praecepta servaverat: adhuc unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus.

Ergo consilia non ordinantur ad praecepta, sed potius e converso.

Argumentum 3

Praeterea, secundum philosophum in II physic., sicut se habent principia ad conclusiones, ita se habent fines ad ea quae sunt ad finem. Sed talis est habitudo principiorum ad conclusiones, quod positis principiis ponuntur conclusiones, non autem e converso; quia contingit ex falso syllogizare verum. Ergo talis est habitudo finium ad ea quae sunt ad fines. Sed positis praeceptis non ponuntur consilia: multi enim observant praecepta qui non observant consilia.

Ergo consilia non ordinantur ad praecepta sicut ad finem.

Argumentum 4

Praeterea, Augustinus dicit in Lib. De sancta virginitate: mirabiliter decipiuntur qui propter praesens saeculum virginitatem esse solum observandam sentiunt. Sed observatio praeceptorum pertinet ad praesens saeculum.

Ergo consilium virginitatis non est implendum propter praecepta; et eadem ratio est de aliis consiliis.

Argumentum 5

Praeterea, praecepta pertinere videntur ad vitam activam; consilia autem ad vitam contemplativam.

Unde Matth., XIX, 18, ubi enumerantur praecepta legis, dicit Glossa: ecce vita activa. Ubi autem postea subditur: si vis perfectus esse, etc. Dicit: ecce vita contemplativa. Sed vita activa ordinatur ad contemplativam, et non e contrario. Ergo praecepta ordinantur ad consilia, et non e converso.

Argumentum 6

Praeterea, dominus bis miraculose legitur turbas refecisse; primo quidem quando satiavit quinque milia hominum ex quinque panibus et duobus piscibus, ut legitur Matth., cap. XIV, 15-21; secundo quando de septem panibus et paucis pisciculis satiavit quatuor millia hominum, ut habetur Matth., XV, 32-38; et sic dicit Glossa, Matth., XIV: quinque millia pro quinque sensibus corporis, ita sunt qui in saeculari habitu exterioribus recte uti noverint: hi quinque panibus, id est legalibus praeceptis, adhuc necesse est ut instruantur.

Nam qui mundo integre renuntiant, quatuor millia sunt, et septem panibus.

Id est evangelicae perfectioni, sunt similes, et spirituali gratia reficiuntur. Sed primo pavit dominus quinque millia hominum ex quinque panibus quam quatuor millia ex septem.

Ergo praecepta sunt praevia consiliis, et non e converso.

Argumentum 7

Praeterea, dispositiones praecedunt perfectionem, et ordinantur ad ipsam; sed praecepta sunt dispositiones ad consilia; dicit enim Glossa Hieronymi in principio marci: quatuor sunt qualitates, de quibus sancta evangelia contexuntur: praecepta, mandata, testimonia, exempla: in praeceptis iustitia, in mandatis caritas, in testimoniis fides, in exemplis perfectio; ad quam pertinent consilia, et non e converso.

Argumentum 8

Praeterea, primo non est aliquid prius.

Sed, sicut dicit quaedam Glossa super psalm., caritas primo movet pedem ad reditum vitae.

De actu autem caritatis dantur praecepta.

Ergo nihil est prius in vita spirituali quam praecepta; non ergo consilia ordinantur ad praecepta, sed potius e converso.

Argumentum 9

Praeterea, super illud psalm. Cxxx, 2: sicut ablactatus super matrem suam, etc., dicit Glossa: sicut quinque tempora notantur in procreatione carnali, ita et in spirituali.

Primum ergo tempus est conceptionis, secundum est in utero alitionis, tertium emissionis, quartum portationis et lactationis, quintum ablactationis: ita et in utero matris ecclesiae, primo concipimur, dum fidei rudimentis instruimur; inde quasi in utero alimur in iisdem primordiis proficientes; deinde manibus ecclesiae portamur et lacte nutrimur, donec iam grandiusculi a lacte matris accedamus ad mensam patris. Et postea subditur: multi vero hunc ordinem perverterunt, ut haeretici et schismatici se ante tempus a lacte separantes, unde extinguuntur. Sed separari a lacte est, facilioribus dimissis, ad difficiliora transire. Cum ergo consilia sint difficiliora quam praecepta, videtur quod periculo extinctionis se exponant qui ad consilia accedunt, nisi prius educati in praeceptis; praecepta ergo ordinantur ad consilia, et non e converso.

Argumentum 10

Praeterea, Gregorius dicit super Ezech..

Quod est ex praecepto bonum facere, inchoandum est. Sed id quod est incipientium, ordinatur ad id quod perfectionis est, et non e converso. Ergo praecepta ordinantur ad consilia, et non e converso.

Argumentum 11

Praeterea, virtus imitatur naturam. Sed natura operatur prius in corpore animalis ea quae pertinent ad esse, sicut membra principalia, quam ea quae sunt de bene esse. Ergo in progressu virtutis, priora sunt praecepta, quae sunt de esse virtutis, quam consilia, quae sunt de bene esse ipsius: et sic idem quod prius.

Argumentum 12

Praeterea, sicut est ordo in addiscendo, ita etiam in operando. Sed in addiscendo oportet incipere a facilioribus, ut ad difficiliora perveniatur. Ergo in operando oportet prius implere praecepta, quae sunt faciliora, et sic transire ad consilia.

Argumentum 13

Praeterea, Matth., V, dicitur in Glossa quod sermo divinus est nobis via qua currimus.

Sed sermo divinus praeordinat praecepta consiliis, ut patet Matth., V, 21 ss.; ubi primo ponitur id quod praeceptum est antiquis, et postea superadditur a domino id quod perfectionis est. Ergo videtur quod observantia praeceptorum sit praeordinanda observationi consiliorum.

Argumentum 14

Praeterea, illud quod est minimum in aliquo genere, ordinatur ad id quod est maximum in genere illo. Sed nihil est minus in vita christiana quam observantia praeceptorum, nihil autem maius quam observantia consiliorum. Ergo praecepta ordinantur ad consilia.

Argumentum 15

Praeterea, Hieronymus dicit super matthaeum: qui praecepta legis implere negligit, perfectiora implere non potest. Ergo oportet quod prius aliqui impleant praecepta quam consilia, et sic praecepta ordinantur ad consilia.

Argumentum 16

Praeterea, prius est a quo non convertitur consequentia essendi. Sed a praeceptis non convertitur consequentia essendi ad consilia: non enim sequitur, si aliquis servat praecepta, quod servet consilia. Ergo observatio praeceptorum naturaliter praecedit, et ordinatur ad observantiam consiliorum.

Sed Contra 1

Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Enchir.. Quaecumque mandat deus, ex quibus unum est, non moechaberis: et quaecumque non iubentur, sed spirituali consilio monentur, ex quibus unum est, bonum est homini mulierem non tangere; tunc recte fiunt cum referuntur ad diligendum deum, et proximum propter deum. Sed haec duo cadunt sub praecepto, ut patet Matth. XXII, 37-40.

Ergo consilia ordinantur ad praecepta.

Sed Contra 2

Praeterea, illud quod est electionis, ordinatur ad id quod est necessitatis: quia electio est eorum quae sunt ad finem. Sed consilia sunt electionis, praecepta autem necessitatis.

Ergo consilia ordinantur ad praecepta.

Sed Contra 3

Praeterea, illud per quod aliquid plenius perficitur, ordinatur ad illud. Sed per consilia plenius et tutius conservantur praecepta. Ergo consilia ordinantur ad praecepta.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod praecepta dantur de actibus virtutum. Duplex autem est virtutis actus, scilicet interior et exterior; et uterque actus sub legis praecepto cadit; unde Augustinus dicit contra faustum, quod: quia Iudaei non intelligebant homicidium nisi per interemptionem corporis humani, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. Similiter etiam tantummodo corporalem cum femina illicitam cohabitationem vocari moechiam, quae erat in lege prohibita; sed dominus demonstravit etiam interiorem concupiscentiam ad hoc pertinere.

Unde manifestum est quod etiam interiores actus virtutum sub praecepto cadunt.

Consilia ergo ordinantur ad praecepta et secundum quod sunt de interioribus virtutum actibus, et secundum quod sunt de exterioribus actibus: sed diversimode.

Nam ad interiores actus virtutum ordinantur sicut in finem.

Omnes enim interiores actus virtutum Moralium pertinent ad mentis puritatem; ut scilicet mens hominis a passionibus inordinatis et ab exteriorum rerum cupiditate sit libera.

Et ulterius omnes virtutes, tam morales quam theologicae, ordinantur ad dilectionem dei et proximi.

Et ad haec duo omnia consilia ordinantur sicut ad finem: scilicet ad caritatem dei et proximi, et ad mentis puritatem; unde dicitur in collationibus patrum: quidquid nos ad virtutem cordis potest dirigere, tota virtute sectandum est: quidquid autem ab hac retrahit, ut perniciosum et vitium devitandum est. Pro hac enim universa agimus atque toleramus: pro hac, patria, parentes, dignitates, divitiae, deliciae mundi huius et voluptas universa contemnitur, ut scilicet puritas cordis perpetua retineatur. Et postea subdit: pro hac ieiuniorum inediam, vigilias, labores, corporis nuditatem, lectionem, ceterasque virtutes debere nos suscipere noverimus, ut per illas ab universis passionibus noxiis illaesas praeparet cor nostrum, et servare possimus, et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere. Et hoc idem Augustinus dicit de moribus ecclesiae: non reiiciendis, inquit, generibus ciborum quasi pollutis, sed concupiscentiae perdomandae, et dilectioni fratrum retinendae invigilat omnis intentio; et ibidem dicitur: caritas praecipue custoditur, si caritati virtus, caritati sermo, caritati habitus, caritati vultus aptatur. Unde et apostolus, I ad Cor. VII, 34, virginitatis consilium ad hoc ordinandum docet, ut mulier innupta cogitet quae sunt dei, quomodo placeat deo; et dominus Matth. XIX, 21, paupertatis consilium ad hoc ordinat ut homo deum sequatur; quod fit per rectitudinem et puritatem interioris affectus.

Sic ergo consilia ordinantur sicut in finem ad praecepta, secundum quod sunt de interioribus actibus virtutum; sed secundum quod sunt de actibus exterioribus, puta: non occides, non furtum facies, etc., ordinantur consilia ad praecepta non sicut ad finem.

Non enim propter hoc homo virginitatem servat ut ab adulterio abstineat; neque hoc fine aliquis suis abrenuntiat ut non furetur aliena: cum exteriora opera consiliorum sint maiora quam exteriora opera praeceptorum: ordinantur tamen ad ea in quantum faciunt ea tutius et firmius conservari. Qui enim sua dimittit, multo magis abstinet a rapiendis alienis; unde et Augustinus dicit in libro XIX contra faustum: omnia ex Hebraeorum lege commemorata dominus commendavit, ut quidquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem commendandam valeret, si quid illa obscurum posuisset: vel ad tutius conservandum quod illa voluisset; et in libro de sermone domini in monte dicit, quod dum fiunt illa quae adduntur ad perfectionem, multo magis fiunt illa quae praemissa sunt ad inchoationem.

Sic ergo patet quod consilia ordinantur sicut ad finem ad praecepta, prout sunt de interioribus actibus virtutum; sed ad praecepta, secundum quod sunt de exterioribus actibus, ordinantur consilia ad hoc quod tutius et firmius conserventur per modum removentis prohibens.

Et primum horum est causa secundi: firma enim exteriorum actuum observatio causatur ex interiori affectione mentis bene dispositae.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod secundum quosdam dives ille mentitus est, dicens se praecepta observasse, et praecipue quantum ad unum praeceptum quod ibidem commemoratur, pertinens ad interiorem actum, scilicet: diliges proximum tuum sicut teipsum.

Unde Origenes dicit super matthaeum: scriptum est in evangelio secundum Hebraeos, quod cum dominus dixisset ei; vade, et vende omnia quae habes; coepit dives scalpere caput suum, et non placuit ei. Et dixit ad eum dominus; quomodo dicis: feci legem et prophetas? scriptum est enim in lege; diliges proximum tuum sicut teipsum; et ecce multi fratres tui filii Abrahae amicti sunt stercore, morientes prae fame, et domus tua plena est multis bonis, et non egreditur ex ea omnino aliquid ad eos. Impossibile enim est implere praedictum mandatum, et esse divitem, et maxime habere tantas possessiones. Et hoc idem confirmatur per Hieronymum qui dicit super Matth.. Mentitur adolescens. Si enim quod positum est in mandatis: diliges proximum tuum sicut teipsum; opere complesset, quomodo postea audiens: vende omnia quae habes et da pauperibus, tristis abiisset? sed quia chrysostomus et alii expositores dicunt, adolescentem illum non fuisse mentitum, utrumque salvari potest. Nam hoc praeceptum: diliges proximum tuum sicut teipsum: dupliciter potest observari.

Uno modo imperfecte, ut scilicet aliquis non faciat contra proximum quod non vult sibi fieri, et ut sine detrimento proximo subveniat.

Alio modo, ut scilicet ad subveniendum necessitatibus proximorum corporalibus ita se habeat sicut ad subveniendum necessitatibus propriis. Hoc enim modo non implet hoc praeceptum qui, cum multas divitias habeat, sibi eas reservat, permittens proximum egere.

Consilia autem ad hoc ordinantur ut praecepta perfectius custodiantur: et ideo dominus, observanti praecepta imperfecte, superaddit consilia, per quae praecepta perfectius observentur.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod perfectio vitae in praeceptis, secundum quod sunt de interioribus virtutum actibus, consistit essentialiter: nam caritas est vinculum perfectionis, sicut apostolus dicit ad Coloss. III, 14; et ideo cum dominus praecepta caritatis posuisset matthaei V, 48, subiungit: estote ergo perfecti.

Sed in consiliis, quae sunt de quibusdam exterioribus actibus, consistit perfectio instrumentaliter; quia scilicet huiusmodi consilia sunt quasi quaedam instrumenta per quae facilius ad perfectionem pervenitur.

Unde in collationibus patrum dicitur: ieiunia, vigiliae, meditatio Scripturarum, nuditas, ac privatio omnium facultatum, non perfectio sed perfectionis instrumenta sunt; quia non in ipsis consistit disciplina illius finis, sed per illa pervenitur ad finem. Et Augustinus dicit in Lib. De perfectione iustitiae: sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad perfectionem caritatis. Et Hieronymus super matthaeum dicit exponens illud: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quia, inquit, non sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est: et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? quasi diceret: fecimus quod iussisti: quid ergo dabis praemii? praecepta ergo imperfecte observata pertinent ad communem iustitiam; sed perfectio vitae consistit in ipsa plena observantia praeceptorum.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod aliquid ad finem ordinatur dupliciter: uno modo ut necessarium ad finem, sine quo finis esse non potest, sicut cibus ad vitam corporis conservandam; alio modo sicut necessarium ad finem, sine quo ad finem non ita bene perveniri potest, sicut equus ordinatur ad iter, non quia sine equo aliquis ire non possit, sed quia in equo melius vadit.

Similiter et consilia ordinantur ad praecepta, non quia sine consiliis praecepta observari non possint et quantum ad interiores actus et quantum ad exteriores: nam Abraham, qui et coniugio et divitiis utebatur, fuit coram deo perfectus, secundum illud gen.

Cap. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus; sed quia per consilia facilius et expeditius ad perfectam praeceptorum observantiam pervenitur.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod Augustinus in verbis illis intendit excludere quorumdam dictum, qui credebant virginitatem esse necessariam solum ad carendum tribulatione corporis, quae in matrimonio sustinetur. Observatio autem praeceptorum etsi in hoc saeculo fiat, non tamen pertinet ad hoc saeculum, sed futuro saeculo coniungit.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod praecepta pertinent et ad activam et ad contemplativam vitam; consilia vero sunt instrumenta contemplativae vitae. Sed ibi praecessit mentio de praeceptis ordinantibus ad proximum, quae pertinet ad vitam activam.

Ad 6

Ad sextum dicendum, quod etiam in ipso exercitio praeceptorum contingit inveniri differentiam perfectionis. Unde non potest dici quod numerus quinque millium pertineat ad praecepta, et numerus quatuor millium ad consilia: sed primum pertinet ad imperfectam observantiam praeceptorum, qualis etiam in saeculari vita interdum habetur; secundum vero pertinet ad perfectam observantiam praeceptorum, ad quam ordinantur consilia.

Nec tamen quia primo dominus pavit quinque millia quam quatuor millia oportet quod aliquis prius exerceatur in vita saeculari quam transeat ad religionem; quia etiam religionem intrantes, non statim perfectionem adipiscuntur, sed ad perfectionem assequendam se exercitant; sicut et intrantes scholas logicae, non statim efficiuntur logici, sed ad hoc se exercitant; unde et religio quaedam perfectionis schola est.

Ad 7

Ad septimum dicendum, quod exempla quae traduntur in evangelio, sunt exempla christi, quae pertinent non solum ad consilia, sed etiam ad perfectam observantiam praeceptorum: unde et ibidem subdit exempla, ut hic: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.

Ad 8

Ad octavum dicendum, quod caritas habet multos gradus: nam primo est caritas incipiens, et postea perficiens, et ultimo perfecta: unde caritas in spirituali vita est principium et finis.

Ad 9

Ad nonum dicendum, quod observantia consiliorum est difficilior quam observatio praeceptorum quantum ad exteriores actus; tamen observatio praeceptorum perfecta quantum ad interiores actus est longe difficilior.

Difficilius enim est deponere animi cupiditates quam possessiones; et tamen difficilius est observare exteriores actus praeceptorum sine consiliis quam cum consiliis, sicut ex praemissis patet.

Ad 10

Ad decimum dicendum, quod incipientes sunt in ordine instruendorum ab aliis: et ideo praecepto moventur ad aliquid faciendum tam in vita saeculari quam in religione; sed quando iam perficiuntur, operantur ab interiori habitu, quasi ex seipsis, non solum consilia, sed etiam praecepta.

Ad 11

Ad undecimum dicendum, quod, sicut dictum est, caritas et est principium spiritualis vitae, et finis; et ideo et ipsa praecedit inchoata, tamquam de esse existens spiritualis vitae, et ipsa sequitur tamquam pertinens ad perfectum esse spiritualis vitae. Et tamen ea quae sunt de bene esse, ordinantur ad conservationem eorum quae sunt de esse rei.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum, quod etiam in disciplinis prius addiscuntur ea per quae alia perfectius intelliguntur, quamvis illa facilius sit intelligere vel habere secundum communem modum, sicut facilius est scire argumentari eo modo quo etiam idiotae utuntur dialectica quadam, quam scire regulas logicae; et tamen primo addiscuntur regulae logicae ad hoc quod aliquis perfectius argumentari valeat quam communiter idiotae argumentantur.

Et similiter facilius est observare praecepta secundum imperfectum modum quam observare consilia; et tamen qui tendunt ad perfectam praeceptorum observationem, oportet quod incipiant a consiliis sicut a quibusdam instrumentis.

Ad 13

Ad decimumtertium est dicendum, quod illa quae ibi dominus superaddit, non sunt consilia, sed praecepta, ut patet ex ipsis verbis domini quae ibi ponuntur, tum etiam ex expositione Augustini in libro de sermone domini in monte.

Ad 14

Ad decimumquartum dicendum, quod observantia praeceptorum secundum imperfectum modum est minimum in vita spirituali; sed est maximum, si observentur perfecte.

Ad 15

Ad decimumquintum dicendum, est, quod perfectiora evangelii non solum sunt consilia, sed etiam praecepta, ut ex dictis patet.

Ad 16

Ad decimumsextum est dicendum, quod illud a quo non convertitur consequentia essendi, etsi sit prius natura quodammodo, non tamen oportet quod semper sit prius tempore.

Non enim in Angelis vivere praecedit intelligere, quamvis non omne vivens sit intelligens; quia statim a principio Angeli vitam perfectam habent; quae est intellectualis. Et similiter qui volunt plenius praecepta custodire, statim a principio consilia assumere debent; licet non omnes observantes praecepta, observent consilia.